Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 78 --

lectorem supplens contra perpetuam archidiaconatus cessionem protestatus est, neque ut scribam admisit. Alios nomen regaliae exhorrescere fecit, consequenter tacentes canonico duntaxat Malenich mihi ad aures insussurante, quod mecum sentiat, at loqui sibi non fidat, canonico autem Szkerba meam fortitudinem admirante et extra consistorium coram aliis dicente, me, virum omnino fortem esse. Atque ita 14. Decembris dissolutum consistorium. Cumque domi legissent libros, nemo capitularium fuit, qui mille sibi scrupulos non fecisset, quod in regaliam consenserint, sese tamen solabantur, quod siluissent. Res tota quanta per singulos detecta episcopo, et cum nescirem, qualiter quibusve modis, domum adveniens, mori etiam resolutus, quid factu opus cogitabam. Cum autem vilissimos quosque de re secrete in consistorio acta loqui observassem, consangvineis meis nescio quae metuentibus, tandem staffetaliter universa Suae Majestati, comiti cancellario, domino consiliario baroni Patachich, archiepiscopo Colocensi, significavi, contradictionis tenorem iisdem submittendo, ac etiam eandem scripto ipsi domino electo episcopo exhibendo cum hac prolocutione: Cum notum vulgo foret etiam, me heri actui capitulari contradixisse, indubie illustrissimae et reverendissimae dominationi vestrae quoque innotuit, qualiter autem quibusve rationibus hanc contradictionem posuerim, sequenti, quod peto suscipi, scripto declaro. Accepit ipse scriptum, tum addidit: Ego nil quaero aliud, quam ut pro futuris casibus et temporibus prospiciam, saltem scietur, quis jus habeat nominationis. Quibus auditis recessi.

137
(Porro contradictionis tenor et continentiae hae fuere.)

Quoniam divina, canonica omnique humana lege sua unicuique competeret jurisdictio, neque fas esset, praecipue in ecclesiae ecclesiasticisve rebus, sine legitima praevie habita potestate sese ad res ecclesiae, signanter quae clavium sunt, immittere, minus potestatem clavium usurpare, ut talismodi ipso facto pro haeretico in orthodoxa Romana ecclesia habeatur. Quod non solum oecumenicorum conciliorum decretis sanctorumque canonum sanctionibus conforme foret, sed P. 1. T. 11. quoque apostolicos Hungariae reges quamvis vicaria vicarii Christi potestate, adeoque amplissimis privi­legiis, usu etiam imperturbato roboratis gaudentes, episcopos, archiepiscopos a Romano pontifice confirmandos causa scilicet defectus potestatis clavium, quae in coronatis principibus non adesset communi catholicorum sententia et consensu, praeciperet, regnantisque actu feliciter Mariae Theresiae pro ipsius apostolicae religionis zelo exemplo confirmaretur quae tametsi vicaria pontificis potestate in ecclesia Hungarica uteretur, ac consequenter in ecclesia metropolitana Strigoniensi, prouti et collegiatis Posoniensi et Scepussiensi 1748. archidiaconos, canonicos, pro jure patronatus suo constituisset, attamen archidiaconorum (utpote jurisdictione ordinaria gaudentium, ac vicariorum perpetuorum episcopi, ut eorum jurisdictio nec morte episcopi exspiraret) canonicam institutionem vicario capitulari committere dignabatur, per eumque effective ad publicam notitiam fuere instituti non ratione ex alia, quam piissima domina ne vel umbram regaliae praebuisse videatur; cum autem dominus electus episcopus Zagrabiensis, quidquid sit de praetenso per ipsum jure patronatus, jurisdictione prorsus nulla vi suae regiae nominationis gauderet, sed neque secundum canonicas patriasque leges gaudere posset, antequam sua praesentatio a Romano pontifice confirmetur, institutio autem archidiaconorum actus jurisdictionis clavium esset;

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.