Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 112 --

promotione colonellus Costanicensis Venceslaus Kleffeld admodum disgustatus est, non quod ipse locumtenentis dignitatem affectasset, sed quod Batthyanius eidem non amicaretur, erat enim inter eos occulta quaedam dissensio, quae tamen publica fuerat. Atque istud ab anno adhuc 1751. a tumultu nempe confiniariorum. Hujus porro dissensionis sequentes fuere causae. 1. Generalis major in supremum vigiliarum magistrum Settwicz propensio, et vicissim hujus in generalem obsequia, cum tamen Kleffeldius anno adhuc 1749. mox fatum Settwicz ex regimine Molkiano huc duxisset et promoveri procurasset. |

185

2. Quod idem Settwicz occasione commissionis Kheillianae in anno 1751. ad tumultuantes compescendos quaepiam contra Kleffeldium testatus fuisset, illo in Batthyanium, tunc colonellum Glinanum, culpam referre satagente tanquam in juvenem arma ante nunquam tractantem. Istud autem observare vel minime licuit, omnem amicitiam Kleffeld inter et Settwicz a commissionis tempore dissolutam fuisset. 3. Quod Kleffeld palam loqueretur, Batthyanium regiminis incapacem esse. 4. Quod Settwiczium protegeret locumtenens novus et plus se illi fideret quam Kleffeldio. 5. Quod Settwicz asseruisset, eundem Kleffeldium in regiminis cassam intravisse. 6. Amores quoque conjugis Settwiczianae bano descripti causam non postremam odii novi locumtenentis in Kleffeldium praebuerunt. Novus ergo locumtenens totus in promovendo et protegendo erat Szettwiczio, Kleffeld contra eundem. Et cum locumtenens bani fratruelis esset, alter necessarius quoad regulam inductam esset, omnium eo fuere intenti animi, quis superaturus alium et ad cujus partes banus concessurus.

(Petrinia regno cedit.)

Statim a novi locumtenentis resolutione Petrinia, antea generalatui Varasdinensi parens, confiniis banalibus cessa resignataque est, ita ut resignatio regno fieret. Hanc resignationem generalis Benvenutus Petazzi ipse peregit et locumtenenti resignavit, misso ex parte regni Joanne Busan, qui illico eam confiniis cessit subintravitque vigilia Costanicensis. Busanius ex regni parte missus, quia ante resignationem emolumenta Petrinensia non excepisset, neque reservasset, sed simpliciter eandem his banalibus confiniis cessisset, ideo postea militares neque audire volebant de emolumentis Petrinensibus, uti nauli, tellonii, fori etc. ad cassam regni dandis. 2. Quia dicebant, diplomate 1749. a regina statibus elargiti et 1750. expediti emolumenta status temporis illius confinii ad regni cassam fuisse applicata. Neutiquam alia et subsequentia diploma uti cessio Petriniae esset. Busanius, uti in omnibus regni negotiis tractandis infelix, sic et in hoc infelicissimus. Regno autem resignationem factam fuisse politici dicebant ideo, ut in casum necessitatis et succurrere teneatur defendendum et reparare. |

186
(Installatio locumtenentis.)

Nona tandem Julii ingressus novi locumtenentis fuit publicus. Missi erant ad salutandum eum Ludbreginum plane baro Marcus Pejachevich, Stephnnus Putz et vicecomes comitatus Crisiensis Szaich Joannes cum judlium Kesser. Post iterum baro Stephanus Patachich cum aliis. In Szeszvethe episcopus ei dedit prandium copiosioresque illac obviam illi exiverunt. Humanitatis causa per viam dispersa fuere banderia, uti Patachichianum in territorio ejus Verbovicensi, Draskovichianum ad Bosakovinam. Erdoedianum propinquius. Tandem episcopus cum capitulo unum faciens et se distingvere volens, ut ejus banderium eundem praecederet voluit,

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.