Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 114 --

habuere. Erat autem immanis nec ab hominum memoria his diebus et a medio Junii calor, ut multi militum ob calorem deliquia passi fuerint. Vesperi in campagmento militari ignis artificialis, explosio tormentorum per diem totum. Sed ob calores res tota ingrata. Diebus subsequis eelebrata vel potius continuata congregatio, de ponte Carolostadiensi aedificando noviter actum ac de aliis. Huic congregationi generalis Petazzi aliique multi interfuerunt, advenerant enim undique copiosi. Occasione praemissae introductionis ea quoque inter Kleffeld et episcopnm intercessit exacerbatio, quod episcopus pro militari campagmento foenile suum, Szigechicza vocatum, obtulisset antea, spondens se militibus boves quoque 12 et vini stertin sex daturum die installationis. Cum autem comparuisset miles, Szigechiezam negavit, quod a praefecto causandum foenili damnum edoctus fuisset. Proinde colonellus elusus campagmentum in civitatis territorio et insperate instituere debuit. Quod illi fuit incommodo pro tantis, erant enim ultro duo milia virorum, tantum pedestrium. Sed et installationis die unicum bosculum omnibus obtulit ac vini urnas octo, praetendens soli episcopo educillum in campagmento competere. At colonellus omne episcopo quod illusisset in civitatis territorio et consequenter militari campagmento negavit, prohibuit, sed civibus istud solis indulsit defenditque. Qua re frendebat episcopus et rumpebatur in Kleffeldium invidia. Quare vicebanum aliosque omnes in eum irritat tanto fortius, quod locumtenentem novum alienum ab eo esse vidisset. Profecto facta quasi omnium ex genio gentis, superioribus suis adulare consvetae, in Kleffeldium conspiratio, et quem adorabant antea, quin beatos se existimabant, qui famulari et illi obsequi valebant, illique beatiores judicabantur, ad quorum munera magis, ut deus aliquis, respexisset, eum omnes jam persequi inceperunt, ut immolarent invidia sua diis novis. Sane vicebanus Joannes Rauch, uti prae reliquis illum coluisse videbatur, ita nunc mutato coelo persequi. Jam enim filium suum ab eo promotum, ut quaerebat, habuit. Proinde in eum totus exarsit scriptitationibus ad banum | 189 aliisque publicis dicteriis, ut odiorum seminarium publicum factum sit. Studebant eum et ex domo hospitii (regnicolari videlicet) ejicere, sed modus non erat. Quod animadvertens Kleffeld rebus suis acceptis primum Kostaniczae tum Petriniae mansit, sponteque hospitio cessit. Et Viennam abiens, sufflamantibus adulatoribus, qui, ut utrobique gratiam habeant, utrobique audita referebant, effecit pro confiniis multum, ut nempe augerentur officialibus stipendia et gregarius in vigiliis constitutus duos haberet xg, tum et praecedentiae vel potius aequalitatis et rango intra officiales militares et politicos seriem, quae series in generalatibus Carolostadiensi et Varasdinensi item Eszekinensi more illorum publicata exstitit, in regno autem nuspiam, esto et huc advenisset. Erat autem sequens.

(Tabella rango intra militares et politicos.)

Supremi comites actuales cum colonellis, vicebanus nec non abbates infulati cum vicecolonellis. Assesores tabulae banalis, uti et praeses tabulae judiciariae et protonotarius cum supremis vigiliarum praefectis. Assessores tabulae judiciariae, item canonici cathedralis ecclesiae cum capitaneis. Notarius tabulae judiciariae et vicecomites ordinarii, prouti et canonici collegiatae ecclesiae cum oberlaytinantiis. Vicecomites substituti et comitatus notarii cum unterlaytinantiis. Judlium comitatus et parochi cum vexilliferis.



Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.