Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Petazzi autem Licanum accepit. - Jam ad conscriptores et conscriptionem redeundum. Conscriptionis acta. Dominus Ladislaus Ballog, secretarius consilii regii locumtenentialis, sub initium Julii Varasdinum appulit. Et quia dominus comes locumtenens aliis conscriptoribus nil significasset ad diem 24. Julii, ideo ibi eum praestolari alios fuit necessum. Die 26. Julii alii quoque conscriptorum Varasdinum moverunt iter, et, excepto domino vicecomite Petkovich, die 27. comparuere. Is autem primo die 2. Augusti adfuit. Congregati sessiones Varasdini de eodem conscriptionali opere habuere per quatriduum. In quibus perlectis examinatisque idealibus punctis nec non instructione regnotenus data, praecedentiae quoque superata quaestione, quam dominus Ballog moverat, qui utrumque vicecomitem praecedere voluit, his econtra Ballogium tanquam adjunctum et actuarium considerandum praetendentibus, praetensio accomodata sic est, ut praecedentiae nulla habeatur ratio, sed duntaxat laboris, et prouti quis venerit, aut quocunque loco sederit, res tota habeatur pro casuali, neque ulla in his accipiatur consequentia, verum res consideretur, uti intra laboratores solet. Tum 2. disputatum de rubricis et schediasmate, |221
regni conscriptoribus absolute exigentibus, ut rubricae universarum idearum ponantur, domino econtra Ballog obvertente sequentia, et quidem in generali impossibile id esse, ut universa in ideis contenta ad rubricas ponantur, quia ultra 60 rubricae fuissent nec charta haberi posset, ad quam ponerentur, sed sufficiet in observationibus attingere omnia. In particulari vero proponebat et objiciebat sequentia, et quidem scripto. lmo. Vehementer se mirari, quod sub nomine hospitum uxorati omnes considerentur, cum tamen alia sit ratio coloni, libertini, praedialis, decimalistae, arendatoris, censualistae, inquilini, subinquilini. Et cum occasione dicationis debeat haberi talium reflexio, si per conscriptionem non distingvantur, nunquam aequam contribuentium proportionem eruendam.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.