Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
246 sic se princeps expediet a crisi et scrupulis conscientiae: necessariam, quia prospicietur in futurum avertendis tumultibus. Dein non nisi 15 esse, qui semet unitos confessi sunt, hinc cum servitium hoc exigat principis, eundem ad spontaneam cessionem moveri oportere. At Palkovich semet scripto repositurum edixit, neque in re tanti momenti nisi consideratis perpensisque antea bene rebus agere se repentine posse fatus est. Datum illi ergo est triduum, quo scripto mentem suam commissioni aperiret. Igitur is (quemadmodum legi postea, dum Kanisa redivisset mihique datam communicasset responsionem) in haec respondit summaria capita, lmo. Credi non posse neque deduci legitime, populum ob Marchae justam et legalem unitis restitutionem praesentem movisse tumultum, cum nec in eam irruisset, nec damni quidpiam attulisset, immo patrem Simeonem Bullich inde abire volentem schismaticus plane populus detinuit et vigilias posuit, ne ab insolentibus mali quidpiam loco accederet. Proinde si quispiam eo tumultus praesentis causam trahat, id sine fundamento, nam ex factis et actis intentiones metiri solerent. Quia porro facta schismatici populi in tutata Marcha, patre unito detento, proviso per eosdem, optimam pro unitis et unione voluntatem testarentur, quis ex mala cogitatione haec promanasse asseret? Quid post, haec egerit Neuperghius, ignotum. Ex iis nihilominus, quae subsecuta sunt et a me fidedigne intellecta, conjecturari
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.