Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 159 --

major haberi possit pecunia, neminem eximi debere judicabat, adeoque ut officiales ipsi a tenutis suis atque terris aeque pendant, stabilitum est. Quia porro Mihaljevich, Mikassinovich, Liubojevich aliique schismaticorum in generalatu possessionati bene fuissent computu deducti, prodiit, per 300 fl. е ditioribus allaturos, е minus habentibus per 80, adeoque majores prodivissent summae. Res ad hunc pedem et systema conclusa est, vocatisque kneziorum praecipuis publicata Decembri mense anni 1754. et officialibus impositum, ut ad 20. Januarii pecunias has extorqueant et incassent. Displicuit vehementer kneziis et officialibus schismaticis, quod nemo plane eorundem ad consilium adhibitus fuerit, et quod ad novitates has traherentur, cum officiales hactenus ab iis, quae habeant, in monduram non contribuerint. Unde Liubojevich capitaneus, cum has res intellexisset, ad generalem Capronczam accessit interrogando, num et officiales monduram habituri sint, aut se ipsos uti hactenus vestient. Bardius accepit a Gvicciardio responsum, utpote se Petazzium non esse, qui cum Liubojevich conferat. Si a se exspectat monduram, aliam exspectare non posse quam illam, quae apud profusz esset. Intellectis his, abiit Liubojevich et quid loquantur de promulgatione generalis knezii, indagare per pagos coepit. Quod ipsum erat indicio, ut ad se veniant. Convenere itaque, ut suprafatus knezius mihi retulit, et ab eo postularunt consilia. Et quia primo illo congressu 12 tantum venissent, reposuit: se capitaneum esse et generalis jussa exsequi debere, illos knezios, quos nationis privilegia tueri oporteret. Consequenter viderent ipsi, an semet rusticos sive contribuentes efficere possint. Neque se respondere posse alliud, quam ut Szeverinum eant Se cum tota sentire natione et nationalem esse, in exiguis, sicut nec tota esset natio, sic nec se intra exiguos esse nisi capitaneum. Intellexerunt knezii, plures comparere debere, et occasione alia undique confluxerunt. Habito consilio visum est: non nisi a mere romano-catholicis, cum exclusi fuissent Rasciani, sub praetextu mondurae quaeri palliatam contributionem, id quod deducebant tum ex soluta ante mondura nec tamen recepta, cum et responso |251 illo generalis Gvicciardi Liubojevichio dato. Statutum ergo, exacturis officialibus boves, vaccas, filios offerri, et si, urgerent, tanquam excessuosos compraehendi et Szeverinum ad audienda Rascianorum privilegia adduci; postquam Szeverinum convenerit natio, pro Liubojevich exmitti, illumque compraehendi, vi adduci et sub metu mortis, ut qua nationalis regat, imponi; clam tamen a kneziis procurandi aeris moneri singulos tanquam rei necessariae pro ablegatis et Viennensibus necessitatibus. Quid in subsequis duobus actum fuerit congressibus, knezius dicebat se non adstitisse, aut, si adstitit, referre noluit. Iste idem Ternoviticensis knezius Neuperghio Kanisae primus haec superiora prodidit et ab illo sex aureis est donatus. Haec erat ratio et motivum tumultus. Praetextus ad exculpandum factum officialium severitas, Marchae unitis restitutio, privilegiorum neglectus. Ex parte autem Liubojevichii sui a Gvicciardio neglectus et in partes Mikassinovichii generalis propensio.

(Tumultus III. rusticorum. Descriptio patratorum a tumultuantibus. In tres partes divisi. Tumultus Podravanus.)

Jam ad tumultum III. enarrandum accedimus. Initium hujus in Raven a subditis dominorum Josephi Raffay, Ignatii Kaszner et Wolffgangi Jellachich die 24. Februarii est positum, campanatore Ravensi compulsante atque ad facinus plebem signo

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.