Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 162 --

graviter accepta est, atque pro praesumptione aut crassa ignorantia habita). Creatus videlicet in vicecolonellum pedestrium dominus Josephus Raffay, vicecomes Varasdinensis, equitum dominus Georgius Jellachich, tabulae districtualis assessor. In supremos vigiliarum praefectos creati sunt dominus inter equites Georgius Petkovich, intra pedites vero Nicolaus Matlekovich. Auditor regiminis dictus Petrus Spissich, adjutantius vicebani et colonelli dominus Nicolaus Skerlecz, tabulae districtualis notarias. Promulgati dein capitanei horumque locumtenentes, et caetera uti in regiminibus officia et munia. - Tum, quia prudens erat suspicio rumoresque ferebant continui, tumultuantes hos a confiniariis aeque tumultuantibus adjuvandos, missus est Crisium ad vicecolonellum Pettardy Ludovicus Hranilovich, ut oportuna videret, sciscitaretur, et, si fieri potest, adjutorium impediret. Prudens, dixi, erat suspicio tum ob viciniam tumultuantium cum confiniariis et cognationes affinitatesque intra utrosque, tum ob tempus rebellionis, ut scilicet plures numero fortiores evaderent, maxime autem ob litteras et accessus rusticorum horum cum vicecolonello Valacho Mihaljevich.

(Pergit ad Biszag.)

Informatione post haec habita, tumultuantes in Biszag domini Antonii Jankovich arce contineri, equites eo per Novomeszto praemissi sunt, subsequentibus peditibus ipsoque vicebano.

(Confusio in Biszag.)

Antequam autem militia haec eo appulisset, vicini ad Biszag sessionis unius nobiles, pridie arcem subingressi, potos facile rusticos non solum dispulerunt coercueruntque, sed, capto factionis hujus capite Kadovich |254 in cellario et potu imperium tenente, arce potiti sunt, eamque tutabantur. Ignotum erat accedenti ad arcem Petkovich, a quibus detineretur, existimabatque tumultuantes esse. Illi quoque, qui intus erant, credebant, aut confiniarios aut tumultuantium cohortes accedere. Itaque utrinque vociferatum et in explosiones vix non ventum. Cum tandem alter quaereret ex alio, quis esset, et inclusi in arce, qui sunt, prodidissent, Petkovich arcem subingressus est. Quam tamen paulo post advenienti vicebano cessit, sese cum equitibus trans Lonyam transferens, et in diversorii aede hospitium figens. Coenatum est postea, positaeque vigiliae. Absoluta coena, casu, ut rumor tulit, vacca vagans vigiliae appropinquabat. Vigil, quis esset, inclamant. Animali respondere nequeunte, jaculatur ipse ac post eum alii, ut ex arce plane non solum clamores ederentur, sed tympani sonitus audiretur et frequentes ex arce jaculationes. Confusio ubique ingens, credebatur ab omnibus, a tumultuantibus arcem premi cum confiniariorum adjutorio. Multorum generositates hac occasione observatae, dum quidam sese absconderent, quidam fugerent, vociferarentur plerique. Tandem illi, qui extra arcem erant, videntes nil esse, causam signorum illorum ex arce continuo editorum sciscitari inceperunt, et dum iterum hi, cur explosum fuerit, ab his foraneis quaererent, post confusionem magnam fabulam se ludere ipsi viderunt. Consederunt igitur in Biszag pacifice et sine periculo metuque alio quam imaginario, qui augebatur, quod Crisium submissus Hranilovich non rediret, suspicarenturque aut interfectum aut a Valachis detentum Crisii. Haec dum cum 2. geruntur factione, prima illa Kussichii vel sponte dissipata ob continua insomnia et ebrietates est, vel, uti credibilius, sese conjunxit cum tertia et supra memorata loca incendebat. Illam nobiles unius sessionis sub Kalnik ac ibi

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.