Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 178 --

mancipentur gubernii, erit procurare, et qualiter exsecuta referre: ita si quaepiam exsequi non possent, examinare, et referre principi. Videre, quae e re sunt patriae et principis. Relationes informationesque capere ac submittere. Abusus ab usibus legitimis distinguere. Uniformitatem in iis, quae regiminis sunt, |270 ubique procurare. Cassae habere curam, et dati acceptique rationes habere videreque, publicae sanitatis, oeconomiae per commercia, viarum securitati item rationes habere, unionem procurare, verbo omnia, illa quae publicum respiciunt, dirigere, ut hoc primae sit forum instantiae in similibus, et ab hoc resolutiones principis recipiantur. In generalatibus ea, quae pure et duntaxat militaria sunt, officiales agant, et auditores majorem non habeant authoritatem, quam et in regulatis regiminibus, ut quaestiones de fiscalitatibus, successionibus, impositionibus, titulo etiam mondurae, ad hoc gubernii forum pertineant, ab exemplo etiam Transylvaniae. Istud porro vel Zagrabiae in meditullio, vel Crisii residere posset. Comitatus manerent ad speciem, quia ad districtuales judlium ac vicejudlmm nil aliud pertinere, quam exsecutio committendorum, et omni quindena relatio de singulis districtibus. et quid in iis corrigendum. Supremus comes, vicecomites duo, notarius, et assessores tres forum causarum comitatus essent, sic ut causae illae, quas ex lege judlium recognoscunt, assessores privative judicare valeant, ab his suo ordine ad tabulam banalem fieret appellatio, quae tabula una cum districtuali in suo esse remanerent. Porro annis singulis, (nisi quid extraordinarii occurreret, jussumque speciale esset principis) bis regni celebrari deberet congregatio, in qua jussa promulgarentur principis, et qualiter iisdem satisfactum, diceretur, audirenturque omnium consilia, si quid in commune bonum esset. Ageretur etiam de dica et impositionibus, vel mittendis oratoribus ad principem, diaetam, aut similia. Item instructio talibus ibi elaboraretur et daretur. Verbo quidquid publicum, ut publici est, occurreret. Statuum vota audirentur, et generales ipsi ad talia vocandi censerentur.

(Difficultates contra gubernii formam.)

Duae graviores difficultates contra gubernium occurrunt. Prima, cuinam dicasterio subordinari hoc gubernium deberet. Si enim cancellariae Hungaricae subjectum non fuerit, dicent ipsi Hungari facile, partes has a sacra corona avelli. Si autem eidem subjiciatur, consilio bellico res minus grata evadet. 2da. Quae et unde gubernialibus salaria? Utraque difficultas cum unice a Majestatis Suae oraculo pendeat, ideo clementissimae resolutioni substernitur regiae.

(Secunda forma regiminis. Mors praepositi Sinersperg.)

Aut vero, si prior regulandi hujus regni conjectura non placeret, Hungariae instar comitatus erigendi censerentur, ac instar inferioris Sclavoniae regulandi, qui a bano dependeant, eique omnia referant, et is per cancellariam Majestati, atque hoc quemadmodum et in Hungaria ac ipsis Hungariae legibus. Intelligendo videlicet de statu in regno hoc politico vocato. Alias jurisdictiones arbitrio Suae Majestatis relinquendo. Moritur interea praepositus major Sinersperg, et lector capituli Putz pro consequendo beneficio Viennam festinat. Ego quoque eo ascendere cupiebam, sed quia praemissum opus necdum absolveram, ab Althamio permissus non sum, verum is ad cancellarium Hungariae Nadasdi, banum Batthyan, et Suam Majestatem ipsam intuitu hujus scripsit, ac uti dicebat, me commendavit. Credibilius censeo, oraverit tantum, ut collatio suspenderetur, sicuti et suspensa exstitit, et



Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.