Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
et tot inter accepi oscula, et quid pro labore petam, postulavit. Post abitum meum Jursichio opus dedit (excepto isto pro memoria), ut, si quid forte addendum systemati illi crederet, adderet. At ille summa incuria atramentario illud supposuit, et protonotarii Adami Naisich ad commissionem juratis scribis, Svagel nempe et Juraich, in cubiculo suo relictis pro describendis commissionis actis, cum ad sessionem abivisset ipse, in opus impingentibus casu et evolventibus, scripturamque meam agnoscentibus, cum opus integrum describere non possent, ex 2. illa paragrapho, quae Jursichium, neque eam de illo, quam prius, habuit opinionem, quod rerum incurius adeo esset et se tanto exposuisset periculo, apud principem maxime, quae opus illud §phi potissimum tertiae suum esse crederet suaeque capacitatis testimonium. Itaque me hortatur ad patientiam, et in se omnem evictionem pro futuro accipit, immo bis protonotarium Pecsy hoc in merito relegat ad domum meam, ut fortis manerem. Postulavi scribas illos, aliunde commissionis juratos, adeoque fidefragii reos, poni in carceres vel arestum, sed quia et nobiles essent et major rei exivisset fragor, protonotario tantum eatenus commissarium locutum fuisse, mihi Pecsius retulit. Et haec est sincera rei totius relatio. Caeterum systemata illa, ex tot postea rumoribus, mutandi Croatiae regiminis apparet, reginae ad manus venisse examinataque fuisse, et demum speciem illam alteram assumptam, quamvis effectu carentem. Plura de his occurrent postea. (Investigatio de praedis et talium commissione. Expeditio vicebani damnata.) Commissionis quoque hujus sub decursu in praedas illas investigatum satis est, cujus videlicet commissione factae sunt. Vicebanus a populo et secum exeuntibus sustinere videbatur factas illatasque. At contra eum pugnabat primo, quia easdem ipsemet accepisset et divisisset,
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.