Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 193 --

carere et Turcis advicinari, ut bona illa cameralia aut omnia divendantur aut creditoribus aulae pretio elevatissimo assignentur, concepit effecitque. - Enimvero non solum Trenckiana illa, sed et caetera cameralia in inferiori Sclavonia bona aut creditoribus assignata sunt, aut cambiata, aut divendita elevatissimo omnia singulaque pretio. Possesores novi, ne in suis damnificentur pecuniis, accurate aspexerunt. Itaque per exstirpaturas silvarum et desertorum, implantaturas item vinearum, prunorum, et agrorum culturam, copiosissimis, ut pronum est judicare, indigebant laboratoribus, atque ad hos praestandos suos compellebant subditos, blandisque primo verbis, tum severioribus, usu denique licet vix trium completorum annorum. Praeterea quidquid ad dominos terrestres emolumenti ex educillis, macellis, foro, aliisque diversis obventionibus, praefati terrestres domini ad se attraxerunt. Promontoria integra ex rusticorum vineis sibi exciderunt, plurimaque talia rei familiaris et oeconomicae. Sciendum vero, antea subditos illos terrestrale tantummodo annuum in fl. 12, item laboratores annue totidem dominiis praestitisse, ac insuper contributionale quantum regium exsolvisse. Piscationem, lignationem, glandinationem, caeteraque similibus beneficia gratis a dominiis habuisse. Amplissimas item terras erga decimam tantummodo solvendam tenuisse. - Igitur cum nova haec onera populo gravia viderentur, dominia e contra summas, quas investitas haberent, meditarentur, praecipue quod sub evictione fisci regii summae tales essent, et pretio, a camera taxato, bona accepissent, sub praetextu illo etiam, quod bona inferioris Sclavoniae, tanquam antea confusa et mixta, item ob defectum comitatuum, regulari non potuerint, per sedes suas dominales, item vim, incoatas a se amodo et deinceps in usum et consvetudinem trahere laborabant. Antonius Spissich, post restitutum postliminio Veröcensem comitatum, primus hujus comitatus vicecomes ejusdemque ferme dominus et in eodem potens, ista partim a Croatia partim Hungaria in Sclavoniam induxisse et docuisse, praetendebatur, ut ob suam praepotentiam superiori anno a vicecomitis officio una cum caeteris sibi adhaerentibus occasione restaurationis amotus sit, | 285 suffecto in ejus locum domino Adamo Frivaisz. Iste lamenta subditorum videns et leges considerans, cupiens iisdem prospicere, animadvertit, nil semet operaturum, cum dominia comitatum constituant et in favorem sui decisura sint, quin ipsum ab officio amotura, nisi altiori gaudeat protectione. Eszekinensis generalis Merzi implorat auxilium, qui et istud, nesciretur quo fine, pollicitus est, et instantias subditorum lamentantium aulae praesentabat communicabatque, omnia aperiens, dominorumque subditos generalatui restitui deposcere exponebat. Vicecomes quoque in comitatu agere agenda non omittit. Sed uti rebatur, accidit, dominia nempe sese invicem fovere. Quare is cum generali conjunctior, uterque enim metuebat, ne exemplo Varasdinensium et militares, aliunde aggravati hacve occasione a decimis aliisque pluribus exempti, ut gratia hac a tumultu revocarentur, et comitatenses rebellent, taliterque totus populus etiam Hungaricus tumultuet. Plebs vero, viso eo, quod a comitatu nullum veniat remedium, in bonis Antonii Spissich manifeste sese opponit et tumultuat absque tamen incineratione et spoliis, quos et in aliorum secuti sunt dominiis. Sed illico intercepti per pandurones et generalem fuere plurimi, atque ad generalis sive praesidii positi carceres, non sine dominiorum stomacho contra vicecomitem

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.