Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 198 --

accepit spe secuturae promotionis. Neque enim mareschallus Batthyan in ea, qua erat fratruelis suus locumtenens Viennae crisi ut Kleffeldius aperto ore sit, voluit. Attamen ad extremum nec Serbellonius Julianam obtinuit. Sed haec fuit imaginaria ex parte. Kleffeldii causa, vera autem illa, quam infra describemus occasione commissionis tractatus Veneti cum Austria. Fol. 332. et 333. descriptum.

(Tumultus VI. ecclesiasticorum sive capitularium contra canonicum Kercselich.)

Sextus tumultus, scandalosissimus, ecclesiasticorum. Die 19. Junii obiit praepositus major ecclesiae Zagrabiensis, Sigismundus Sinersperg, (Petrinae natus 1681. die 12. Maji, absolutis Viennae studiis in Vidovecz ad Varasdinum parochus, dein 1710. canonicus resolutus et ob capituli resistentiam sequenti primum anno assumptus ad capitulum cum tali ab episcopo promovente Eszterhazy Emerico declaratione, quod imposterum capitulum jure candidationis gavisurum sit, nec episcopus possit quam e candidatis promovere, successive Varasdinensis archidiaconus, per aliquot menses lector et demum ejusdem Eszterhazii protectione 1724. factus praepositus; homo eruditorum omnium et litterarum juratus hostis, simplicium amicus et fautor, hinc quae sub eo accepit praejudicia ecclesia, alibi notavimus) aetatis suae anno 74. Hoc mortuo, virus passionesque suas, quas episcopus Zagrabiensis Franciscus Thauszy contra me Balthasarem Kercselich habuit haberetque, instigantibus canonicis, ejusdem episcopi adulatoribus, et jactura mei suas promotiones quaerentibus et obtinentibus, ad summam cumulumque deduxit. Equidem, quantumvis, perlecto defuncti testamento, die 20. Junii in capitulo statutum conclusumque fuisset, ut mors praepositi tam aulae cancellario, comiti de Nadasd, quam etiam bano comiti Batthyan perscribatur, supplicando apud cancellarimn, ut quispiam e capituli gremio promoveretur sine cujuspiam expressione, et hoc ideo, quod metus fuisset gravis, praepositum Sabariensem sive Castri Ferrei transferendum (ob patris palatini, patrui item bani et fratris locumtenentis respectcum), comitem quippe Josephum Batthyan, augente suspicionem locumtenentis investigatione de praepositurae hujus introitibus et proventibus, non solum capitularibus sed episcopo ipso proventus diminuente et reverendissimo comiti Josepho Batthyan emersurum ingens damnum affirmantibus, ut locumtenens credibilius suis persvaserit, ne frater suus huc transferatur, prouti et post dies ferme octo nec supplicaturam pro hac praepositura tam episcopo quam et capitulo detexit. Quo intellecto, die 26. Junii mane episcopus ad se convocat quosdam e capitulo, videlicet fabrum rei totius Paxium, custodem Rees, Gaszparich, Goymerecz, Magdich, concluditque, ut bano et mareschallo Batthyan nomine capituli scriberetur, omnem quemcunque alium ad praeposituram promovendum, me solo et unico excepto, |290 supplicareque eidem capitulum, ut viis omnibus resistat, ne ego hoc beneficio gaudeam. Rationem dant, quod episcopo inobediens essem, et quod qua Radichianus exsecutor me infideliter gesserim. Privatis vero suis litteris episcopus commendavit lectorem Putz, qui ei pecunias in adventu illius ex Bosnia dederat mutuas, et, uti audivi, hac occasione restituit obligatoriam, immo, ut etiam a locumtenente commendaretur, obtinuit, eundemque Viennam exmisit, ad Kollerium vel maxime. Comes attamen Altham, commissionis Zagrabiensis praeses, quia optata illa systemata non accepisset, ut collatio differatur, per Kohium obtinuit. Hoc etiam disposuit

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.