Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 199 --

episcopus canonicos, ut nullus pro vacante praepositura praeter Putz et me instaret. Ego autem et ad aulae cancellarium (cujus favores veneror, et Deus ei retribuere eos dignetur) et ad Batthyanium recurrebam. Iste de sibi facta accusatione et capituli precibus me certiorem reddit litterasque communicat. Vidi invidiam esse, recurrique ad locumtenentem, ut cum jam pluribus in regno foret annis, de inobedientia praetensa fidem faceret, an eandem vel audiverit, prouti etiam de Radichianae substantiae dissipatione. Locumtenens, tam veritate rei quam vel maxime suae conjugis, quae mei semet studiosam demonstrabat, verbis motus, patruo mareschallo plenas in mei laudem dedit litteras, et semet jam a dudum episcopi contra me passionem expertum scribit, inobedientiae nec rumorem esse, quam episcopus, si fuisset, vindicare ex sua contra me passione non neglexisset. A Radichiana autem substantia laudari me ab aliis semet intellexisse, singulosque de capitulo exsecutoratum illum deprecatos fuisse, quod substantia defuncti nulla fuerit, totumque publicum in opinione erat, nec creditores exsolvendos. Litteras has suas locumtenens mihi pro bonitate sua communicavit, et, ut easdem mitterem, voluit. Has postquam mareschallus accepisset, episcopo iterum easdem communicavit, uti etiam capitulo, mirari se srcibens, talia in clero fieri. Die 16. Julii lectae hae sunt litterae, magnaque erat in capitulo admiratio et scissio, 1. quod capituli nomine tales exaratae fuerint Batthyanio, de quibus tamen capitulo nunquam constitit, immo capitulariter dictum fuisset, ut scriberetur Batthyanio, si suum non vult fratruelem ad praeposituram promotum, ut faveret, aliquem ex capitulo hoc promoveri posse, nullius facta exceptione. Praepositus Chasmensis Nicolaus Petrichevich graviter hac de re locutus fuit, periclitari nempe fidei dignitatem capituli, perpetuarum scissionum suspicionumque aperiri campum, palamque edixit, turpem hanc esse passionem, nec privatos, minus capitulum decere, majoremque inuri capitulo notam, quam ex tali passione gloriam. Videre se, nil tuti esse, si cuivis, quod lubet, capituli nomine scribere fas est. Paxi, qui erat episcopo a latere totiusque rei faber cum Magdich et Ressio, postea primam illam opinionem, mutasse capitulum, mussitare incepit. Quando, quo tempore, petebant alii, ac prae reliquis Petrichevich, et, qui illi sunt, qui mutarunt, rogabant. Respondentibus singulis: ego nescio, ego nescio, interrogatus est Terihay canonicus (apud quem in deposito erat sigillum minus capituli), qua ratione obsignare litteras potuit et a quo submissas. Reponit, allatas fuisse a Gaszparich. Ille, sibi eas fuisse datas a Paxio, reponit, talitergue prodiere complices. Paxi, videns, rem non probari a capitulo, me autem desuper testimonium petere et protestari: Bene, inquit, si ergo litteras illas pro actu capitulari non habui nec haberi possunt, eccur ad comitem locumtenentem pro testimonio accessi, taliterque imfamatum reddidi capitulum; eccur, | 291 acceptis mareschalli Batthyani litteris, apud episcopum, dein in capitulo lamentatus non sum, sed diffamatum studui capitulum? Hoc esse et inobedientiae manifestum signum et erga capitulum nullam mihi esse charitatem, qui locumtenenti, saeculari, rem aperui testimoniumque ejus expetii. Reposui ego contra: jus aequumve esse, ut ab actore petatur testimonium. Ex litteris mareschalli vidi, me ab episcopo accusari, prouti etiam a capitulo, qua ergo ratione ab his justitiam petere poteram vel sperare ? Ad locumtenentem jure recurri, qui, ut regno praepositus, de ipso testaretur rumore. Sed hic juris viam non esse, reponebat



Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.