Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 202 --

quietantias item summarum obsignat ad simplicem lectoris vel canonici cujuspiam ad se talium obsignandorum exmissionem. Obstupuit ad ista, et semet consiliarius Koller insinuavit, egove abire debui. Eodem vero die, quo ego Viennam, canonicus quoque Goymerecz in rectoratu collegii Croatici, Popovichium mutaturus, comparuit. Iste, uti apud Paxium hospitatus erat prope biennio, sic et complex Paxii praecipuus, immo quia palam inimicum se meum jactasset, rectoratum Viennensem promeruit, atque ita semet gessit, ut episcopi affectus obtinuerit, sitque archidiaconatu Urbocz propterea remuneratus Iste igitur, accepto meo Viennam adventu, Kollerium cum hostia, quam episcopus miserat, accedit, eique commendat negotium. Me pasquilli alicujus reum Viennae depraedicat, et propediem futuram actionem dicit. Crediderim, a consiliario Koller subinstructum fuisse, ut et hoc diceret, me sine facultate episcopi Viennam abiisse. Staffetaliter iste, me Viennae esse, perscribit episcopo, ut actio erigatur svadet et lamenta mittantur, quod sine sua facultate Viennam abiverim. Hoc post meum a Batthyanio abitum a Kollerio jam fuerat bene impressum mareschallo, quia is et in secundo ad se adventu istud mihi vel maxime objiciebat, quod sine facultate episcopi Viennam abiissem, cui reposui, nec moris esse petere, nec jura imponere, neque ab inimico et accusatore petenda esse consilia, et vel admisisset vel negasset facultatem episcopus: si admisisset, suspecta fuisset facultas, me nempe eo gratis ire et ad sumptus faciendos inutiles, si negasset, ergo defensae media praeclusa habuissem, et de hoc iterum accusare oportuisset. Ad principem ex clementia reginae patere cuivis accessum, meque plebeos plane in audientia reginae vidisse. Ad ista nil reposuit Batthyanius, neque de pasquillo mihi quidpiam fatus est.

Die autem 4.. procurantibus comite cancellario et domino barone a Kooh, audientiam apud reginam habui, et quidem, ut vocant, privatam. Cujus singularem plane expertus sum clementiam, quia in accessu illico me praevivit fando |294 quod praeposituram pro me asservet, jamque contulisset, nisi Batthyanius quaedam capituli nomine proposuisset et disponere vellet, ut gratus accidam, hinc et lectorem Putz semet expedivisse. Recordari se peroptime, quod Posonio occasione confiniarii tumultus ab eadem missus fuerim anno 1751., et, quod utilissime ibi fuerim, habere se testimonia comitis olim Erdoedy, Scherzzerii, Kheill et Kleffeldii; generalis quoque Petazzi, cum Viennae fuisset; sincere quod sibi zelum studiaque mea detexerit, pater item Kampmiller aliique. Altham similiter quod sibi sub initium Junii scripsisset, pro publicis status negotiis alium se non reperisse quam me magis aptum et idoneum. Et de eodem comite Altham sciscitata est, an Croatis placeat, et similia de eodem et sua conjuge, tum progressa est opinionem quaerere de causa tumultus rusticani, ut supra descriptum. Retulit mihi quoque, cancellarium Nadasd voluisse, ut Keglevich Zagrabiam mitteretur pro commissionis praeside, at se Althamium praeelegisse, quae omnia summae erant benevolentiae indicia. Post ista tandem, cum me ego primum clementiae regiae devovissem, reposuit iterum: nisi Batthyan mihi dixisset, quod sub infami processu sit, certus sit, quod jam promulgatus fuisset; cum autem scirem, episcopum ipsi esse inimicum, volo, ut processus iste terminetur, et si annis plane quinque decurrat, praeposituram non conferam, quoadusque terminatus non

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.