Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 203 --

fuerit. Actis pro hac clementia gratiis, et me clementiae regiae ac protectioni devovens, in manus osculo abivi. Et cum ex aula recederem, obvio Goymereczio ad mareschallum proficiscenti, ut mihi audientiam impediret, quod an promiserit, ignoro, scio autem, displicuisse eidem, quod sine ejus praegustu audientiam habuerim. In valedictione enim oggessit mihi, quod sperasset, a me sibi revelandum, quando audientiam essem habiturus, hancve mei in se diffidentiam justam non videri. Caeterum postquam comiti cancellario et consiliario Patachich retulissem omnia, quae in audientia acta sunt, svasum mihi ab utroque, ut insiantiam porrigerem: quod cum de erecto processu contra me Majestati Suae relatum haberetur, cujus nihilominus ego nec actionem vidissem neque scirem, coram quo decurrat judice, ut talis quantocius absolvatur, juberet princeps, atque ut rationes a caeteris etiam in capitulo, uti Putz et Reess, tanquum exsecutoribus magnae defuncti olim cantoris Reess substantiae, exigantur. Hanc ad horum consilia dedi instantiam, statimque duo expedita mandata regia, utrumque ad Batthyan banum, quorum primo mandatur eidem, quod, cum ipse denunciator processus fuerit, videat, ut absolvatur quantocius, ita tamen, ut ego plene tam in exceptivis quam et merito audiar et appellationis beneficium habeam; altero: ut canonici Putz et Reess atque alii de gestis exsecutoralibus dent rationes. Submissaque haec ad banum mandata sunt summa illius displicentia.

Consiliarius Koller, qui me, identidem ad se accedentem, ut audiat tempus invenire non potuit, audita mox dicta mea in consilio instantia, ad prandium invitavit, quo, et Patachichio jubente, progressus sum lege ea, ut cautissimus sim, beneque observem singula. Humanissime ab eo suscipior | 295 ac inter suarum occupationum enarrationes, ut indulgeam, quod ter accedentem audire non potuerit. Tum absoluto prandio, ad arcanius cubiculum me adduxit, ubi praemisit primo, quo erga me animo esset fueritque. Immo suam, vivente adhuc praeposito, fuisse intentionem et fixam cogitationem, ut praepositurae obtinerem beneficium, hinc etiam, ne competentem haberem Putz lectorem, recentius sua opera Belgradiensis episcopatus titulum eidem fuisse datum cum ea expressa conditione ab illo acceptata, ut ulteriora ab aula non deposcat, neque dicat, semet, qua episcopum his, quae actu haberet, subsistere non posse. Quod unice ex mei reflexione fecisset, observabat enim, illum bani, me cancellarii protectionem habere, consequenter et se utrique satisfacere studuisse, 2do. Banum ipsum hujus fuisse studii hacve de causa sincere mihi communicasse omnia, quae ad eum perscribebantur, et se non sine dolore observasse, quod audientiam eo inscio acceperim, neque ad eum post illam rediverim. Magis autem semet appraehensurum instantiam hanc meam, quod eo quasi autore res haec videatur exponi acta, atque, ut is videat, de ejusdem fine resolutum foret, ergo ne inquiebat: vel banus evocare debebit Viennam episcopum, capitulum et dominationem vestram, vel ipse deorsum descendere. Ex quo tandem discursu longiori deduxit, ad placandum banum necessarium esse, ut ego praemissae instantiae sincere pandam autorem, sive eum, qui mihi svasit eandem; dicebat enim, videri hoc necessarium ad comprobandam meam erga banum sinceritatem. Plurimaque rem in hanc fatus est. Cum vero animadvertissem, nil ex his procurari quam dissensiones intra cancellarium vel banum, aut vero ut mihi ipsemet

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.