Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 204 --

inimicum facerem cancellarium, sustinui, solam et unicam fuisse necessitatem datae iastantiae, et sine cujuspiam dato consilio mihi aliud non occurrisse quam supplicare, ut talismodi ad aures Suae Majestatis delatus processus jussu quoque regio et legaliter absolveretur et procederet, et si ipsum dominum consiliarium Koller consuluissem, uti etiam in votis habui, si cum eo loqui poteram antea, me vix consilii aliud habere potuisse. Suus post haec sermo versus est: eccur saltem per unum pro memoria ad eum non recurri? Me iterum et in hoc excusantem cum audivisset, descendit ad alia narravitque, obrui se actorum commissionis Zagrabiensis revisione. Tum de Rauch, Raffay et Busan sciscitari incepit et dolere, quod viri tales causa totius tumultus esse videantur. Reposui, me quidem commissionis acta non vidisse, causam attamen eos tumultui dare nequivisse credere ex supra deductis rationibus. Subjunxit, an de his cum cancellario locutus fuerim; dixi: omnino. Tum reposuit: ego servire illis desidero, sed me magis movet servitium regium et honor bani; dicasteria omnia in ea sunt opinione, quod causa tumultus domini terrestres sint; potius cum pluribus quam cum aliquibus sentiam. Tandem, accepto vale, ab eodem discessi et ad Patachich eidem omnia retuli, cancellario autem nil de his dixi, ne sim jurgiorum occasio. Consiliarius Patachich, quid sibi postrema voluerint a Kollerio dicta, tum confidentius mihi aperuit, et, quae enata esset pro actis illis commissionis dissensio intra banum et cancellarium, recensuit.

296

Me Viennae existente, Zagrabiae continua consilia, metus enim gravissimus erat, nescio quorum. Ergo primo, episcopus ipse bis ad canonicorum descendit consistorium, cogitque sub indignatione perpetua canonicorum singulos ad semet subscribendum, quod epistola illa ad Batthyan banum scripta capitularis fuerit, et nomine totius scripta capituli. Cantor Adamus Ztepanich, uti mihi junctus sangvine, deprecatus subscriptionem est abiitque. Praepositus quoque Chasmensis Petrichevich, se contra conscientiam et Deum eo minus agere posse, edixit, quod, 16. Julii epistolam illam capitularem non fuisse, agnitum sit. Ejusdem sententiae fuit canonicus omnium senior et archidiaconus Goricensis Pogledich. Paxi, Reess et Malenich perarabant scrupulos salvari omnium, dum nil aliud opus est, quam recognoscere, capituli nomine scriptam fuisse, prouti in veritate fuerat. An autem talis actus capitularis sit vel non, hoc in jure videndum postea. Canonicus quoque Balthasar Petkovich, qui Bononia ex rectoratu diebus illis rediverat, ad subscribendum vocatus, subscribere renuit, quod nec prioribus praesens fuisset neque sciret, quid actum qualiterque sit, proinde nec subscribere posset. Furiebat ad haec episcopus, hortabantur ad subscribendum caeteri, satisque cum Malenich et Paxio verborum habuit, nec denique ad subscribendum disponi potuit nec subscripsit, non sine indignatione episcopi atque hujus in promotionibus neglectu et nunc in eum pari ac in me passione ac odio. Caeteri autem omnes subscripserunt, quantumvis nec, quid subscribant, sciverint. Paxi enim conceptum attulit, nec, ut relegatur, voluit episcopus, quod extremo Petkovichii summum erat argumentum, videlicet semet nunquam subscripturum, nisi sciat, quid subscribat. Reponebatur eidem, satis esse, quod referri audiat. At ille: si idem, est quod refertur, eccur ergo non legitur, quod subscribi praetenditur? Ad hanc Petkovichii dictionem mussitare et qui subscripserant ceperunt. At Paxius, satis esse, quod potior canonicorum pars subscripserit

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.