Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
vel loqueretur cum episcopi plenipotentiariis. Quare judicialiter admoniti, an domum resignare vellent, reposuerunt, se ad illegitimum nihil debere respodere. Quo non intellecto responso exspectanda erat commissio, cui ad Kuttievo itum obviam. Et cum eadem concessum Posegam, dum confiscatio facta examinata fuisset, cives neglectum a fundis censum quaerebantur, litterasque binas Zagrabiensis episcopi Georgii Braniug producebant, quibus, reperta et demonstrata obligatione, se persoluturum promittebat. Obligationem autem docere volebant, quodam libro suo praetendentes, domum illam cujusdam decimatoris olim fuisse, quae in rationibus succumbenti ab episcopo Braikovich accepta fuisset. Quae asserta sua, cum probare nequivissent, nec productus liber foret authenticus, immo civitas ipsa libera non esset, et talismodi confiscatio illi non competeret. Episcopus autem Zagrabiensis, jam Posonii installatus | 37 esset, ex regia collatione ad universa ad episcopatum pertinentia, domus autem illa episcopalis semper diceretur et a priori episcopo murata reddita, civitate nihil in contrarium habente. Imo existente olim Posegae capitulo, sancti Petri de Posega dicto et Zagrabiensi episcopo subjecto, domum episcopos ab olim Posegae habuisse videbatur credibilius. Hinc civitatis fiscum nihil in illa praetendere posse, sed regium potius. Quare et a camera domus Posegana resignata plenipotentiariis episcopi, civitatique a commissione demandatum, ut claves ab eadem ad manus supremi inspectoris domini Josephi Dellimanich consignarent. Quod et fecerunt: cum protestatione: Restituta ita domo et per supremum episcopi inspectorem Sclavonicum dominum Josephum Dellimanich appraehensa, institit apud supranominatos plenipotentiarios civitas, pro culinae per ipsos in fundo episcopali ex sepibus constructae bonificatione, per ipsos ad 60 fl. taxatae, sed eorum plenipotentiam eo se extendere non admiserunt propter damna a civibus per occupationem domus episcopo illata et eorum inhumanitatem, quod in dictae domus granariis neque ex censu decimam componere permisissent. Considerato eo etiam, quod in alieno aedificans non sibi sed alteri aedificet, et quod culinam illam in gratiam supremi vigiliarum praefecti domini Palasdy, aut supremi comitatus Posegani comitis domini Petri comitis Keglevich, quibus earn pro quarterio apparabant, construxerint. Quare
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.