Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
soleant, pater Franciscus Kutnjak ad baronessam Szermagianam bonaque ejus, Sesztine vocata, pridie sive die Jovis sub praetextu recreationis abiit. Pater autem Peper, a tota Exul ejectusque circa undecimam diei horam Jellachich non ad proximum, uti debuisset, conventum, sed, observantibus et laetantibus monachis, primum ad custodem et vicarium Reess properat, lamentatur, sua narrat fata et protectionem exorat. Ab hoc mittitur ad episcopum, ubi etiam pransus est triduoque versatus, accusans laxitatis monachos et praecipue lectores, quodve ad decimam atque undecimam noctis vagentur per civissarum domus. Quae dum is etiam poenis emendare voluit, ideo semet ejectum esse, et implorare patrocinium episcopi. Totius factionis caput patrem Kutnjak insimulat et diffamat. Episcopus rem hanc totam fecit publicam et praecipue de patris Kutnjak ac monachorum laxitate, eleemosynamque, quam ab olim ex arce habebant Franciscani, inhibet. Scribit Batthyanio bano, ut informatus erat a Jellachichio, provinciali item, qui tum Quinque Ecclesiis erat; ad omnia haec ridentibus monachis. Bano nihilominus, postquam scripsisse episcopum rescivisset, conventus scripsit etiam, summaque litterarum erat, (quas postea a patre Kutnjak communicatas legi) conventum necessitatum fuisse ad talismodi factum, et rogare suam excellentiam, ut, si fors quispiam sive pro protectione sive cum relatione recurreret, ut rem tanquam religiosam ad provincialem ejusque definitorium relegaret. Quod si vero princeps plane informari vellet, cum informationem nullus dare posset melius quam provincialis, qui rem examinaturus est et partes auditurus, talis patri provinciali imponeretur. Ad has a bano responsum, semet ad res religiosorum, utpote sibi nec ereditas, quidpiam immiscere velle, et si a principe fuerit interrogatus, a provinciali informationem praestolaturum. Episcopus post retentum triduo patrem Jellachich lectores theologiae accersit, et reponere vult ad gvardianatum patrem Alexium. Negat, id suae esse autoritatis, Kutnjak, et ad |312
duriora deveniunt. Tandem ad discretorum resolutionem redire eum posse nuntiant, ut secundum leges
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.