Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 220 --

vivat. Rediit ergo, sed leges hae eidem impositae, ut ad gvardianatus officium sese non immisceat, sed praesidi sit subjectus. 2do. Ut ad refectorium et communitatem non compareat, sed in suo cubiculo habiturus esset victum. 3tio. Ut foras non exeat.

Pater provincialis venire impotens Zagrabiam, illico sui loco emeritum jam bis provincialem patrem Cherubinum Fabsich Zagrabiam submittit pro inquisitione formanda et prospiciendis rebus interea, assignato eidem patre Fuchek pro socio. Iste ergo indagabat inquisivitque in omnia, patrem Jellachich refectorio restituit et venia exitus, regimen attamen nullum indulsit, at a vicario et constituto praeside illo omnia dependebant. Postquam provincialis venisset, processus institutus habitusque est, atque, ut fieri apud eos solet, nomine accusatoris provinciae, qui una et contra gvardianum egit et monachos tanquam praetensive disciplinae reos, singulique se tueri debent. Et quemadmodum ab ipsis Franciscanis audivi et horum primoribus, lectores absoluti sunt, immo coram toto conventu Jellachich flexis genibus deprecari eos debuit pro facta coram vicario et episcopo diffamatione, et praecipue patrem Kutnjak, qui occasione nec domi erat nec vel indicio gravabatur, quod vel scivisset de machinatione. Pater vicarius Daniel privatus est. Studentes theologiae duo a studiis amoti, paterque ille primus, qui clamabat phantastam esse Jellachich, ad conventum missus alium. Ad placandum episcopum, qui dicebat, se non ordinaturum studentes illos, et faciendam quandam publico umbram, cum studentibus. Quinque Ecclesiarum commutati suut; philosophi autem cum Kanisiensibus. Pater autem Jellachich inhabilis ad gubernium est pronunciatus, aggravante eum potissimum eo, quod ad vicarium, episcopum, banum recurrisset, neque ad proximum, uti vigore constitutionum debuisset, conventum, sed monachos plane diffamaverit per capitulum, falsaque illis crimina nocturnae divagationis appegerit. Hinc ad exsilium Veröczam, inde postea Szigethinum relegatus est, succedente ei in gvardianatu patre Gorgonio Kameniak, pro vicario datus pater Adamus Koncser, insuper definitore Marcello Jurkin ad habitandum Zagrabiam translato. Appellaverat hanc sententiam ad generalem pater Jellachich, sed ibi etiam est confirmata.

Honorem similem, quem pater Alexius Zagrabiae a fratribus habuit, expertus etiam est Jaszkensis gvardianus provinciae sanctae Crucis, hac solum differentia, quod is juxta eorum statuta Carolostadium semet receperit, et victor evaserit postea, restitutusque fuerit gvardianatui, quem tamen paulo post resignavit sponte, ut dubium sit, an resignatio ad speciem non fuerit. Quo de tumultu plura scribere nescio.

Similiter in Sclavonia, sive Bosnensi antea dicta provincia, nunc ab anno 1757. sancti Capistrani, ingens erat monachos inter Franciscanos tumultus, et quidem intra emeritum provincialem Ivanovich, item ejus successorem Josephum Jankovich, qua actualem ordinis definitorem, patrem item actualem provincialem Georgium.... [27]

Note (foot) return to pagePisac ostavio mjesto neispisano. Hi uti intra se de praedominio certabant, sic suae quivis factionis monachos habuit. Ivanovich in Venetam plane concessit provinciam. Jankovich sequenti anno 1756.

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.