Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 239 --

. Aquilejae autem vicarius resident apostolicus, et ille sub hoc titulo et illi praesit ecclesiae et aliis Lombardicis Venetae ditionis. Et quamvis haec res, ut successive prodiit, ex mutuo inter Venetos et Romanam curiam tractatu facta fuerit, ut videlicet res aliae, cum Austriacis actae. firmae remanerent, neque ob hanc difficultatem impedirentur, discordiam tamen inter Ventos et Romam apparentem publico peperit. Papam enim nil disponere posse, etiam in rebus ecclesiasticis, in ditionibus rei publicae Venetae, allegabant Veneti, consequenter neque episcopum Veronensem aliosque vicario illi apostolico Aquilejae futuro subjicere, quia hinc facile jurisdictio papae in reliquas reipublicae ecclesiae peti posset. Papa е contra hanc in disponendis gubernandisque ecclesiis arrogatam autoritatem nullam esse dicebat, petebatque hanc sibi probare jure. Eoque res ad apparentiam ibat, ut bellum intra Venetos et Romam futurum praedicaretur, quod nihilominus non evenit. Principes tamen ipsi Europae ad conciliandos hos apparentes inimicos suum offerebant studium. Resque ad mortem papae Benedicti, 1758. secutam, ita sine bello emansit.

332

Ultima quaestio, quae intra Austriam et Venetos fuit, erat de viis ipsis publicis, quas Austriae subjectus populus, si non integras, adminus medias esse Austriae, voluit. Verum facilitate generalis Harsch et respectu alleviandi aerarii regii ipsiusque populi, sub obligatione intertenendarum talium publicarum viarum, integraliter Venetis datae resignataeque sunt, uti cum Venetorum gaudio, sic subditorum Austriae, qui penes illas emanserunt, dolore. Caeterum, ut in similibus fieri assolet, rumores suspicionesque fuere variae sparsi eatenus large auri Veneti, de quo tanquam ignoto praescindimus. Certum autem, plenipotentiarium Venetum Dona, ad speciem atque placandos populi rumores ob subscriptionem praejudiciosam Venetorum commerciis, Fluminensis illius fabricae atque navigationis admissae, Paduam relegatum a senatu sic fuisse, ac in illo etiamnum versari exilio, quod frater illius Constantinopolim pro legato reipublicae submissus fuerit ipsique relegato bona et notabilis annua pensio, ab haeredibus etiam accipienda, ordinata a senatu sit. Illi autem, qui ex parte fuere Austriae (excepto uno Corbiniano Saurer), prouti etiam ii, qui ad rem hanc influxerunt efficacius, promoti elevatique omnes sunt. Generalis Harsch Pragensi donatus commando. Woon elevatus altius cum pensione. Bancalitatis praeses Codeck et ipse crevit stipendio et fratri suo promotionem ministerialem obtinuit. Scherzzer regimine donatus, singulique ad ultimum. Demum pars utraque emolumenta summasque ex his tractatibus utilitates pro se depraedicabat, et praecipue assentatores ac hujus rei fabri.

Aula Viennensis dicebat 1mo. Provisum rebus esse ecclesiasticis in Stiria et Carniolia, augustorumque pietatem extollebat. 2do. Fundatum ad aeternam gloriam Goritiensem archiepiscopatum. 3to. Perpetuum quasi natum esse foedus inter Austriam et Venetos ob sublatos controversiarum obices. 4to. Commerciorum terris Austriacis apertam occasionem, ex qua plus utilitatis subjectis provinciis successive obvenire poterit, ac ex totius Lombardiae terra profiueret. 5to. Adriatici maris qualem talem usum et ejusdem successive formandam praetensionem, praecipue ob Hetruriam et portum Livorno ad imperatorem spectantem. 6to. Ob foedus illud cum Algerinis. 7mo. Quod hac ratione et per limites positos omnis Venetorum

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.