Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 246 --

veluti capita et autores convicerat, pro relaxandis convictionalibus summis. Sed haec ipsa commendatio fuit praepotentiae attributa, dum aeque convictorum Georgii Petkovich et Nicolai Matlekovich non meminit, ideo autem non meminerat, quod prior judicia illa homicidiorum per Rauch subscripta commissioni exhibuisset, posterior confrontari in commissione voluerit cum Rauch et Raffay de demandata per eos depraedatione, quam ipsi negabant, Matlekovich autem eorum scripturis et acceptis ordinibus, demum confrontatione sustinuit. Interim hoc ipsum Viennae observatum his duobus postremis profuit suntque a sua convictione absoluti, prioribus nocuit, eandemque persolvere debuerunt et persolverunt, ut fol. 355.

Nobilibus unius sessionis sub Kalnik, quod occasione tumultus rusticani Kellekianam turmam dissipaverint, fl. 100 dandi ordinantur.

Armales Felicis Josephi Loöb publicantur articulo 4. Familiae Moletich et Kubachevich nobilitas recognoscitur.

(Novus tavernicus.)

Mortuo domino comite Francisco Eszterhazy tavernico, ejus loco tavernicus resolutus fuit dominus comes Josephus Illieshazy ex dapiferorum regalium magistro etc., ac ut talis in congregatione sequentis anni publicatus articulo 1.

340
Annus domini 1756.

Memorabilia in Sclavonia accidêre sequentia.

More consveto Zagrabiae banalis hoc anno, quae superiori neglecta fuit, decurrit judiciorum tabula, atque ultra ea, quae in eadem tractabantur, juridice et legalium causarum diseussionem.

In partibus tempore et sub illius decursu praeparabantur a terrestribus dominis, juxta superius insinuatam Busanianam ideam, exhibendae conscriptiones et examina. Quae rursus ex fatali illo Monte Claudio fatalia plane et celeberrima evaserunt.

(Domini Raffay operationes in Monte Claudio.)

Siquidem dominus Raffay in persona cum officialium societate et judlium comitatus Crisiensis domino Kesser in Montem Claudium descendendo, juxta Busanianas illas ideas sub praetextu quidem conscriptionis, suo revindicando honori et recuperandae gratiae regiae laboris plurimum immo totum studium posuit. Descenderat ille quidem ad pagum Popovacha, ibidemque terrenum subditi cujusdam dimensurare voluit. Ne autem rem confunderet, cum quantitatem ignoraret, quod unius, quod alterius subditi terrenum est, colonum, ad demonstrandum, vocari fecit. Quo negligente, cum vocasset ipse et colonus surdasceret, tandem ad domum ejus petiit, exeuntemque propriis manibus contra mandata regia, verberationes prohibentia, verberavit. Quo facto confusis omnibus, ad arcem Montis Claudii repetiit, rusticos ad conscriptionem evocavit, adhibita ex Savanis partibus vigilia, quam dominus Raffay pro sui securitate, homines autem Montis Claudii pro sui incaptivatione adhibitam fuisse, interpretabantur, hinc vocati nec comparuerunt, nisi ad sacellum sancti Georgii dictum, a quo medio judlium Kesser, ad eos accedentis, vocati erant. Sed illi regulationem ipsis Vienna missam nomine privilegiorum rogabant. Ad quae judex incaute dixit: venisse ipsis omnino privilegia, at quae vix placebunt. Hoc ipsi magis praetendere coeperunt, neque ad arcem voluerunt petere. Hoc viso dominus Raffay ex Monte Claudio, rusticos loci tumultuasse, ex loco denunciavit, et quod agerent conventicula, cum testimonio domini Kesser.

(Agit contra Lukauszkium.)

Praeterea inquisitionem collegit, qua volebat, duorum tantum silvanorum testimonio, quod dominus Lukauszki, anno superiore ad Montem Claudium exmissus et in pago Viderniak inquirens, populum concitasset, puncta quaedam contra officiales suppeditasset, taliterque domini Lukauszki facto omnes subsequae accusationes et quaerellae populi evenissent. Volebat autem, ut et dominus Thomas Schytaroczi, qua haeredum comitis olim Ludovici Erdoedy bonorum praefectus, in haec cum Raffajo conjungeretur, quo recusante, eundem judicialiter admoneri fecit, sed hoc protestante. Dominus quoque Samuel Orlyk, bonorum comitis Georgii Erdoedy praefectus, ob dolorem dentium sese a tota hac machinatione abstraxit, et cum dominus Raffay ad Popovacha abivisset, ille domum rediit.

(Deputatio urbarialis.)

Locumtenens comes Adamus Batthyan, qui ultra tabulae banalis praesidium deputationis quoque, sic dictae urbarialis, (anno superiore regio jussu constitutae ad elaborandum urbarium), quae constabat assessorio domini Joannis Busan, canonici Georgii Malenich,

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.