Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 250 --

(Bano exhibita epistola Lukauszkiana ad Altham scripta.)

Interim supra insinuatae litterae Lukauszkianae, ad comitem ab Altham scriptae, ac per eundem Suae Majestati sacratissimae exhibitae, magnum Viennae et in dicasteriis impresserunt de quorundam praepotentia praejudicium, ut regina, mareschallum et banum dominum comitem Carolum Batthyan repraehendisse, perhiberetur, quod ipse homines, suo regio servitio inimicantes, immo zelatorum hujus persecutores protegeret commendaretque. Ad quae cum is obstupuisset, taliaque negaret, exhibita ei fuit praemissa Lukauszkiana epistola cum aliis domini Raffay supra insinuatis documentis.

(Eadem epistola offenditur banus. Protegendus a regno praecipitur Lukauszki.)

Banus rem hanc aegerrime tulit, et pro crimine reputari voluit, quod Lukauszki, se praetermisso, tanquam prima instantia, per dominum comitem Altham talia scribere attentasset. At Hungariae cancellarius comes Leopoldus a Nadasd, sive ob fines privatos quospiam, sive quod cum bano non conveniret, sive demum reipsa, crimen tam magnum, uti banus volebat, in Lukauszkio non reperit. Hinc data sunt ad banum mandata, ut Lukauszki contra Raffajum ac alios se persequentes protegatur, et facta denunciatio in litteris suis per status et ordines revideatur in proxime praefigenda regni congregatione. Adjunctum dein per eandem est cancellariam, per comitem banalem locumtenentem regiis mandatis non satisfieri, quin eadem vel seponi vel non curari, adeoque instituendam congregationem tamdiu durare debere, quoadusque omnibus satisfiat mandatis et dispositionibus regiis, nec dissolvi eam posse sine expresso jussu et indultu regio.

(Negligi a bano et locumtenente regia mandata, proditum.)

Uti Lukauszkiana epistola, sic et, immo fors et magis, irritatus animo banus est, quod mandata regia a se |343 et fratruele suo, banali locumtenente, negligerentur. Unde cum eatenus quoque expostularent de cancellario, iste quam plurima mandata protulit, de quibus prioribus regni congregationibus nec actum fuisset, uti ex actis congregationum, Viennam submitti solitis, deducebat. Hinc audacter, edici a regina, postulavit, vel banus subditus esset regius vel par principi. Si primum, jussis mandatisque principis obtemperare deberet, consequenter talia seponere non deberet. Si alteram, Sclavonia ergo Croatiaque ab illo ut absoluto regatur principe, et hoc insinuetur regno, ut sic nullus dehinc ad Suam Majestatem recursum habeat. Gravia haec et extrema quod fuerint, acutus perspicaxque lector, inficias, non ibit.

(Bani ad fratruelem locumtenentem ordinationes.)

His attamen non obstantibus, banus locumtenentem suum objurgat de communicata Raffajana cum Lukauszkio instantia jubetque, congregationem institui, Lukauszkium repraehendi, serio indagari in illa, quae is scripsisset Althamio, illud nihilominus, quod protegi a regno debeat, non pandi, sed occultari. Itaque pro die sexta Aprilis indicitur regni congregatio, atque ad hanc ut compareant singuli, mandatur. Ad quam enarrandam antequam perveniamus, quae interea acta sunt et acciderunt, commemorabimus.

Itaque 1mo.

(Mors colonelli Lalersperg.)

Colonellus regiminis Crisiensis in generalatu Varasdinensi, baro Ignatius a Lalersperg, die 23. Januarii Crisii obiit. Erat annis multis in praemisso generalatu qua capitaneus, dein apud equites ejusdem generalatus supremus vigiliarum praefectus,

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.