Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 270 --

Nadasd generalem equitatus, tametsi in militum affectu et praecipui nominis a felicitate rerum bellicarum, in castra proficisci et exercitui praeponi non sustinerent, ipse autem id peteret, medio quoque fratris sui cancellarii Hungariae, in similibus belli occasionibus ob politicum regni Hungariae statum necessarii, adeoque obligandi, ne cancellarius disgustetur, et praeconceptae opinioni de virtute generalis Nadasd satisfiat, ipseque generalis aquiescat, Batthyanius ad obsequendum imperatori et ministerio per banatus resignationem locum dedit Nadasdio, taliterque resignatio sua ex uno aulae famulandi studio evenit. Opinionem hanc meam fundare videntur: 1mo. Unius Francisci generalis Nadasd per Batthyan facta pro banatu commendatio. Profecto nec aulae Hungaricae cancellarius nec familia Nadasdiana promeruere tantum apud mareschallum, ut neglecto fratruele suo, neglectis Palffiiis, Eszterhaziis, generalis Nadasd banatum habeat, et quidem is, quem 1748. nec locumtenentem suum habere voluit, at ei Ludovicum Erdoedium anteposuit. 2do. Subita ejusdem declaratio. 3tio. Responsum Batthyanii protonotario datum (dum iste diceret metui, ne comes ab Altham in banum resolvatur) securum se esse, non resolvendum. 4to. Generalis Nadasd ad castra regia non exmissio, quantumvis, ut publicis continebatur etiam novalibus, imperii status hunc pro subbelliduce imperialis exercitus proposuissent et orassent. 5to. Hujus totalis in Croatiam translatio, ut commando plane Budensi anno subsequo privaretur. Sed et ipsa Batthyanii ad status valedictoria epistola, quamvis pacem et unionem svadeat, quamvis ad arcana sua et aulae tegenda quosdam in regno fuisse discolos dicat, nullius facta mentione, resignationem banatus sui ex servitio regio factam fuisse narrat. Hinc non defuere, qui palam dicerent, Batthyanium se pro felicitate hujus patriae immolasse, dum, videns necessariam esse in regno bani praesentiam (prouti in ejus successore bano Nadasdio esset), se ipsum immolavit. Quae vera et genuina resignationis hujus sit causa, me saltem latet. Quam ego suspicor, et quae vulgo creditur, retuli: prudens et perspicax lector cui vult adhaereat, et si in genuinam | 365 causam offenderit, huc eam ad posteritatis notitiam referre dignetur.

Jam quid de banatu Caroli Batthyan sentiendum?

(Quae opinio fuerit de banatu Caroli Batthyan?)

Eo muneri defuncto, ut fieri assolet, varii fuere sermones variaeque crises, prouti videlicet quisque vel penetrat vel affectus fuit. Accusabatur, sub eo amissa esse confinia banalia; tantorum violata privilegia; oneratam fuisse plebem majori contributione et viarum reparationibus; primae fuisse informationis; gubernasse per consiliarium Koller, notitiam patriae non habentem; per commissionem superioris anni praejudicari sivisse multum praerogativis nobilium; in dissensiones confusionesque tantas regnum praecipitatum esse et, dum juvare debuisset, deseruisse; in diaeta anni 1751. comitatus inferioris Sclavoniae, tot regni impensis postliminio restitutos, dicationi diaetali permisisse cum sessione propria; ut taceam, quae particulares personas respiciebant, e quorum numero et ego essem, utpote illius facilitate praepositura carens et in processum deductus. Laudabatur, quod et ipse in sua ad status expressit epistola, ab incorporatis regno inferioris Sclavoniae comitatibus, a regulatis confiniis, a Petrinae e generalatu Varasdinensi exemptione.



Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.