Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous page

Next page

-- 1098 --

potissimum via notabilior eorum pars ad statum alimentationis poni potest. Quare Deputatio eatenus lege publica providendum esse existimavit. Forte Contubernia per id instituta sua maculari existimabunt. Verum praejudicii hujus rationem legislatio habere non debet. Recepit jam facultas medica in sui gremium Judaeum, cur eos contubernia recipere non possent?

§ 5.

E converso omnes ii, qui post repetitas localis Jurisdictionis admonitiones, nullum certum alimentationis statum amplexi fuerint, tanquam otiosi et vagi considerentur, exteri autem Judaei nulli amplius ad regnum admittantur.

Motivum.

Primum membrum est Corollarium praecedentis §-phi, secundi membri ratio in eo consistit, quod non intersit Reipublicae gentem hanc nimium multiplicari: in Hungaria jam nunc octuagesimam ferme incolarum partem efficiunt. Cum gens sit adeo fertilis, per naturalem generationis progressum sensim majorem semper partem constituet. Nisi proinde extranei arceantur, brevi in magnum numerum eo certius assurget, quod vicina Gallicia et Polonia majorem, quam alere possit, ejus numerum habebat; vel solum Poloniae exemplum ostendit quam noxia sit Reipublicae nimia Judaeorum multitudo. Horum enim copia diversa, quibus Regnum illud premitur, monopolia sub titulo arendarum induxit: horum copia Agricolas, primam Reipublicae basim, ita exsugit ut non possint se relevare: horum denique copia plurimas salutares relate ad Politiam Campestrem ordinationes moratur.

§ 6.

Et ideo ut exteri , et domestici etiam vagi aut impostores ab aliis distingui possint, singulus Judaeus, prater notos alioquin majoris notae Quaestores, Testimonialibus super professione, quam exercet, a locali jurisdictione se providere debeat. Quod si vero minutum Quaestum inire velit, primum Testimoniales de honesta sua vita a locali sua Jurisdictione sibi procurare, tum his exhibitis Passuales a Vice-Comite, aut, si in Civitate residet, ab ejus Judice excipere teneatur: omnes hae Testimoniales gratis extradentur. Qui vero Testimoniis his provisi non fuerint, tanquam vagabundi intercipiantur, ad sui legitimationem stringantur, et si hanc praestare non possint, vel ad amplectendum certum alimentationis statum cogantur, vel si id recusent, tanquam vagabundi e Regno eliminentur.

1100
Motivum.

Scopus projectatae legis est Judaeos ad amplectendum certum alimentationis statum cogere, ad hunc assequendum nullum aliud medium superesse videtur quam eorum, qui legem implere nolunt, Eliminatio , ad hos autem uti et exteros discernendos Testimoniales illae necessariae videntur.

§ 7.

Omnis etiam Zingarus aut subditelam alicujus dominii assumere aut aliquam professionem amplecti, et in utroque casu necessariis Testimonialibus se providere debet: qui his caruerit, tanquam vagus e Regno eliminetur.

Motivum.

Zingari minus adhuc certum quam Judaei alimentationis statum habent et ideo furtis potissimum, praesertim equorum, subsistunt. Per politicas, quae ad illos exstirpandos sub Augusta Maria Theresia factae fuerant, dispositiones, numerus eorum vehementer diminutus fuit, verum has inter praecipua fuit, ut proles parentibus adimantur, id quod Deputatio lege publica canonisandum haud esse existimavit. Remisso sub Augusto Josepho II. dispositionum illarum rigore numerus eorum denuo increvit. Nisi lege publica aliquod remedium statuatur, illi Hungariam denuo inundabunt, praesertim cum ob defectum legis antea etiam non eodem in omnibus Comitatibus modo tractati fuerint. Deputatio haec medium Eliminationis eorum qui fixum aliquem subsistentiae modum inire noluerint quoad Zingaros potiori adhuc jure quam quoad Judaeos amplectendum esse demisse existimavit.

§ 8.

Zingari perinde atque Judaei ad tyrocinium per omnes Caehas ac praesertim fabriles, ad quam illi professionem sponte sua inclinare videntur, admitti debeant. Solius autem musicae exercitium pro fixo alimentationis statu Zingaris non reputetur.

Motivum.

Primo membro vetus praejudicium magis adhuc quam de Judaeis adversabitur. Verum interest publici ut illud in hac, in qua vivimus, saeculi luce exstirpetur. Alterius membri ratio est, quia plane musicae exercitium plurimam multis Zingaris vagabundam vitam ducendi compluraque hac occasione furta committendi occasionem praebet. Sicut itaque justum est ut hanc festis aut, si per Dominia vocentur, aliis etiam diebus exercere possint, ita necessarium videtur ut praeter 1102 hanc aliam adhuc Professionem consectari debeant, quae eos a vagatione illa impediat, et certam iis pro feriatis etiam diebus subsistentiam praebeat.

§ 9.

Nulli Zingaro, nisi qui agriculturae se addixerit, liceat equum possidere, minus vero adhuc cum his traficam exercere. Quare si equus apud Zingarum compertus fuerit, adimatur ab eo per localem Jurisdictionem, simul statim stringatur ad se legitimandum, unde illum acceperit? Si ostendere potuerit quod illum emerit, vendatur equus et pecunia illi consignetur; sin, tanquam de furto suspectus detineatur, equi descriptio publicetur, et in ejus proprietarium investigetur.

Motivum.

Provisionem hanc naturalis Zingarorum ad furta equorum inclinatio exigere Deputationi huic videbatur.

§ 10.

Ipsi etiam illi qui primi agriculturam profitebuntur Zingari equos quidem possidere possint, trafficam tamen cum iis nonnisi erga scriptum Dominii indultum exercere ausint. Haeredibus nihilominus eorum, nisi de furto aliquo suspectos se reddiderint, liberum etiam cum equis commercium relinquatur.

Motivum.

Zingari, consueto genti huic vivendi modo educati, adeo proclives sunt ad equorum furta ut iis etiam, qui agriculturam primi profitebuntur, fidere intutum sit. Proles eorum, si in laboribus agriculturae educentur, immunes jam esse solent ab hac inclinatione. Et ideo discrimen hoc constituendum esse videbatur.

Articulus III.

De impediendo nimio inquilinorum numero.

§ 11.

In illis regni partibus in quibus inquilinorum numerus jam plus justo increvit, si tyronum statutio decreta fuerit, hi potissimum ex inquilinis et eorum filiis deligantur. Civitates etiam in admissione ad concivilitatem, et contubernia in assumtione ad tyrocinium horum praeferentem habeant rationem.

1104
Motiva.

Quod numerus inquilinorum in aliquibus regni partibus jam nimium accreverit, docet conscriptio Anni 1787; haec enim 793,270 inquilinos, hospites vero sessionatos nonnisi 505,708 exhibet. Quod autem inquilinaria conditio, si horum numerus nimium increscat, precarium tantum alimentationis statum praebeat, postrema etiam, quam Hungaria passa est, sterilitas demonstravit: hi enim vel maxime cum fame colluctabantur. Cum in multis regni partibus ea vigeat consuetudo, ut Patrifamilias in domo et sessione filius natu major succedat, reliqui migrare et alium subsistendi modum quaerere debeant, hi autem plerumque inquilinariam conditionem amplecti soleant, numerus inquilinorum per ipsum naturalem populationis progressum continuo augebitur, nisi aliqua in obversum provisio constituatur. Posset quidem inconvenientiae huic obveniri, seu per deducendas ex iis in loca adhuc vacua colonias, seu per inpopulandas desertas, seu denique per exscindenda in locis illis, quae superfluam plane communium pascuorum quantitatem habent, singulo inquilino aliquot jugera. Verum omnia haec ad Jus proprietatis, quod sacrum esse debet, referuntur. Omnia ad privatam proprietariorum providentiam pertinent. Legislationis nullae aliae hac in re partes sunt, quam ut hanc incolarum classem ad aliud vitae institutum dirigat; videtur autem ad militiam et opificia commodissime dirigi posse. Si tyrones potissimum ex inquilinis lecti fuerint, conservabitur populatio familiarum sessionatarum; si ad opificia et artes applicentur, removebitur unum e praecipuis, quod hactenus fabricarum et manufacturarum progressum morabatur, impedimentis. Ac primum quidem potest lex positive ordinare. Alterum, ne libertas populi in deligendo subsistentiae suae statu nimium constringatur, nonnisi prudentiae et zelo Magistratuum civitatensium, quorum ut opificia et fabricae efflorescant plurimum interest, committi potest.

Articulus IV.

De excitanda nationali Industria.

§ 12.

Singula localis Jurisdictio emanatas via Consilii Locumtenentialis in ordine, ad promovendam oeconomiam publicam, ordinationes regias debito mancipare effectui obligatur. Imo nobile harum officium exigit ut salutarem hunc scopum sponte etiam sua procurare omnimode collaborent.

1106
Motivum.

Si de utilitate oeconomiae publicae tota jam natio persuasa foret, si palam receptum esset quod praecipuum administrationis publicae officium sit hanc promovere: denique si omnes locales Jurisdictiones agnoscerent quod ordinationes ejusmodi irremisso conatu exequendo utilissimum Patriae servitium praestent, tunc lex haec certe supervacanea foret. Nunc cum commune adhuc sit apud populum praejudicium illud, quod prosperitas Regni agricultura, re pecuaria et vinaria, et quidem ut nunc usu venit, manipulata absolvatur; cum sint adhuc aliquae Jurisdictiones locales, quae mechanicis ejusmodi objectis occupari infra dignitatem officii publici putent, denique cum aliae ad nullam, nisi quae in diserta lege fundatur, ordinationem publicam effectuandam se obligari arbitrentur; Deputatio haec operae pretium demisse existimavit, ut lex haec perferatur.

§ 13.

Quodsi tamen Magistratus vastiorum praesertim Comitatuum aliis agendis ita distineatur, ut objecto huic minus sufficiat, potest Comitatus uni aut pluribus conspicuis commembris suis provinciam hanc ea ratione deferre, ut hi cum titulo Curatorum oeconomiae publicae hujus promotionem, cum dependentia tamen a Comitatu procurent.

Motivum.

Pro causa non effectuatarum complurium salutarium sane, quas Augusti Maria Theresia et Josephus II ediderant, ejusmodi ordinationum, saepe illud adferebatur, quod Magistratus omnibus his agendis non sufficiant. Et vero id in majoribus Comitatibus quandoque re ipsa evenit. Ut huic impedimento subveniatur, sub Maria Theresia Societates Agrariae institutae fuerunt: verum praematurum adhuc esse pro Hungaria hoc institutum eventus ipse comprobavit: nulla enim earum ad solidam consistentiam potuit pervenire. Deputatio haec ita existimavit, quod ante omnia populus, per locales Jurisdictiones, sub inviatione dirigentis Dicasterii, ad novas etiam hactenus industriae species formari debeat, hoc autem facto, quod societates agrariae suapte emergent: itaque in casu impediti aliis agendis Magistratus per ejusmodi Curatores oeconomiae publicae melius prospici demisse arbitrabatur.

1108
§ 14.

Ne vero per Institutum hoc Cassa publica gravetur, praestandorum in officio hoc servitiorum peculiaris in promotionibus conferendisque honorum titulis reflexio habeatur.

Motivum.

Duo sunt, quae hominem in civili societate constitutum ad navandam publico operam movent, incitamenta: honor et utilitas. Si omnia servitia aere compensentur, res haec mercenarium in natione spiritum producit, et plerumque id ne vires quidem aerarii admittunt. Si honores et officia rite dispensentur, potest et magnum in expensis compendium fieri, et nobilis in natione aemulatio excitari. Deputatio hanc potius viam proponendam esse demisse existimavit.

§ 15.

Si administratio publica seu pro inducenda novi alicujus producti cultura, seu pro perficienda, quae actu viget, producti alicujus manipulatione magistrum introducat, prouti id de cultura serici et apum factum fuit, Comitatus et Civitates idonea ad condiscendam ejusmodi artem Individua sumptibus Cassae domesticae submittere; haec, ubi artem sufficienter condidicerint, moderato stipendio providere; iis alia iterum Individua, quae hi edoceant adjungere; ac secus etiam omnem necessariam assistentiam iis praebere, sicque utilem ejusmodi culturam in gremio sui propagare tenentur.

Motiva.

Haec quoque lex prima fronte superflua videri posset, nisi experientia praeteriti temporis aliud remonstraret: ostensum est in Elaborato status actualis §§-is 33. et 36. quanta aduersae tantopere per Augustam Mariam Theresiam serici et apum culturae impedimenta posita fuerint; e communicatis autem sibi actis comperit Deputatio unam Jurisdictionem consilio aperte declarasse, quod ideo a cultura serici manum retrahat, quia ad illam nulla lege obligatur. Si haec omnia in condignam reflexionem assumantur, facile apparebit quod legislatio, si promotionem oeconomiae publicae efficaciter intendit, disertam quoad modum eam procurandi Jurisdictionibus imponere debeat obligationem.

Quod autem hic sit opportunissimus propagandae alicujus culturae modus, et ratio et experientia testatum reddunt. Omnis enim ejusmodi cultura in mechanismo consistit. Hic nonnisi rem oculis spectando et operationem practice tentando debite condisci potest; et ideo omnes hactenus de cultura diversorum productorum, licet vernaculis linguis vulgati, libelli exiguum effectum produxerunt. Nec sufficit ut unum tantum 1110 aliudve individuum in Comitatu utilem ejusmodi manipulationem teneat. Quo Patria reale inde emolumentum capere possit, debet illa in vulgus propagari. Id autem non secus, quam per gradualem illam subinstructionem praestari potest.

Unicum est quod salutari huic scopo obverti solet, nimirum quod Plebs sumtibus ejusmodi aggravetur, et tamen instituta ejusmodi raro eo perducantur, ut enata exinde utilitas sumtus hos compenset; verum si quis est justus aliquid a Plebe exigendi titulus, tunc hic certe est, utpote cum omnes hi sumtus potissimum in emolumentum ejus convertantur. Si proceduram Jurisdictionum illarum, in quarum gremio instituta ejusmodi correspondentem sumtibus utilitatem non produxerunt, attentius examinemus, facile apparebit, id non ex natura instituti, sed e manipulationis defectibus, qui cum exordio singuli instituti plerumque irrepere solent promanasse, prouti id quoad objectum serici, jam provocato status actualis §-pho diserte ostendimus. Patet id vel inde quod e converso, ubi novae ejusmodi culturae debite invigilabatur, si modo clima producto ejusmodi conveniebat, eadem paratam semper attulerit utilitatem. Quod hic de serico exempli causa dicitur, id relate ad culturam plerorumque etiam aliorum productorum, utpote: Tabacae, Lanae, Herbarum tinctoriarum, aliorumque perinde locum habet. Minus optatus culturae successus plerumque a defectibus, qui in ejus modum irrepserunt, et paucis fortassis extrinsecis inpedimentis proveniunt. Haec attente observare, detegere, remediumque ipsis adferre, majorem tantisper industriam requirit. Majori compendio sinister successus ipsi producto adscribitur, ut per id ingrata haec cura evitari possit. Et ideo interesse publici omnino videtur, ut Legislatio obligationem promovendarum ejusmodi Culturarum defigat, administratio vero publica, accurato legis hujus effectui irremisse insistat.

§ 16.

Exter , qui seu colendi novi et utilis alicujus producti gratia, seu vero inducendae melioris, quam actu vigeat, praeexstantis jam producti culturae causa in Regno se illocaverit, decennali et a Contributione et ab aliia publicis oneribus immunitate gaudeat; nativus si alterutrum horum praestiterit, tantum a contributione quoad tale productum per decennium immunis conservetur, et insuper proportionatam utilitati instituti ejusmodi pecuniariam remunerationem accipiat.

Motivum.

De neutro horum casuum adhuc lex providit. Quoad Exteros Imperans defectum hunc supplevit, solebatque et decennalem immunitatem et quandoque gratuitum necessarii terreni usum, liberamque habitationem in Cameralibus aut aliis fundis publicis, utilibus ejusmodi Hospitibus largiri. Cum Nativo aliquo necdum casus 1112 evenit; verum crescente industria eveniet certe, et ideo Deputatio ad utrumque sibi reflectendum esse existimavit. Credebat autem hoc in genere jam aliquod inter exteros et nativos discrimen constituendum esse. Exter enim et expensas et molestias primae instructionis subire debet, quibus nativus non est obnoxius. Vigent etiam in Hungaria aliquae onerum publicorum species, veluti portiones, et laboratores publici, quibus exteri non insueverunt, et quae eos a sui illocatione facile deterrere possent. Domesticus omnia haec onera jam alioquin sustinebat, et si ab obventura a tali objecto contributione relevetur, ac insuper pecuniariam recipiat remunerationem, satis favoris obtenturus esse videtur. Caeterum pecuniariam remunerationem Deputatio sub spe constituendi fundi publici, unde ea praestari possit, proponit, proponetque alias etiam, ubi identitas rationis idem exposcet. Ut autem recte decennalem immunitatem Deputatio proponat, illud eam permovit, quod terminus hic jam usu roboratus, atque adeo in exteris etiam Provinciis notus sit. Si diminuatur, posset id ipsum aliqua ejusmodi utilia individua a proposito se illocandi revocare: ut autem augeatur, nulla ratio adesse videtur.

§ 17.

Et si quis horum culturam novi ejusmodi producti ante elapsum decennium eo provexerit, ut ultra domesticam consumtionem aliquid etiam de eo exportare possit, libera eidem usque finem decenii eductio admittatur.

Motivum.

Per id proventui tricesimali parum decedet, quia casus hic raro se evolvet: ubi etiam se evolverit, id quod decedet, per subsequa, quae secus vix obtentura fuissent, portoria compensabitur; ad animandam itaque industriam nationalem exiguus hic favor tuto concedi posse videtur.

§ 18.

Privilegium tamen exclusivum nec illi, qui utile aliquod productum primus colere coeperit, nec illi, qui usualem culturam perfecerit, concedatur.

Motivum.

Privilegia exclusiva tunc tantum sine detrimento publici concedi possunt, quando inventor ipse cum tali articulo totum publicum providere potest; in hoc enim casu inventori de promerita sane per inventionem suam utilitate tantum decederet, quantum alii de eodem articulo producerent. De naturae productis sola inventoris familia tantum producere non potest, quantum usus publici requirit, nihil itaque 1114 decedit inventori, si idem productum per alios colatur. Et ideo quoad naturae producta remuneratio inventoris in pecunia, non vero in privilegio exclusivo , constituenda videtur; aliud est de artefactis , de quibus Deputatio suo loco tractabit.

§ 19.

Qui fossile aliquod productum in alieno fundo detexerit, et culturam ejus suscipere voluerit, cum proprietario transigere debet; quod si tamen proprietarius nec ipse productum tale colere, nec culturam ejus seu inventori, seu alteri hanc suscipere volenti aequis conditionibus cedere voluerit, potest localis publicus magistratus conditiones has determinare, et determinationi huic, sub dictanda in via juris per competentem jurisdictionem prudenti arbitrio pecuniaria mulcta, proprietarius se accomodare tenetur.

Motivum.

Jus proprietatis , id est: liberum de rebus suis disponendi facultatem sartam tectamque conservari, ipse civilis societatis scopus exigit; neque tamen jus hoc eo extendi potest, ut proprietarius fundo suo cum detrimento publici abuti possit, abuteretur autem, si repertum in fundo suo utile aliquod productum nec ipse colere, nec ejus culturam alteri admittere vellet; iniquas enim conditiones illud colere volenti praescribere idem est ac non admittere; interest itaque ut legislatio modum statuat, quo in ejusmodi casibus jus proprietarii cum utilitate publica combinari possit.

Deputatio haec id projectata a se modalitate opportune obtineri posse demisse arbitrabatur; jus enim proprietarii salvatur per id, quod non obstante eo, quod alter in fundo suo utile aliquod fossile reperiat, tamen jus culturae eidem praeferenter deferatur, dein quod conditiones, sub quibus culturam hanc, si ipse eam suscipere nolit, alteri concedere possit, aequanimi ejus arbitrio substernantur; e converso prospicitur per id publico , quod in casu, quo proprietarius tales, sub quibus alteri culturam hanc suscipere impossibile est, statuat conditiones, publicus magistratus eas moderari sicque efficere possit, ne publicum utili aliquo producto carere debeat. Jam vero nobilem ad id stringendi nullus alius modus superest, quam per dictandam pro prudenti arbitrio in via juris pecuniariam mulctam; secus enim omnes ejusmodi leges ineffectuatae manebunt, et ideo Deputatio in omni simili casu idem remedium compulsivum proponit.

1116
§ 20.

Clerus junior omnium per legem receptarum religionum cursum oeconomiae practicae absolvat, et obtenta super facto in linea hac profectu testimonia eidem pro commendatione, ad meliora beneficia obtinenda, deserviant.

Motivum.

Ut scopus perficiendae oeconomiae publicae obtineri possit, summa rei in eo vertitur, ut plebs ad colenda nova etiam producta, modernorum vero meliorem culturam sensim disponantur; id nulla alia via facilius perfici posse, quam si per pastores ipsos in eo manuducantur, pauci illi, qui notitiam practicae oeconomiae hactenus privata industria sibi compararunt, pastores facto ipso jam comprobarunt. Ut plures notabile hoc servitium Patriae suae praestare, sicque officium etiam boni civis explere possint, e re videtur, ut studium oeconomiae practicae ad classem ordinariorum studii cleri junioris objectorum reponatur. Notum quidem est, quod non omnes desideratum in hoc studio profectum facient, quia non omnes naturalem ad objectum hoc animi inclinationem habebunt, verum id in aliis etiam studiis usu venit, si dispositio illa efficaciter observata fuerit, ut obtenta de insigni in hoc studio profectu naturalique ad objectum hoc propensione testimonia, pro merito, ad obtinendas meliores parochias deserviant; erit hoc satis incitamenti, ut Patria complures utiles ejusmodi pastores intra non multum tempus numeret.

Caeterum nec studium hoc, nec practicum ejusdem exercitium statui ecclesiastico adversatur; imo spectatis genuinis Christianismi principiis eidem admodum homogeneum videtur.

§ 21.

Ad detegenda, quae hactenus aut ignota sunt, aut quorum usus necdum constat, naturae producta, ac praesertim herbas tinctorias, evocentur sumtibus fundi literarii aliquot historiae naturalis apprime gnari viri, qui eadem per totum Regnum investigent; hi ubi talia detexerint, quae immediato usui deservire possunt, relationem Consilio statim praestent. Istud vero notitiam hanc cum inviatione circa modum praeparationis (si id natura articuli talis exegerit) continuo publicam reddat.

Motiva.

Quod Hungaria plura, quam quae hactenus nota sunt, utilia naturae producta possideat, palam notum est, quod haec detegere intersit, nemo infitiari potest: quod autem id non secus, quam per exmittendos ex professo hunc in finem viros in 1118 historia naturali practice versatos perfici possit, aeque extra dubium versatur. Unica itaque circa necessarios ad id sumtus quaestio moveri potest, verum Deputatio haec demisse existimat, eum esse fundi literarii Hungarici statum, ut is expensis his omnino sufficiat. Et si in moderno ejus statu pro sumtibus his fundus re ipsa non adesset, censet Deputatio haec, quod excussis rite erogationum positionibus, invenientur in iis tales, quas resecare interest, ut fundus pro utilissimo hoc instituto inde confletur; quidquid enim ad substantialem pro diversis vitae statibus institutionem non pertinet, id cedere debet opportunissimo non tam ad ornamentum rei literiariae, quam ad realem Regno utilitatem procurandam detegendorum naturae productorum instituto.

De herbis tinctoriis specifica mentio injicitur, quia exiguae etiam illae, quas Hungaria habet, fabricae in coloratione plerumque deficiunt, donec autem haec perficiatur, ipsae etiam ejusmodi fabricae nunquam assurgent.

Non potest tamen investigatio haec ad sola, quae immediato usui deservire possunt, producta restringi; est hoc in natura rei jam positum, ut naturalistae eadem occasione talia etiam producta investigent, quae ad eruditionem potius, plenioremque historiae naturalis cognitionem referuntur, eaque de causa relationes suas nonnisi post longioris temporis effluxum adornare soleant, ne publicum utilitate e producto aliquo, cujus immediatus usus haberi potest, diutius careat, obligandos existimavit Deputatio exmittendos naturalistas, ut de his relationem Consilio statim praestare debeant.

Articulus V.

De communibus Pascuis.

§ 22.

Si aut dominus terrestris, aut subdita eidem communitas divisionem pascuorum communium flagitet, magistratus localis, non obstante alterius partis reclamatione, hanc juxta elaborandam per Deputationem Urbarialem clavim instituat.

Motivum.

Divisio pascuorum communium jam in aliquot Europaeis provinciis optimo cum successu instituta est, verum institutum hoc et magnum frumenti pretium et adeo auctam populationem supponit, ut quisque hospes animalia sua in sicco pabulo tenere, id est toto anno in stabulo alere possit; in Hungaria hactenus quidem duae hae circumstantiae nuspiam se evolverunt; cum tamen populatio Regni praesertim in vicinia Germanicarum provinciarum notabile jam capiat incrementum, provisionem hanc tempestive faciendam esse Deputatio existimabat.

1120

Verum divisio haec haud secus institui potest, quam si praevie clavis elaboretur: a qua proportione communia pascua, primum inter dominum et communitatem, dein inter communitatem ipsam dividi debeat? Relate ad posterius, quottalitas sessionis clavim paratam praebet: quoad primum praevidit Deputatio difficultates, quae in stabilienda hac clavi se objicient. Cum tamen clavim ejusmodi semel definire vel ratio conservationis silvarum, in quibus rustici cousum habent, exposcat, censebat Deputatio difficultates has per concernentem Deputationem una fidelia superari posse.

Articulus VI.

De libero foenilium propriorum usu.

§ 23.

Si proprietarius constituti licet in medio aliorum foenilis illud seu fossa, seu saepibus, contra inferenda fortuito casu damna sufficienter muniverit, possessores viciniorum foenilium munimenta haec disjicere, aut illum in educando cordo turbare non ausint, sub poena violentiae. E converso proprietarius talis in reliquorum compossessorum foenilibus, sub eadem violentiae poena, pascuum non audeat ultro exercere.

Motivum.

Cum complura jam in Regno loca sint, ubi aucta populatio foenilium possessoria adeo restrinxit, ut quaestiones hae frequenter emergere, et ob defectum legis scandalosas saepe turbas producere soleant, necessaria Deputationi videbatur haec provisio, si in indivisa per complures possessores ejusmodi foenilium plaga unus tantum cordum educare, idque per simplicem foenilis sui prohibitionem efficere velit, id ipsa rei natura non admittit; ne enim in foenili hoc damna fortuito etiam casu inferantur, omnes vicini continuos ad foenile hoc vigiles tenere deberent, ad quod nullo jure stringi possunt. E converso, si talis proprietarius foenile suum adversus fortuita damna debite muniat, ipsum jus proprietatis , id est arbitrium omnem possibilem e fundo suo utilitatem capiendi, exigit ut in eo per alios impune turbari non possit. Praescriptio hoc in casu obverti non potest, quia haec sine exclusivo possessorio locum non habet. In hoc autem casu vicini nunquam habuerunt exclusivum in tali, quod nunc cingitur, foenili pascui usum, sed illud reciproce exercebatur. Id quod natura sua eam tacitam involvere videtur conditionem, ut quamprimum uni proprietario juri pascui in vicinorum foenilibus renunciare visum fuerit, hi pariter a pascuo in hujus foenili, si illud debite muniverit, debeant

Previous page

Next page


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.