Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous page

Next page

-- 1146 --

sua seu ad haeredes transmittere, seu amico alicui, qui illud post fata eorum continuat, communicare soleant.

§ 46.

Quodsi vero inventor secretum suum administrationi publicae communicet, aut si inventum tale per ipsum ejus exercitium se pandere debet, potest eidem, aut suae, si quam inivit, societati exclusivum pro ratione utilitatis quae inde in publicum promanabit privilegium ad aliquot, nunquam tamen ad plures quam 15 annos concedi.

Motivum.

In primo casu meretur favorem publicum, quia per id, quod secretum suum administrationi publicae detegat, jam securum reddit statum, quod utile ejusmodi inventum non intercidet.

In secundo casu, debet illi privilegium concedi, quia secus ille omni lucro frustraretur, quod tamen ut ipsi qua inventori assecuretur justum est; ut primum enim manipulationem suam inciperet exercere, cum illa facilis sit imitationis, statim illam alii etiam arriperent, sicque potissimam utilitatis partem inventori praeriperent. Eveniret autem id potissimum in machinis, quae quo simpliciores, eo utiliores esse solent.

Caeterum terminum exclusivi privilegii ad 15 annos ab imitatione immunitatum, quas lex utilibus mechanicis jam concessit, statuendum esse Deputatio existimabat; si ultro extendatur, jam monopolium sapere videtur.

§ 47.

Eadem ratio fit quoad talia inventa, quae in aliis provinciis jam quidem vigent, sed inde nonnisi magna cura, sumtibus, saepe etiam periculo procurari possunt.

Motivum .

In aliquibus Regnis certarum utilium admodum machinarum communicatio sub poena mortis prohibita est. Non tantum qui huic periculo se exponit, sed ille etiam, qui secus ad procurandam aliquam utilem manipulationem magnas molestias aut sumtus tolerare debet, favore privilegii dignus videtur.

1148
§ 48.

Locales jurisdictiones de numero et statu opificiorum et manufacturarum Consilio Locumtenentiali annuas juxta praescribendam per illud formulam relationes inomisse submittant.

Motivum.

Dirigenti dicasterio opificiorum manufacturarumque status notus esse debet. Imo interest ut ipsae locales jurisdictiones, praesertim vero civitatum oppidorumque magistratus eum sibi probe perspectum habeant, cum secus in earum promotionem efficaciter cooperari vix possint. Et tamen apparuit e §-pho 42. et 43. Elaborati status actualis quam inadaequatae hactenus de iis relationes submissae fuerint. Ut obligatio haec legalis evadat, Deputatio legem hanc perferendam esse demisse existimavit.

Articulus XVII.

De regulandis contuberniis.

§ 49.

Magistratus civitatum unum aut, si res exigat, plures e gremio sui caeharum magistros constituant, sine cujus assensu et praesidio nulla caeha sub mulcta pecuniaria congressum celebrare ausit.

Motivum.

Et necessaria pro excitanda industria libertas, et multiplices caeharum excessus viderentur quidem abolitionem potius quam regulationem caeharum exigere; praesertim cum jam Articulo 74. 1723. earum abrogatio arbitrio Suae Majestatis delata sit. Deputationem hanc ad regulationem potius earum proponendam ea potissimum consideratio permovit, quod donec hae in vicinis provinciis subsistunt, si hic abrogarentur, Hungarici magistri nullos sodales habere possent.

Quod proponenda regulationis puncta attinet, horum pleraque jam via politica non obstantibus vetustiorum caeharum privilegiis praescripta et forte ideo tantum effectui plene mancipata non sunt, quia necdum hactenus in legem abiverunt.

Praecipuum autem videtur illud, ne hi coetus sibi ipsi relicti tam facile in excessus prolabi possint, sed habeant sibi praepositum commissarium qui eos et dirigat et observet. Ideo hic via etiam politica jam praescriptus fuit.

1150
§ 50.

Caehae nullas commembris suis taxas imponere aut mulctas exigere ausint; possint tamen e spontaneis oblatis cassam sibi conflare, sed ab hac unam clavim habeat commissarius, aliam caehae magister, ita ut sine illius scitu neque cistae aliquid imponi, neque inde excipi possit.

Motivum.

Impositiones facere et mulctas dictare est actus jurisdictionis, quae coetibus his non competit; jus mulctas exigendi aliqua vetustiora privilegia abusive ingressum est, usum autem repartitionem intra se faciendi caehae clanculario tantum induxerunt; quare interest, ut utrumque aboleatur.

§ 51.

Conflatae etiam e spontaneis oblatis pecuniae neque in convivia caehalia neque in sollicitationem negotiorum, sed unice in adjuvamen seu domesticorum pauperum et infirmorum commembrorum, seu in peregrinantium sodalium impendi possunt.

Motivum.

Caehae augmento cassae suae potissimum propter convivia et sollicitatores, qui eos ad infundatos plerumque recursus unico proprii lucri studio concitabant, solvendos studebant. Convivia jam via etiam politica prohibita fuerunt. Ut inquietorum etiam hominum, qui eos concitare student, spes impediantur, opportunissimum videtur prohibere, ne hunc in finem quidpiam e cassa sua dependere possint.

§ 52.

Et ideo commissarius annuas de cassis his rationes inomisse exigat, eas revideat, et cum difficultatibus, aut reflexionibus suis magistratui pro decisione praesentet.

Motivum.

Et haec via politica jam disposita, sed minus effectuata fuerunt. Forte si in legem abeant, exactius observabuntur.

§ 53.

In assumendis tyronibus testimonium de legitima nativitate non requiratur, pro consequendo magisterio paradigma non exigatur; denique peregrinandi obligatio ultra annum non extendatur, salva tamen iis, qui diuturniores peregrinationes sponte suscipere voluerint, facultate.

1152
Motivum.

His modis Caehae ad efficiendum ex instituto suo monopolium tendebant, sed haec etiam via politica jam abrogata sunt.

§ 54.

Magistratus civitatum, ubi abusus iste viget, determinent certam mulctae quantitatem hancque toties quoties irremisse exigant a tali magistro qui tyronem suum ad rurales labores adplicuerit. Ut autem ad hujus notitiam pervenire possint, commissario caeharum peculiariter imponant, ut eatenus invigilare, compertumque casum sibi statim referre debeat.

Motivum.

Noxius hic abusus plerumque in minoribus et mediocribus civitatibus viget estque vera causa languentium in illis opificiorum; donec ille eradicetur, opifices Hungarici nonnisi defectuosa et tamen pretiosa artefacta producent, magnaque talium etiam artefactorum, quorum opifices domi praesto sunt, quantitas peregre deducetur: scopus abusum hunc eradicandi nonnisi per mulctas pecuniarias obtineri posse videtur.

§ 55.

Liceat singulo, quamvis caehae non adscripto, opificii tamen gnaro, opificium suum etiam in civitatibus, sed sine sodalibus exercere.

Motivum.

Hanc provisionem caehae maxime refugient, non tam propter concurrentiam, quam ideo, quia ordinatio haec eos impediet, ne de pretio artefactorum suorum ita facile condicere possint: verum et justitia et ratio publici legem hanc perferri omnino exposcit.

§ 56.

Absolute propria alicui opificio fabricata alterius speciei opifici non liceat elaborare. Si tamen fabricatum aliquod, quod aut aequivocum sit, aut vel aliquem cum alio opificio nexum habeat, istud utriusque speciei opificibus conficere liberum sit.

1154
Motiva.

Frequenter quoad ejusmodi artefacta differentiae inter caehas oboriuntur. Donec caehae subsistunt, non potest utique admitti, ut unius speciei opifex fabricata, quae alteri opificio absolute necessaria sunt, conficere possint, verbi gratia coturnarius vestimenta, aut sartor pelliceum laborem, verum ne exempli causa coturnarius aut calceos, ocreas elaboret, nulla ratio obstare videtur. Imo ad acuendam industriam et diminuenda per concurrentiam ejusmodi artefactorum pretia, interest publici, ut ejusmodi artefacta elaborandi libertas utriusque speciei opificibus reciproce concedatur; quaenam autem in specifico sint ejusmodi fabricata? determinare ad potestatem executivam pertinebit.

§ 57.

Si caehae alicujus magistros de pretio artefactorum suorum condixisse compertum fuerit, magistratus localis limitationem ejusmodi artefactorum continuo instituere teneatur.

Motivum.

Veteri lege sicut victualia ita etiam artefacta opificum comitatus limitabant. Verum lex haec rationi posteriorum temporum adeo non conveniebat, ut in plerisque comitatibus jam obsoleverit. Nunc cum opificiorum promotio quaeritur, eam renovare prorsus non expedit. Cum tamen in toto caeharum instituto nihil sit, quod publicum magis flagellare possit, quam magistrorum de pretio artefactorum suorum condictum, malum autem hoc nec per praecedentium duorum §-rum dispositionem satis praecaveri possit, censebat Deputatio in casu ejusmodi limitationem in forma poenae constituendam esse. Cur autem eam non comitatuum sed civitatum magistratibus deferendam esse existimaverit, §-pho 142, ubi de limitatione victualium agetur, rationem reddet.

Articulus XVIII.

De stabilienda quoad fabricas politia.

§ 58.

Qualiter defectus necessarii ad aliquam fabricam personalis praeverti? quae sit tyronum et sodalium ad magistros obligatio, et vicissim? qualem in specifico assistentiam magistratus civitatum et comitatuum surrecturis in gremio sui fabricis praestare debeant? verbo: ordinatum politiae pro fabricis planum Consilium 1156 Locumtenentiale auditis et jurisdictionibus et statu mercantili elaboret et in comitiis referat.

Motivum.

Politiam hanc inducere quod intersit, remonstrant omnium, in quibus fabricae efloruerunt, Regnorum exempla: hujus autem planum nonnisi auditis audiendis elaborari potest, id quod Deputationi praestare integrum non fuit. Exhibuit quidem Deputationi unus Fabricans ejusmodi projectum, verum illud mancum est et inadaequatum. Caeterum pronum est providere quod in elaboranda hac politia talia se objicient impedimenta, quae nonnisi lege publica removeri possint. Et ideo Deputatio planum hoc in comitiis referendum esse demisse existimavit.

Articulus XIX.

De libera cupri distractione.

§ 59.

Ut fabricae cupreorum utensilium majus capiant incrementum, privati quoad effossum a se cuprum plena liquefactionis et distractionis libertate gaudent.

Motivum.

Inter omnia artefacta sola tantum cuprea utensilia, ut in Elaborato Status actualis §-pho 49. ostensum est, activam commercii Hungarici rubricam constituunt, licet privati jam inde a 20 annis effossum a se cuprum virtute initorum eatenus contractuum defixo in illis pretio ad Depositoria Regia administrare teneantur. Si privatis liquefactionis et distractionis libertas restitueretur, artifices, qui utensilia haec elaborant, cuprum indubie leviori pretio ab iis habere possent, quam nunc illud e Depositoriis Regiis acquirant, sicque et fabricatio et distractio utensilium horum provehetur. Verum quidem est, quod per id Aerario Regio tantillum decederet; verum cum utensilia haec potissimum in Poloniam efferantur, demisse sperare licet, quod Sua Majestas e reflexione illa, ut tanto plus exterae pecuniae in ditiones suas inferatur, demissae huic propositioni benigne accesura sit.

1158
Articulus XX.

Quoad objectum vectigalis.

De directione rei tricesimalis.

§ 60.

Directio rei tricesimalis medio domesticorum tantum dicasteriorum exerceatur, neque manipulatio haec ab his avelli et extraneae alicui jurisdictioni committatur.

Motivum.

Fundatur id in ipsa rei natura, quamprimum enim Regnum aliquod propria, medio quorum gubernatur, dicasteria habet, jam non potest alterius Regni aut provinciae, licet eidem Principi subjectae, dicasterium in quamcunque illius Regni negotiorum speciem citra praejudicium influxum habere; si enim in unam negotiorum speciem influere posset, tunc posset in omnes; si autem id fiat, tunc Regnum illud non ipsi immediate Principi, sed posteriori illi Regno aut provinciae subjiceretur, et nonnisi hoc mediante a Principe dependeret, quod de Hungaria, praesertim cujus independentia per postremae etiam Diaetae Articulum 10. agnita est, admitti non potest. Sed nec secus ullum inter tricesimalia et alia politica aut judicialia negotia discrimen subversatur. Sicut enim illa Consilio Locumtenentiali, haec Juridicis Dicasteriis, ita tricesimalia Camerae Hungaricae per legem delata sunt 1554. Articulo 11. 1630. 15. 1635. 30.

Et tamen tricesimalis manipulatio, ut in Elaborato Status Actualis §-pho 54. et 59. ostensum est, bis jam a domesticis dicasteriis avulsa et ad extraneas jurisdictiones translata fuit, nempe sub Augusta Maria Theresia ad Consilium Commerciale Germanicum, sub Augusto vero Josepho II. ad Directionem Tricesimalem Viennensem: itaque ne id amplius eveniat, Deputatio legem hanc proponendam esse demisse existimavit.

§ 61.

Directio Commercii tantum via Consilii Locumtenentialis exerceri potest: itaque, in quantum res tricesimalis cum objecto hoc nexum habet, Consilium in hoc quoque objectum influere debet. Tricesimales proinde tabellae eidem quotannis submittantur: nullius mercis portorium nisi hoc audito mutetur: nulla tricesimatoribus seu generalis, seu peculiaris extradetur instructio, quin Consilium prius audiatur.

1160
Motiva.

Primae ferme, quae de objecto commercii in comitiis 1715. et 1723. perlatae sunt leges; ac in specie 1723. Articuli 115. 116. 117. 118. 119. et 122. totam hanc curam non in Cameram, sed in Consilium reclinarunt. Ipsam vectigalis elaborationem, ut in Elaborato Status Actualis §-pho 11. ostensum est, non Camerae, sed primum Tabulae Regiae, postea Consilio Locumtenentiali detulerant. Evenit tamen subinde, ut negotium vectigalis totiusque usque adeo rei tricesimalis potissimum per Cameram manipulatum, pleraque objecta, quae fabricas, manufacturas, ducendos canales, aliaque similia concernunt, per hanc pertractata, ipsae tricesimales tabellae nonnisi recentioribus annis Consilio communicari coeptae, omnesque Consilii in hoc objecto partes eo restrictae fuerint, ut emanatas, seu in merito vectigalis, seu in re tricesimali benignas resolutiones, quas Camera per tricesimalia officia publicabat, Consilium comitatibus et civitatibus intimaverit. Ubi tamen, ut Consilium directionem commercii fundate manipulare possit, et annuas tricesimales tabellas habere debet, et quales tricesimatoribus etiam peculiares instructiones extradentur, et an portorium alicujus mercis elevari, vel deprimi expediat, ignorare non potest; quare ad evitandas dicasteriorum collisiones, Deputatio disertam hanc legem demisse proponendam esse arbitrabatur.

§ 62.

Subsistentem modo tabellarum tricesimalium formulam Consilium revideat, et aliam, modernis circumstantiis magis conformem, Suae Majestati pro benigna ratificatione proponat.

Motiva.

Modernam formulam erroneam esse primo obtutu apparet; adhuc enim stant in ea rubricae Banatus et Transilvaniae, quae exmitti debent. Adhuc Polonia rubricam illam retinet, quam Gallicia, postquam in censum Germanicarum Provinciarum relata est, occupare deberet, id quod dubium reddit, an sub generali Exoticarum Provinciarum rubrica, quae in tabella separatim occurit, etiam Polonia contineatur. Adhuc portus Tergestinus et Fluminensis sub eadem portuum maritimorum rubrica conjunguntur; ubi tamen dirigentis dicasterii multum interest nosse, quid per unum, quid per alium portum seu intret seu exeat. Adhuc cupri, quod e Regno effertur, totum pretium in tabellam ita inducitur, tamquam illud in paratam influxisset: cujus tamen contrarium in Elaborato Status Actualis §-pho 88. ostensum est. Quod summum est, restat adhuc recidenda quaestio illa, an in tabellam tricesimalem pretium mercium; vel quantitatem aut pondus; vel utrumque 1162 inferre expediat; necessarium itaque videbatur Deputationi, ut correctio formulae hujus per Consilium Locumtenentiale suscipiatur.

Influxum Camerae ne hac quidem parte necessarium esse Deputatio existimavit, quia ad hanc res tricesimalis ea solum parte, qua illa proventum principis respicit, pertinere videtur; hujus autem statum Camera e rationibus tricesimatorum alioquin cognoscere potest. Tabellae istae unice cursum commercii, cujus directio ad Consilium pertinet, remonstrant.

§ 63.

Proventus tricesimarum Hungaricarum in nullam aliam extraneam cassam influere possunt, et ideo limitaneae, quae cum Germanicis adhuc unitae manent, tricesimae separentur, ita ut illae Germanica, hae vero Hungarica portoria seorsim incassent.

Motiva.

Qua occasione, quo ex motivo Augustus Josephus II. complures limitaneas Hungaricas tricesimas cum Germanicis conjunxerit, in Elaborato status actualis §-pho 60. ostensum est. Si haec tricesimarum conjunctio ita aequabiliter instituta fuisset, ut una Hungarica statio ad Germanicam, alia vicissim Germanica ad Hungaricam transferatur, posset existimari, quod abolita Tricesimalis Directio Viennensis per institutum hoc alleviandi tantum a salariis tot officiorum tricesimalium Aerarii Regii rationem habuerit. Nunc, cum Hungaricae tantum stationes ad Germanicas translatae sint, eo res spectasse videtur, ut Germanici tricesimales proventus per portoria Hungarica augeantur.

Jam vero sicut limites, ita etiam proventus diversorum et ad invicem independentium Regnorum aut provinciarum confundere non expedit, cum per id Aerario Regio nihil accedat, in animis autem populi illius, cujus patrii proventus ab administratione domestica abstrahuntur, acerbam sensationem efficiat. Aerario enim Regio in concreto considerato perinde est, an Germanicos per Germanicam, Hungaricos vero proventus per propriam administrationem percipiat. Hungaricae autem nationi non est indifferens, an proventus patriae suae per extraneam jurisdictionem manipulentur; Aerarium Regium ne per id quidem detrimentum capiet, si separatis iterum tricesimis plura officia solvi debeant; norunt enim illi, quibus prior manipulatio perspecta est, quantam controlleria haec, id est contrapositae sibi Germanicae et Hungaricae tricesimae, proventibus tricesimalibus securitatem praestiterint. Per hanc, si non plus, tantum certe proventibus Regiis accedet, quantum salaria restabiliendarum Hungaricarum tricesimarum efferent.

1164
§ 64.

Inter Banatum et Transilvaniam nullae tricesimae erigantur.

Motivum.

Banatus constituit partem Regni integrantem, adeoque sicut unus comitatus ab alio, ita et hic a reliquo Regno per lineam tricesimalem intercludi non potest.

Transilvaniam ejusdem originis, ejusdem linguae populus maxima in parte habitat. Primae et secundae epochae reges Hungariae hanc etiam, qua partem Regni integrantem possidebant, communem illa cum Hungaria in diaetis legislationem habuit. Eadem onera portabat, iisdem beneficiis perfruebatur. Supremi tantum magistratus diversa nomenclatione, et domesticis quibusvis statutis distinguebatur; postea accepit quidem distinctos Turcarum Imperatori plerumque obnoxios principes, distinctam etiam legislationem: ad Augustam tamen Domum Austriacam jure Regis Hungariae rediit. Etiamsi qua pars integrans Regni non reputetur, debet adminus qua pars adnexa considerari, nullae tricesimae vigent: ita hae nec inter Transilvaniam et Hungariam instaurari posse videntur.

Articulus XXI.

De mediterraneis tricesimis.

§ 65.

In urbibus commercialibus tricesimae, licet mediterraneae, conserventur; an tamen omnes, quae actu in mediterraneis locis defixae sunt, praesertim vero filiales tricesimae necessariae sint, Consilium mutuis cum Camera Hungarica consiliis discutiat, et in Diaeta referat.

Motiva.

Priores leges de tricesimis e meditullio Regni ad confinia transferendis indiscriminatim quidem loquuntur. Has tamen in urbibus commercialibus conservari, ipsa promovendi commercii ratio exposcit; saepe enim commodius est mercatori, si merces suae in limitanea statione obsigillentur, et in ipso habitationis suae loco tricesimalem subeant manipulationem, quam si semper in limitanea statione debeant revideri. In hoc enim casu mercator aut suum semper hominem illic praesto habere deberet, dum merces suae adveniunt, aut certe revisio earum in limitanea statione, dum ex involucris suis excipiuntur et iterum reponuntur, raro fieret absque aliquo detrimento.

1166

Limitaneae tricesimae, ut commercii directio recte procedat, praecavendis potius praevaricationibus, quam incassandis portoriis deservire debent, et ideo has interest multiplicari. Si enim paucae tantum limitaneae tricesimae defigantur, praevaricationes secus impediri non queunt, quam si omnes reliqui, per quas merces intrare possunt, passus claudantur. Id autem cursum commercii impediret, et tamen praeclusio haec tantis ferme sumtibus staret, quantis plura officia tricesimae erigi possunt. Porro, cum id Camerae optime constare possit, in quibus finitimis locis tricesimas erigi expediat, ad hoc, ut praevaricationes efficaciter impediantur, omnem erigendarum limitanearum stationum curam huic deferendam esse Deputatio eo magis arbitratur, quod opinionem hanc etiam Articulus 89. 1647. secundare videatur. Mediterraneae e contra, nisi commoditati mercatorum, adeoque promovendo per id commercio deserviant, Aerarium Regium inutiliter gravant, promptum mercium transportum impediunt, et varias mercatores vexandi occasiones praebent, adeoque commercio noxiae sunt. Interest itaque, ut harum status per Consilium simultanee cum Camera cognoscatur, et facta in Comitiis relatione, mediterraneae , quae utiles sunt, stationes, per legem stabiliantur, reliquae vero sufferantur. Neque id pro novo, aut inconsueto reputari potest, cum antea et in veteri et in nova legislatione ipsae limitanearum tricesimarum stationes in Diaeta defixae fuerint; nempe 1498. Articulo 34. et 1715. Articulo 91; quas tamen Deputatio arbitrio Camerae relinquendas esse existimavit. De mediterraneis longum foret omnes veteres leges recitare, sufficiat duos jam post stabilitam haereditariam successionem conditos Articulos provocare, nempe 1715. Articulum 15. et 1723. Articulum 13. priori lege omnes mediterraneae Tricesimae plane indiscriminatim sufferuntur. Posteriori Neosoliensis et Schemnicziensis sublata; Budensis interimaliter tantum stabilita: quae tamen postea per Articulum 18. 1765. pariter abrogata est.

Articulus XXII.

De elaborando novo vectigali tricesimali.

§ 66.

Novum et subinsertis principiis conformandum vectigal tricesimale in concursu deputandorum e Diaeta, consiliariorum item Consilii et Camerae proximius elaboretur.

1168
Motiva.

Necessitatem novi vectigalis satis evincunt ea, quae in Elaborato status actualis de hoc objecto universim, ac praesertim §-pho 65. dicta sunt.

Quod autem principia vectigalis per legislationem, id est in Diaeta, defigi debeant, constans et veteris et novae legislationis usus satis ostendit; semper enim in diaetis determinabatur, et qui, et a quibus mercibus tricesimam solvere debeant; imo ipsa portorii quotta in diaetis definiebatur, quae utique partim ad principia, partim ad substantiam elaborandi vectigalis pertinent.

Relate ad 1-um nempe: qui tricesimam solvere debeant? Ostensum jam est in Elaborato status actualis §§-is 52. et 88. quod ante Sigismundum legislatio domesticos mercatores a dependenda tricesima exemerit; quod illi sub hoc rege eidem denuo subjecti, et a portorio hoc distinctus fundus conflatus fuerit; denique quod sub ipso adhuc hoc rege illi ad priorem immunitatem iterum repositi exstiterint 1405. Articulo 17. Jam sub Augustae Domus Austriacae imperio recentior legislatio ipsas civitates, imo colonos plane archi-episcopi Strigoniensis, a tricesima exemerat 1557. Articulo 16. quod tamen postea, nempe 1647. Articulo 38. mutatum fuit.

Relate ad 2-um seu a quibus mercibus tricesima dependi debeat; jam in veteri legislatione 1492. Articulo 27. minutae merces, quae valorem unius floreni non aequant, a portorio tricesimali eximebantur, id quod recentior etiam legislatio confirmavit, 1553. Art. 18. defixumque hoc per legem principium in elaboratione recentiorum vectigalium adeo religiose observabatur, ut adhuc vectigalis 1784. praeambulo insertum fuerit: ne nobiles seu ab eductis extra Regnum pro propria tantum necessitate allodialibus, seu etiam ab inductis pro proprio usu extraneis mercibus tricesimam dependant 1542. Noviz. Decret. Articulo 46. 1548. Articulo 55. 1557. Articulo 16. et 1723. Articulo 14. constituebatur; - e converso ut ab omnibus, quae pro quaestu extra Regnum educunt, tricesimali portorio subjaceant 1559. Articulo 44. 1559. Articulo 34. et 1563. Articulo 49. legislatio definivit, adeoque id etiam a quibus mercibus tricesima desumi possit diaetaliter definiebatur.

Relate ad 3-um seu ad defigendam portorii quottam; donec uniforme et inductionis , et eductionis , et transitus quoad omnes indiscriminatim merces portorium viguit, quod ipsa portorii quotta primum in 3. florenis 30 xris, postea in 5 pro 100 defixa fuerit, jam in Elaborato status actualis § 52. et 88. ostendimus; postquam et inter tres illos portorii titulos et inter ipsas merces discrimen fieri coepit, legislatio ad specificum emetiendi pro singula merce portorii laborem se 1170 demittere jam non potuit, sed debuit regulativa tantum principia stabilire, specificam vero portorii excisionem concernenti magistratui concredere.

Legislatio Hungarica jam anno 1723. tria ejusmodi regulativa principia stabilivit; primum Articulo 14. ne nobiles seu ab inductis, seu ab eductis pro proprio usu mercibus tricesimam dependant; deinde Articulo 116. ut inutiles et damnosae merces arceantur , id est graviori portorio onerentur; et ut naturalia in sortem mercium inducendarum acceptentur ; id est, ut talium Articulorum exoticorum inductio facilitetur, pro quibus exteri mercatores producta Regni vicissim libenter accipiunt. Quod enim leges hae regulativa vectigalis principia contineant, id ipsa Augusta Maria Theresia in praeambulo editi 1754. vectigalis §-pho agnitum jam , ultro benigne agnovit.

Apparet itaque quod Hungarica etiam legislatio, ut primum ab uniformi illo quinque procentuali portorio recedendum esse decrevit, illico regulativa novi vectigalis, quae pro temporis illius ratione sufficere existimabat, principia defixerit; subsequis vero comitiis specificum emetiendi juxta principia haec pro singula merce portorii laborem, Consilio Locumtenentiali per Articulum 2. ita detulerit, ut illud Elaboratum suum benignae Suae Majestatis Sacratissimae ratificationi immediate substernere possit.

Verum subsecuti temporis experientia palam fecit sola illa principia ad rite regulandum, juxta usum moderni temporis, vectigal non sufficere; quid autem impediverit quo minus subsequae legislationes defectum hunc suppleverint, in Elaborato status actualis a §-pho 54. usque 65. diserte ostensum est. Itaque cum nunc benignitate Principis suus legislationi cursus reseratus sit, ne fluctuans continuo vectigal commercium Hungaricum ultro affligat, interest ut regulativa et inportationis , et eductionis , et transitus principia per legem defigantur; activitate haec ad specificas merces applicandi, laboremque suum benignae ratificationi immediate substernendi concernentibus dicasteriis porro etiam relicta.

Articulus XXIII.

De generali portorii clavi.

§ 67.

Clavis singulae portorii speciei eadem sit, quae in Germanicis Provinciis, tam relate ad exteras, quam et Germanicas Provincias, et haec in praeambulo vectigalis exprimatur.

1172
Motiva.

In monarchia quae tota ex unico corpore consistit portorium tricesimale tres tantum species habet; nempe consumtionale , essituale , et transituale . Cum Monarchia Austriaca e duobus ad invicem independentibus membris, nimirum Hungaria et Germanicis Provinciis conflata, haec vero per lineam tricesimalem interclusa sint, singula haec portorii species iterum in haereditarium et exoticum dividi, sicque vectigal sex portorii classes determinare debet.

Jam vero sicut complures sunt merces respectu quarum quotta portorii in singula earum specie juxta mox subjungenda principia variari debet, ita major adhuc est talium articulorum numerus, qui ad nullum e praemissis principiis revocari, adeoque quibus eadem portorii quotta applicari potest. Et haec generalis portorii quoad singulam speciem determinatio clavis vectigalis appellari, reliquae vero ejus variationes pro exceptionibus considerari solent. Quoad exceptiones ejusmodi in subsequentibus §§-is principia proponentur. Quoad generalem portorii pro indifferentibus articulis in singula ejus specie quottam, nihil obstat, quo minus eadem summa assumatur, quae in Germanico vectigali defixa fuerit.

Ut autem clavis haec in praeambulo vectigalis exprimatur, ipsa promovendi commercii ratio exposcit. Nam et mercatores speculationes suas longe tutius dirigere possunt, si quottam procentualem, quam a singula mercium specie titulo portorii dependere debebunt, in antecessum calculare queant, et dirigens dicasterium facilius ab ipsis poterit informari, si quam quoad portorium alicujus articuli mutationem fieri expediat, et ipsa denique legislationis commembra minori compendio inspicere poterunt, an elaborandum novum vectigal stabiliendis principiis reipsa accomodatum sit.

Articulus XXIV.

De inductione exoticarum mercium.

§ 68.

Inductio ab exotico talium articulorum non prohibeatur, quos Hungaria majori cum emolumento inde, quam a Haereditariis Provinciis, habere, aut pro quibus surrogatum in suis naturae productis suppeditare potest.

Motiva.

Cum et hoc et quae postea subjicientur principia cum vigentis vectigalis systemate non cohaereant, et in perfecto inter Hungariam et Germanicas Provincias reciproco fundentur, antequam peculiaria singuli, quae deputatio haec propositura est, principii

Previous page

Next page


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.