Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous page

Next page

-- 1174 --

motiva adferat, in genere rationem sibi reddendam esse existimavit, primum, cur a subsistente vectigalis systemate recesserit, dein cur ideam perfecti reciproci adoptavit.

In regnis, quae longinquas colonias fundarunt, necessitas ipsa eas leges expressit: 1-mo. Ut coloniae producta sua nullas aliorsum quam in regnum, quod illas fundavit, distrahere possint. – 2-do. Ut praeter opificia primae necessitatis nullas fabricas erigere audeant. – 3-io. Ut omnes, quibus opus habent, merces tantum a regno fundatore emere teneantur. Leges hae eum suapte effectum producunt, ut ipsum oeconomiae commercium, tam cum exoticis articulis, quam et cum coloniarum productis, penes regnum quod eas fundavit permaneat, id est, quod si fundator regnum tales, quas colonistae optant, merces non habeat, ejus mercatores has ab exotico procurent et illas colonis cariori vendant; si vero vicissim hi plura, quam fundator regnum egeat, producta adferant, tunc iterum hujus mercatores haec vili pretio coemant et deinde in alias provincias cariori divendant. Partiales licet admodum hae leges in systemate coloniarum quodam modo excusari possunt; fundator enim regnum in primam coloniarum deductionem , dein impopulationem et cultivationem ingentes sumtus profundere debuit, et cum hae longinque distent, earum defensio majoribus adhuc expensis venit; has autem resarciendi nullus alius quam indirectus hic modus superest. Et tamen an durum hoc systema vel quoad colonias , postquam tantisper convaluerunt, retineri expediat? exemplum coloniarum Anglicanarum dubium effecit. Cum Hungaria propriam habeat legislationem, principia haec relate ad eam per leges stabiliri non potuerunt. Verum remota per aliquod tempus ab influxu conficiendi Hungarici vectigalis legislatione, ipsa ferme haec principia partim Germanici, partim etiam Hungarici vectigalis via indirecte inducta sunt: nimirum, nulla lex fabricas in Hungaria prohibet: per elevata tamen necessariorum ad eas (si, quod saepe evenit, ab exotico, aut e Haereditariis Provinciis peti debeant) materialium inductionis portoria impeditamque artefactorum Hungaricorum in Germanicis Provinciis invectionem, ne fabricae in Hungaria exsurgere possint, effectum est, uti id in Elaborato Status Actualis §-pho 54. et 55. ostendimus. Nulla etiam lege Hungari ad procuranda sibi unice e Germanicis Provinciis artefacta adstringuntur. Verum per prohibitam exoticorum artefactorum inductionem, etiamsi haec Hungaria ab exotico longe leviori habere, aut vero illa in vicem productorum suorum accipere posset, idem scopus obtentus fuit, uti in Elaborato Status Actualis §-pho 59. apparuit; denique nulla lex Hungaris imponit, quod producta sua tantum ad Germanicas Provincias distrahere debeant; sed per prohibitam talium materialium, quibus Germanicae Provinciae egent, ad extra evectionem idem magna sui parte procuratum est, ut id in eodem Elaborato quoad tabacam §-pho 32. quoad lanam vero, gallas quercinas , cineres clavellatos , pelles leporinas , cutes vitulinas , caprinas , et ovinas §-pho 59. ostensum est. Cum tamen 1176 principia haec generaliter ad omnes, uti quoad colonias usu venit, articulos extendi non potuerint, neque oeconomiae commercium in Germanicas Provincias poterant adhuc derivare. Verum scopo huic alia iterum via in vectigali prospectum fuit; nimirum invectum et pro Germanicis tantum quaestoribus reservatum naturalisationis beneficium, eum, ut in provocato Elaborato §-pho 55. 57. et 59. ostendimus, produxit effectum, quod maxima pars commercii oeconomiae cum exoticis productis ad Germanos quaestores sit derivata. Ipsum cum bobus, praecipuo producto Hungarico, oeconomiae commercium, propter grave, quod iis defixum est, transitus portorium ad Germanos quaestores recidisse ex ejusdem Elaborati §-pho 58. perinde apparuit, ut adeo modernum vectigalis systema a coloniarum systemate in eo tantum discrepare appareat, quod onerosae colonistis leges ad omnes indiscriminatim, onerosa autem Hungariae moderni vectigalis principia tantum ad potiores mercium articulos referantur. Onerosum hoc Hungariae vectigal eo potissimum specioso fundamento ab adverso sustinetur, quod Hungaria cum Germanicis Provinciis unum Monarchiae corpus efficiat; hoc autem florere non possit, nisi aequabile inter haec duo ejus membra commercii aequilibrium constituatur; aequilibrium vero hoc, quod secus stabiliri non possit, nisi in omnibus, in quibus commerciale Hungariae interesse cum Provinciis Germanicis in collisionem venit, casibus vectigal in harum favorem dirigatur, idque duabus de causis; primum quod Hungaria adeo fertilis sit, ut non obstante fabricarum defectu et oneroso sibi moderno vectigali, notabile tamen activum commercium quotannis habeat, uti id tricesimales tabellae remonstrant; adeoque quodsi favorabile insuper vectigal obtineret, maximam circulantis pecuniae partem ad se adtraheret, sicque Germanicas Provincias exhauriret; deinde quia Germanicae Provinciae longe majora atque Hungaria onera sustinent, adeoque justum videatur, ut pro his fundus per favores vectigalis iisdem conservatur. Proinde cum ad perferendam in Hungaria legem principis assensu opus sit, sustinetur ab adverso, quod hujus non intersit, ut talibus legibus, quae favorabilia pro vectigali Hungarico principia continerent, assentiatur.

Ac id quidem quod in casu illo, ubi Monarchia e duobus distinctis, et ab invicem independentibus membris constat, vectigal ad justum inter haec duo membra commercii aequilibrium conservandum dirigi debeat, nemo inficiari potest. Verum id vicissim ipsa aequilibrii significatio ostendit quod illud non in totali commercii subordinatione , sed in reciprocis quoad certos uni aut alteri membro magis proficuos articulos vectigalis favoribus consistere debeat; aequilibrium enim, et totalis commercii subordinatio sibi ad invicem repugnant; ubi illud viget, hoc locum habere non potest, et vicissim. Ut itaque modernum vectigalis systema (quod ad commercium Hungaricum Germanicis Provinciis ex integro subordinandum dirigi, in Elaborato Status actualis a §-pho 54. usque 60. abunde ostendimus) sustineri possit, doceri deberet: 1-mo. 1178 Quod bonum totius in complexu sumtae Monarchiae non aequilibrium , sed totalem commercii Hungarici subordinationem exposcat. – 2-do. Quod id salva Regni constitutione fieri possit.

Ad primum edocendum adfertur a) fertilitas Hungariae, et activus ejusdem commercii status. b) Majora, quae Germanicae Provinciae sustinent, onera.

Ad a) ostendimus nos ipsi in Elaborato Status Actualis §-pho 88. quod Hungaria activam duorum circiter millionum commercii bilancem habeat; verum ostendimus una ibidem a §-pho 44. usque 52. et a §-pho 81. usque 86. quod Hungaricae in naturae productis , Germanicae vero activae rubricae in artefactis consistant; jam vero neminem latet quod superfluitatem productorum naturae crescens in dies populatio diminuat; artefacta autem provehat potius. Si proinde de nimio alterutrius horum objectorum incremento metus subversari potest, justior est ille, ne multiplicata sensim, favore moderni vectigalis, Germanica artefacta actuale Hungaricum activum cum detrimento ipsarum Germanicarum Provinciarum diminuant, quam ut stabilito favorabili pro Hungaria vectigali activum ejus plus nimio increscat. Ostendimus enim jam eodem §-pho quod quo minus futurum est Hungaricum commercii activum , eo minus per politicos, quos ibi indicavimus, canales in Germanicas Provincias refluxurum sit.

Sed concedamus quod stabilito favorabili pro Hungaria vectigali, bilanx ejus commercii notabiliter increscat: propterea tamen Germanicae Provinciae haud exhaurientur. Constat enim quod cursum circulantis pecuniae non solum commercium regat, sed quod ille plures alios canales habeat, per quos non tantum profluens e commercio beneficium absorberi, sed longe major adhuc pecuniae vis effluere potest. Quinam hi relate ad Hungariam canales sint, in toties provocato Elaborato § 88. in specifico ostendimus; ostendimus etiam quod levissimo calculo politico canales hi totum activum commercii absorbeant; ostendimus denique quod omnes hae pecuniae non in exteras sed iterum in Germanicas Provincias refluant. Apparet itaque quod metus exhauriendarum, si favorabilius pro Hungaria vectigal constituatur, Germanicarum Provinciarum nihil realitatis habeat; quod aequum non sit, ut sub hoc praetextu Hungaricum commercium Germanicis Provinciis instar coloniarum ex integro subordinetur; denique quod ratio haec obstare non posset, quominus justissimus Princeps mox proponendis favorabilioribus tantisper vectigalis principiis benignum suum assensum praebeat.

Ad b) cum in Hungaria distinctum a Germanicis Provinciis publicorum onerum systema vigeat, haec ad invicem comparare et quae Monarchiae utiliora sint? disquirere invidiosum videtur. Quin tamen spinosam hanc discussionem 1180 ingrediamur, quaestio illa: an Hungaria vel vero Germanicae Provinciae graviora publica onera supportent? vel a posteriori facile decidi potest; constat enim e theoria impositionum publicarum quod ad quaestionem hanc decidendam non sufficiat physicam tantum respectivarum impositionum quantitatem comparare, sed quod insuper harum ad internas respectivorum incolarum vires proportio in considerationem venire debeat. Ut horum vires universim eruantur, non est opus specifica singuli individui facultatum conscriptione; sufficit ut id eruatur, an in Germanicis Provinciis, vel vero in Hungaria major sit circulantis pecuniae massa , circulationisque celeritas ? Ad id autem determinandum nullum datur tutius politicum thermometrum, quam melior aut deterior respectivorum incolarum subsistentia. Cum enim impositiones publicae praeferenter, et durioribus etiam mediis, exigi soleant, si post has depuratas Germanicarum Provinciarum incolis tantum superest ut cum mediocri industria plura vitae commoda sibi possint procurare, Hungariae vero incolis vix tantum remanet ut cum eadem mediocri industria necessaria vitae subsidia comparare possint, jam tuto statuere licet quod in Germanicis Provinciis major sit quam in Hungaria et circulantis pecuniae quantitas et circulationis celeritas ; contendamus jam illarum pagos, municipia, villas, et civitates cum Hungaricis; conferamus singulam hominum conditionem, et videbimus quod omnia illa in Germanicis Provinciis magis floreant, quam in Hungaria; omnes vero incolae, rustici ipsi, qui tamen graviori prae Hungarico urbario subjacent, commodius habitent, nitidius vestiantur, melioribus vescantur alimentis.

Neque opponere juvat quod omnia haec non major circulantis pecuniae massa , circulationisque celeritas , sed industria illorum incolarum producat. Industria enim (si non de particularibus aliquot individuis, sed de integro populo sermo sit) adeo relativa est ad massam circulantis pecuniae circulationisque celeritatem, ut hae se mutuo producant, et sicut sine hac nulla industria existere potest: ita haec vicissim illam adaugeat; et ideo dum unum populum alio industriosiorem dicimus, per id ipsum jam exprimimus quod apud illum major sit circulantis pecuniae quantitas et celeritas circulationis.

Apparet itaque vel a posteriori quod Germanicae licet majores impositiones magis tamen admensae sint circulanti in illis pecuniae massae et circulationis celeritati, idest viribus incolarum, quam Hungaricae, adeoque quod Hungaria majora a proportione publica onera ferat; apparet quod nec onera Germanicarum Provinciarum tanta sint, ut totalem commercii Hungarici Germanicis Provinciis subordinationem commune totius Monarchiae bonum exposcat; apparet denique quod nec haec ratio obstare queat, quo minus justus Princeps mox proponendis principiis benigne assentiatur.

1182

Cum per praemissa ostensum sit quod nec fertilitas Hungariae, nec activa ejus commercii bilanx, nec onera Germanicarum Provinciarum Hungaricum Germanico commercio subordinari exposcat, restat ut paucis edoceatur quod id salva Regni Constitutione nec fieri possit.

Hungaria qua Regnum liberum eidem, qui Germanicis Provinciis imperat, Principi sponte, sed ita se subjecit, ut nullam ab ipsis Germanicis Provinciis, id est ab eorum dicasteriis aut tribunalibus, dependentiam unquam agnoverit. Cum Augustus Josephus II. in sequelam praeconceptae a se uniformitatis systematis influxum in res Hungaricas iisdem tantisper laxasset, status Regni Hungariae in primis, quae post ejus obitum celebrata sunt, comitiis independentiam Hungariae a Germanicis Provinciis diserta lege renovari postularunt, annuitque justae huic propositioni justissimus Princeps. Quomodo itaque renovata adeo recenti lege Regni independentia vel praetendi potest, ut commercium Hungaricum Germanicis Provinciis subordinetur , ut earum dicasteria activum ad regulandum Hungaricum vectigal influxum habeant, ut in ipso vectigali Hungarico talia principia stabiliantur, quae Hungaricum commercium a Germanico dependens efficiant. Si dependentia haec in commercialibus induci posset, nihil amplius obstaret, quominus illa eodem jure et in politicis et in oeconomicis , et in judicialibus inducatur. Hungaria nunquam dependentiam commercii Germanici a suo affectavit, nunquam peculiares et Germanicis Provinciis noxios vectigalis favores sollicitavit; id unum semper flagitavit, ut aequo cum illis jure in hac linea habeatur; si Hungaria Germanicarum Provinciarum a dicasteriis suis independentiam diserte semper recognovit, quo jure illarum dicasteria de vectigali adeoque de commercio Hungarico possunt arbitrari?

Atque haec sunt motiva, haec momenta, cur Deputatio haec a systemate moderni vectigalis, quod commercium Hungaricum, ut jam supra ostensum est, Germanico ex integro subordinatum reddit, non modo recesserit, sed et recedere debuerit. Superest ut ejus etiam rationem reddat, cur pro novo vectigali conficiendo ideam perfecti reciproci adoptarit?

Legislatio unius licet independentis Regni impedire non potest, ne aliud perinde independens Regnum aut Provincia principia sibi tantum favorabilia, alteri vero nociva in suo vectigali stabiliat; verum in ejusmodi casu nihil primo illi Regno reliqui est, quam ut a contrario favorabilia tantum sibi, alteri vero noxia principia in proprio vectigali reciproce adoptet; ita exempli causa non potest impedire Hungarica legislatio, ne producta Hungariae impositionibus provincialibus, artefacta vero dimidio exotico consumtionali portorio per vectigal Germanicum graventur, dum haec in Germanicas Provincias invehuntur. Id autem reciproce constituere omnino potest, ut Germanica producta et artefacta iisdem oneribus subjaceant, dum Hungariae inferuntur. Verum si reciproca ejusmodi onera 1184 stabiliantur, evenit plerumque ut ejusmodi reciprocum nec uni, nec alteri parti proficuum evadat, et tunc res ad tractatum devenire, per hunc vero justum demum inter utramque partem aequilibrium ita constitui solet, ut una pars alteri in iis potissimum articulis, in quibus id minimo sui detrimento fieri solet, certos favores in vectigali concedat, atque ita respectiva vectigalia ad mutuam utriusque partis utilitatem dirigantur, uti id in Elaborato Status Actualis § 12. explicuimus.

Tractatum ejusmodi quoad nonnulla Germanici vectigalis Hungariae minus favorabilia puncta cum Statibus Germanicarum Provinciarum, qui tum adhuc formali Comitiorum jure gaudebant, suscipiendum, jam Carolus VI. 1715. Articulo 75. et Maria Theresia anno 1741. Articulo 27. polliciti fuerant; res tamen haec effectum nunquam sortita fuit. Nunc postquam in systemate legislationis Germanicarum Provinciarum commutatio facta est, tractatus ejusmodi haud secus suscipi posset, quam si sua Majestas pro parte Germanicarum Provinciarum, Status autem Regni pro parte Hungariae certa individua denominare, quae sumto pro basi tractatus eo: quod nec Hungaricum commercium Germanico, nec vicissim, dependens effici possit, pure reciprocam duorum horum membrorum utilitatem spectarent, excussisque summa aequanimitate omnibus vectigalis principiis, ita coalescerent, ut favores, quos Germanicae Provinciae in vectigali Hungarico obtinerent, per eos, qui Hungariae in Germanico vectigali vicissim obtingerent, se mutuo compensent; tractatus autem ejusmodi in proximis Hungariae Comitiis relatus in legem referatur, pro basi respectivorum vectigalium tamdiu deserviturus, donec mutandae forsan commercii circumstantiae novum iterum tractatum deposcant.

Verum via tractatus distincta est a via legislationis , Deputationi huic leges tantum proponendi provincia delata est; quare haec operationem suam in abstracto eo dirigere debuit, ut commercio Hungarico per stabilienda vectigalis principia consulatur. In casum autem aut non suscipiendi, aut non conficiendi tractatus, oppressum per onerosum vectigal Hungaricum commercium haud secus relevari potest, quam si ea quidem, quae in ipsum vectigal Hungaricum irrepserunt, noxia principia sufferantur; eorum vero, quae in Germanico vectigali in praejudicium commercii Hungarici constituta sunt, reciprocum in Hungarico vectigali stabiliatur.

Forte ipsa haec reciproci idea, si effectus ejus ab utrinque intimius expensi fuerint, ansam suscipiendo tractatui praebebit. Et ideo Deputatio haec, postquam omnia, quae Hungarico commercio proficua fore existimavit, principia proposuerit, demissam super eo etiam opinionem depromet: qualiter recedendo a rigoroso hoc reciproco utilitas utriusque partis conciliari, sublataque, quae nunc viget, totali commercii Hungarici ad Germanicum subordinatione justum demum, et utrique parti proficuum aequilibrium stabiliri possit? 1186 Haec universim de ipso vectigalis systemate; superest, ut peculiaris de singulo proposito principio ratio reddatur.

Itaque in ordine ad praesentem §-phum ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 54. quod jam sub Augusta Maria Theresia aliquae exoticae merces extra quaestum positae, idest inductio earum vetita fuerit; quod postea a principio prohibitionis recessum, sed merces, quarum inductio impediri intendebatur, portorio 30 pro 100 gravatae exstiterint. Apparuit etiam e §§-phis 59. et 63. ejusdem Elaborati, quod sub Augusto Josepho II. non tantum quamplurimae, quarum surrogatum Germanicae Provinciae dare poterant, exoticae merces extra quaestum positae, sed praeter has notabilis insuper aliorum exoticorum articulorum numerus portorio 30. 40. 50. 60. pro 100. gravatus, idest indirecte prohibitus fuerit.

Si prohibitiones hae in abstracto spectentur, an illae vel Germanicis Provinciis proficuae sint? disquirere non est hujus loci. Si tamen relative ad Hungariam considerentur, quod illae Germanicis Provinciis utiles, Hungariae vero noxiae fuerint, facile apparebit; prohibitiones enim hae id effecerunt, ut Hungari deteriora artefacta Germanica, si non altiori, eodem certe, quo longe perfectiora extranea habere possent, pretio persolvere cogantur. Deinde exteri post prohibitiones has tanto ferme minus de Hungaricis productis evehunt, quantum antea de mercibus suis invehebant. Itaque sicut naturalis qui inter Hungariam et Germanicas Provincias tamquam unius ejusdemque Monarchiae membra intercedit nexus omnino deposcit, ut legislatio Hungarica prohibitionem hanc canoniset quoad eas mercium species, quas citra sui detrimentum e Germanicis Provinciis habere potest: ita naturale veri proprii emolumenti studium exigit, ut prohibitionem hanc sufferat quoad illos articulos qui majori seu sumtuum, seu transportus compendio ab exotico haberi, aut quorum inductio productorum Hungaricorum evectionem promovere potest; prout vicissim legislatio Hungarica impedire non potest, ne talium productorum, quae Germanicae Provinciae ab exotico leviori, quam ex Hungaria, habere possunt, prohibitio (si quae tamen intercessit) in Germanico vectigali reseretur.

Caeterum nocivas illas commercio Hungarico prohibitiones legislatio Hungarica eo potiori jure abrogare potest, quod hae citra ullum non modo suum, sed Hungaricorum etiam dicasteriorum influxum emanarint, quodve contra jam praeexstantem Regni legem intercesserint. Dum enim Articulo 116. 1723. statuitur, ut Consilium prospiciat quo naturalia quoque in sortem mercium inducendarum a quaestoribus acceptentur, nihil utique aliud per id intelligi potest, quam ut merces tales, quae productorum Hungaricorum exportationem promovere possunt, non tantum non prohibeantur, sed potius inductio eorum per constituenda ipsis modica portoria facilitetur. Et hoc sensu acceptam hanc legem ipsa Augusta Maria 1188 Theresia pro principio confecti 1754. vectigalis adoptavit, prout id ex hujus praeambulo apparet.

§ 69.

Singulus privatus merces etiam extra quaestum positas pro privato dumtaxat suo usu , erga passuales Consilii Locumtenentialis et dependendum 60 pro 100 portorium, inducere potest.

Motivum.

Legislatio cursum quaestus tantum regulare, naturalem vero civium de rebus suis libere disponendi adeoque merces etiam quaslibet sibi procurandi facultatem nonnisi tunc restringere potest, quando id salus publici absolute deposcit, v. gr. si tempore famis et belli frumentum evehi, aut rebus turbatis, bellicos apparatus seu in- seu evehere publici non intersit; in his enim casibus non tantum quaestores, sed omnes etiam privatos ab ejusmodi articulis in- aut evehendis legislatio inhibere potest. Justum tamen est ut parte ex una talium, velut domestico commercio nocivorum, inductio etiam pro proprio usu difficilior tantisper efficiatur; parte vero ex alia, ut id impediatur, ne sub praetextu propriae necessitatis res ejusmodi pro quaestu invehi possit. Videtur autem utrumque hoc per projectati portorii gravitatem passualium commode obtineri posse.

Caeterum ostendimus jam in Elaborato status actualis §-pho 62. quod ipse Augustus Josephus II. principium hoc aequitati naturali adeo conforme esse agnoverit, ut illud postremo 1788. vectigali inseruerit. Et vero unicus indifferentes alias ejusmodi merces extra quaestum ponendi scopus is esse potest, ne pro iis gravior aeris summa efferatur. – Hic autem per id jam obtinetur, si earum commercium prohibeatur; nam quod privati non obstantibus superius defixis aggraviis invehent, id adeo exiguam summam efficiet, ut haec attentionem legislationis non mereatur.

Principium autem hoc in legem publicam referendum esse Deputatio haec eo magis existimavit, quod in Hungaria facultas rebus suis libere utendi fundamentalem Nobilium Regni praerogativam constituat.

§ 70.

Portoria consumtionalia exoticorum non prohibitorum articulorum eadem sint in Hungaria quae in Germanicis Provinciis vigebunt, aut si quoad aliquem articulum peculiaris aliqua circumstantia seu respectu Germanicarum Provinciarum, seu etiam quoad Hungariam, diversitatem portorii exposcat, tunc enasciturus exinde favor in alio articulo reciproce semper compensetur.

1190
Motiva.

§ 67. Projecti hujus aequalitatem portorii quoad merces indifferentes , id est, circa quas nulla peculiaris reflexio subversatur, proposuimus. Hic et in subsequis §§-phis sermo erit de talibus articulis respectu quorum a generali concernentis portorii quotta propter subversantes particulares considerationes recedi debet. Si Hungaria proprium sibi tantum Principem haberet, sat foret constituere ut prout aliqui exotici articuli seu pro consumtione domestica magis aut minus necessarii sunt, seu vero domesticam industriam promovere aut impedire possunt, ita eorum inductio majori aut minori portorio subjiciatur.

Nunc, cum Germanicae Provinciae et Hungaria eidem Principi subsint, adeoque Germanicum et Hungaricum vectigal reciprocam habeant relationem, in Germanico vero vectigali ad principia haec alioquin reflexum sit, sufficere videbatur Deputationi huic ut ad conservandum parte ex una, qui virtute sanctionis pragmaticae inter haec duo Monarchiae membra vigere debet, nexum; parte vero ex alia ad evitandam commercii Hungarici oppressionem portoriorum exoticorum aequalitas constituatur.

Jam vero apparuit ex Elaborati status actualis §§-phis 54. et 55. quod inde ab anno 1766 usque 1784 exoticis mercibus, si directe Hungariae inferebantur, adeo gravia a proportione Germanici vectigalis portoria excisa fuerint, ut has quaestor Hungarus e Germanicis Provinciis, per longissimum licet circuitum, leviori habere potuerit, quam si eas e proximo sibi exotico loco aut libero portu Hungarico constituisset. Apparuit etiam e §-pho 56. quod Hungaria, licet et littorali et libero portu provisa, ab omni tamen immediato exotico importationis commercio per hanc portoriorum gravitatem privata fuerit; apparuit denique e §-pho 58. quod justitia Augusti Josephi II. in vectigali 1784 aequalia tam pro Hungaria, quam pro Germanicis Provinciis, exteris non prohibitis mercibus portoria defixerit: itaque principium hoc jam ne in quaestionem quidem amplius ab adverso vocari potest. Cum tamen legislatio Hungarica impedire non possit, ne vigentia modo exoticarum mercium portoria in Germanicis Provinciis quoad aliquos articulos subinde diminuantur, quo Regno prospiciatur nihil legislationi reliquum est, quam id constituere, ut portoria haec quoad Hungariam semper conformentur iis, quae in Germanicis Provinciis vigebunt.

Interea non ignorat Deputatio haec posse peculiarem aliquam vel pro Germanicis Provinciis, vel etiam pro Hungaria, circumstantiam emergere, quae diversitatem portorii quoad aliquem exoticum articulum deposcat. Verum in tali etiam casu semper invenietur alter iterum articulus in quo favor ejusmodi reciproce possit compensari.

1192
§ 71.

Inductio vini Veneto-Dalmatici in confinium Carolostadiense aut simpliciter prohibeatur, aut 50 pro 100 portorio aggravetur.

Motiva.

Adjacens immediate confinio Carolostadiensi Croaticum Provinciale nullum ferme habet vini sui, cujus copia laborat, distracionis canalem: et tamen ad idem confinium de vino Veneto-Dalmatico pro sexaginta amplius millibus quotannis infertur, quin titulo aliorum articulorum vel quinque millia vicissim e Statu Veneto refluant. Exstans eotum Consilium Croaticum de avertendo hoc totius Monarchiae damno diuturnam cum praefectura confinii hujus habuit concertationem: res tamen in eo demum adhaesit, quod propter sumtus transportus vinum Croaticum confiniis nimis alto pretio veniret. Verum non exstabat tunc adhuc via Josephina, complures etiam, quae ex hac in inferiores confiniii partes postea apertae sunt, collaterales viae non existebant, adeoque cum nulla fuerit nisi per equos clitellarios communicatio, tam voluminosi, ut vinum est, articuli transportus expensae debuissent utique vini Croatici pretium notabiliter elevare; nunc reserata curruli communicatione sumtus transportus adminus in dimidio minuetur, adeoque pretium etiam vini Croatici ab eadem proportione decrescet. Sed concedatur, quod hoc etiam non obstante majus tantisper sit futurum vini Croatici quam Dalmatici pretium: hoc certe titulo tam notabilis pecuniae in exteros status evectio admitti non potest; vinum enim non est productum primae necessitatis , adeoque ratio conservationis confiniariorum noxium hunc toti Monarchiae favorem non deposcit. Quodsi autem in uno commoditatis articulo favor hic iis concedatur, tunc ex identitate rationis omnium etiam reliquorum commoditatis articulorum, quos ab exotico leviori pretio habere possunt, inductio iisdem concedi deberet.

Articulus XXV.

De inductione Haereditariarum mercium.

§ 72.

Si alicujus naturae producti Hungarici inductio in Germanicas Provincias prohibeatur, aequipollentis tali articulo Germanici artefacti invectio in Hungariam vicissim interdicatur.

1194
Motivum.

Rationibus quidem totius in concreto Monarchiae magis conduceret, si nulli ad invicem prohibitioni locus daretur; cum tamen legislatio Hungarica in ea, quae in Germanicis Provinciis disponuntur, influere non possit, ut hanc adminus cautelam statuat, necessarium videtur.

§ 73.

Germanica naturae producta dum Hungariae invehuntur iisdem portoriis subjaceant, quae Hungaricis, si in Germanicas Provincias inducantur, productis in Germanico vectigali constituta fuerint.

Motivum.

Et hanc provisionem ratio reciproci, adeoque commune totius Monarchiae bonum, exigere videtur. Hactenus etiam exiguum tantum inter respectiva vectigalia hoc in genere discrimen intercessit. Imo inductio vini Austriaci majori tantisper, quam Hungarici, portorio subjacebat, et ideo provisio haec vix aliquam subitura videtur reflexionem.

§ 74.

Praeter defigendum tricesimale portorium Germanica producta iisdem impositionibus subjaceant, quibus Hungarica gravantur, dum Germanicis Provinciis invehuntur, et ex hoc proventu peculiaris fundus publicus erigatur.

Motiva.

Ostendimus in Elaborato Status actualis §-pho 11. et 88. quod Status Germanicarum Provinciarum priori seculo, dum formali adhuc comitiorum jure gaudebant, ultra ordinariam mediam adhuc tricesima producta Hungarica gravaverint, peculiaremque ex hoc proventu fundum publicum sibi creaverint. Quod in diaeta 1625. Status Hungariae una cum Principe novi hujus oneris sublationem decreverint. Quod lege hac indubie, quia Status Germanicarum Provinciarum eidem non acquieverunt, in effectum non deducta, in Diaeta 1635. legislatio Hungarica perfectum reciprocum constituerit, idest et producta Germanica eidem mediae tricesimae subjecerit, et peculiarem inde pro exsolvendo veterano confiniario milite fundum conflaverit, quod et ordinaria et media tricesima , quae insimul 5. pro 100 portorium efferebat, subinde in Aerarium Regium devoluta, Status Germanicarum Provinciarum iterum ultra hoc portorium producta Hungarica novis impositionibus , quas provinciales appellabant, gravaverint, et quem antea in media tricesima 1196 habuerunt fundum ad impositiones has transtulerint; quod legislatio Hungarica nullum quidem reciprocum relate ad has impositiones constituerit; in Diaetis tamen 1723. et 1741. Status Hungariae liberam productorum Hungariae in Germanicas Provincias inductionem, id est impositionum harum sublationem adurserint; ejus vero temporis Imperantes id semper ad suscipiendum cum Statibus Germanicarum Provinciarum tractatum relegaverint, quin tractatus ejusmodi unquam sit subsecutus; denique quod impositiones hae hodiedum durent, uti id ex ejusdem Elaborati §-pho 57. et 59. apparuit.

Nihil itaque obstat quominus legislatio Hungarica idem constituat quoad Germanicas merces quod hae Provinciae respectu Hungaricarum induxerunt, nisi hae etiam malint imposita hactenus Hungaricis naturae productis onera remittere quam reciprocum in suis productis experiri.

Ac provinciales quidem hae impositiones potissimum ad vinum et frumentum referuntur, proque his sustinendis iterum onera publica Germanicarum Provinciarum allegantur, horumque praecipuum fundum in facili horum tamquam primae necessitatis productorum distractione radicari; hanc vero eo ipso cessaturam esse praetenditur, si sublatis his impositionibus Hungarici frumenti et vini in Germanicas Provincias inductio facilitetur. Verum quoad onera publica Germanicarum Provinciarum jam in motivis ad 68. projecti hujus §-phum ubertim responsum est; quod praecipuum onerum publicorum fundum in Germanicis Provinciis naturae producta constituant, id quidem cum fundamento sustineri non potest, cum palam notum sit, quod plane a contrario Hungariae incolae vix alium praeter naturae producta publicorum onerum fundum habeant; in Germanicis vero Provinciis, ubi fabricae jam admodum effloruerunt, artefacta longe notabiliorem fundum efficiant. Nihil itaque obstat quin legislatio Hungarica hoc quamquam exiguum a proportione reciprocum constituere possit.

§ 75.

Vinum Austriacum in Hungariam nonnisi per axem inducatur.

Motivum.

Ostendimus in Elaborato Status Actualis §-pho 59. quod ad impediendam vini Hungarici in Austriam inductionem, praeter graves illas impositiones provinciales, ea insuper coactio adhibeatur, ut illud nonnisi per axem inducere liceat, nimirum quia transportus hic sumtuosior est, quam si vinum adverso licet Danubio promoveatur. Donec coactio haec quoad vinum Hungaricum durabit, justum est ut legislatio Hungarica reciprocum constituat; si ab adverso recessum fuerit, ipsa iterum reciproci ratio exiget ut a parte etiam Hungariae a coactione hac recedatur.

1198
§ 76.

Artefacta Germanica eidem consumtionali portorio in Hungaria subjaceant quod ejusdem speciei Hungarico fabricato in Germanico vectigali constituetur.

Motivum.

Apparuit ex Elaborati Status Actualis §§-phis 55. 57. et 59. quod artefacta Hungarica jam per Germanicum anni 1775. vectigal pro exoticis declarata, et qua talia per subsequa etiam annorum 1784. et 1788. Germanica vectigalia considerata fuerint, eo solo discrimine, quod haec dimidium tantum defixi pro exotico ejusdem speciei artefacto portorii persolvere debuerint; apparuit etiam ex iisdem §§-phis quod id unice ad promovendas in Germanicis Provinciis fabricas fuerit constitutum. Scopum hunc illae jam effective attigerunt; fabricas enim suas ad magnum florem provexere; nihil itaque ipsis officiet, si Hungarica etiam legislatio hunc primum ad provehendas in Regno adminus ad vires propriae consumtionis fabricas passum fecerit; ostendimus enim in Elaborato Status Actualis §-pho 51. cum quantis difficultatibus novae fabricae debeant colluctari, quam aegre stabilitarum jam ejusdem speciei fabricarum concurrentiam sustineant, quanta praeterea localia impedimenta optato fabricarum progressui in Hungaria obstent; imo post vetitam tot exoticorum artefactorum inductionem is est fortasse unicus Germanica fabricata ad majorem perfectionem provehendi modus, ut Hungaricae fabricae ad aliquam cum iis concurrentiam perducantur.

Interea melius fortasse consuleretur rationibus totius Monarchiae si loco ejus, ut Hungarica artefacta in Germanicis Provinciis et vicissim dimidium exotici portorii persolvant, moderata potius reciproca portoria pro utriusque ordinis artefactis defigerentur. Sed cum id, qua parte Germanicas Provincias respicit, constituere activitatem legislationis Hungaricae excedat, Deputatio interea reciprocum tantum proponendum esse demisse existimavit.

§ 77.

Capti per incolas littoralis Croatici maritimi pisces pro domestico producto considerentur, et horum libera absque omni portorio inductio e locis etiam illis, quae per lineam Tricesimalem praeclusa sunt, admittatur.

Motivum.

Piscatura maritima est seminarium necessariorum pro navigatione, sine qua omne commercium languet, nautarum; et ideo commerciales populi nihil eorum praetermittunt, quod ad illam animandam conferre potest. Libera captorum per 1200 domesticos piscatores piscium inductio hanc animare debet, quia per id piscatores faciliorem eorum distractionem, adeoque majorem industriae suae mercedem nanciscuntur. Hanc proinde decerni ratio procurandi sensim majoris nautarum numeri omnino exposcit.

Quoad reliquum littorale dispositio haec extra casum versatur. Verum Flumen, Buccari, et Portus Regius pro liberis portubus declarati adeoque per lineam tricesimalem a reliquo Provinciali Croatico praeclusi sunt, et in his plane locis exigua etiam illa, quae hactenus viget, piscatura exercetur. Interest itaque ut libertas illa, quae in reliquis per lineam tricesimalem non praeclusis sed piscatoribus ferme destitutis locis suapte viget, ad hos etiam portus extendatur.

§ 78.

Merces, quae in Germanico vectigali ab omni seu in - seu eductionali portorio eximuntur, eadem etiam in vectigali Hungarico gaudeant libertate. Si vero quoad aliquem articulum distincta ratio subversetur, tunc concedendus in uno vectigali respectu talis articuli favor in alio vectigali per concedendam aequipollenti alicui articulo libertatem compensetur.

Motivum.

Exemtio a portorio eandem quam quotta portorii subit considerationem. Ostendimus jam superius §-pho 68. 70. 71. et 73. quod in defigenda seu quoad exoticas, seu quoad Haereditarias merces portorii quotta reciprocum vigere debeat: ex iisdem itaque motivis etiam quoad exemtionem a portoriis reciprocum debet observari.

§ 79.

A minutis valorem unius floreni non adaequantibus mercibus seu exoticis seu Haereditariis nulla tricesima seu in inductione seu in eductione exigatur.

Motivum.

Ostendimus supra in motivis ad §-phum 66. quod principium hoc et per veterem et per novam legislationem defixum atque usque 1788. in vectigali semper adoptatum fuerit. In ipso anni hujus vectigali principium hoc expresse non abrogatur. Ne tamen ipsa ejus exmissio effectum hunc producat, principium hoc diserta lege renovandum videbatur.

1202
Articulus XXVI.

De eductione mercium Hungaricum ad extra.

§ 80.

Evectio ad extra tabacae nunquam, frumenti vero Hungarici tantum in casu belli aut gravis in Germanicis Provinciis inediae prohibeatur. Ipsa haec inhibitio nonnisi audito sufficienter Consilio Locumtenentiali intercedat. Caeterum cujuscunque mercis eductio prohibebitur, aut prohibitioni huic talis terminus praestituatur, intra quem mercatores initos jam antea contractus facile explere possunt, aut hoc etiam in casu prohibitio ad jam initos contractus non extendatur.

Motiva.

Quod tabacam attinet: hujus cultura jam eo provecta est, ut ejus defectum domestica consumtio nunquam sentire possit. Solo autem hoc titulo, ut eam Abaldo Viennense leviori habere possit, evectionem prohibere justitia admittere non videtur; non est enim productum primae necessitatis , adeoque nullus titulus superest ejus evectionem prohibendi; alia est ratio frumenti; hoc sicut justum est, ut dum imminens aut jam fervens bellum, vel gravis Germanicarum Provinciarum inedia magnam vim frumenti requirit, eductio grani Hungarici prohibeatur: ita aequitas non admittit, ut dum in una tantum aliave Germanica Provincia talis defectus emergit, qui per moderatam pretii elevationem facile suppleri potest, statim evectio frumenti per totam Hungariam prohibeatur; Hungaria, quae est Regnum independens, non potest Germanicis Provinciis ita subordinari, ut si in his pretium frumenti tantisper accrescat, evectio Hungarici statim prohiberi possit. Saepe unius Germanicae Provinciae necessitatem tres quatuorve adjacentes comitatus, etiamsi notabiliori tantisper pretio, explere possunt, si via politiae debitae dispositiones fiant, quin propterea evectio per totam Hungariam debeat prohiberi. In tali enim casu remotiores Regni partes absque ullo Germanicarum Provinciarum emolumento grave damnum patiuntur; id autem bono totius in complexu sumtae Monarchiae adversatur; exempli causa, si in Moravia vel Austria caristia vigeat, comitatus inferioris Sclavoniae, aut qui Transilvaniae adjacent, suum frumentum eo nunquam deducent, quia sumtus transportus sustinere non possunt: quare ergo ipsis prohiberi deberet, ne illud versus Littorale educant, si hujus transportus sumtus possunt sustinere. Solet quidem considerationi huic id obverti, quod hoc per progressivum promotionis frumenti cursum (vulgo Nachschub) salvetur; verum Hungaria adeo fertilis, adeo vasta est, ut progressivus hic motus nonnisi in casu gravissimae inediae usque ad fines Regni propagari 1204 possit. Plerumque motus hic jam in tertio quartove a provincia illa, quae penuria laborat, comitatu desinit, et tunc remotiores comitatus jacturam, quam evectionis prohibitio ipsis causavit, absque ullo Germanicarum Provinciarum emolumento sustinere debent. Omnes hae circumstantiae non possunt notae esse Germanicis dicasteriis; horum interest ut aucto tantisper in Germanicis Provinciis frumenti pretio prohibitionem evehendi Hungarici frumenti sollicitent. Et ideo debet activisari Consilium Locumtenentiale, cui circumstantiae ejusmodi constant, ut nocivas ejusmodi prohibitiones antevertere possit.

Ut autem evehendae cujuscunque mercis prohibitio ita intercedat, ut nullum exinde in bonae fidei mercatores detrimentum emanet, id et justitia et promovendi commercii ratio omnino deposcit. Jam vero id nulla alia, quam quae in textu proposita est, ratione praestari potest. Nec obstat, quod id occasionem maleversandi praebeat in eo, ut contractibus etiam tardius ineundis anteriora data inserantur. Verum id detegere ad partes publicae administrationis pertinebit.

§ 81.

Crudorum materialium eductio ad extra nonnisi tunc aut prohibeatur, aut aequipollente prohibitioni portorio gravetur, dum id ipsarum immediate Hungaricarum fabricarum interesse exegerit.

Motiva.

Prohibitionem hanc tunc tantum fieri expedit, quando eductio ad extra pretium crudorum materialium ita elevat, ut domesticae fabricae penes illud subsistere non possint; si quae proinde fabricae species in Hungaria ad eum casum deveniat, justum est ut prohibitio haec intercedat.

Verum ostendimus in Elaborato Status Actualis §§-phis 55. 57. et 59. quod cinerum clavellatorum , quibus pannifices, pellium leporinarum , quibus pileatores, gallarum quercinarum , cutium vitulinarum , caprinarum , et ovinarum , quibus cerdones et alutarii egent, eductio ad extra eo tantum nomine aut prohibita, aut aequipollenti prohibitioni portorio gravata fuerit, ut Germanicae fabricae materialia haec tanto leviori habere possint. Id autem legislatio Hungarica omnimode impedire debet; primum quia per id interesse Hungariae commodis Germanicarum Provinciarum evidenter subjiceretur, id quod independentia Regni non admittit. Nullum autem possibile est reciprocum per quod detrimentum hoc a parte Germanicarum Provinciarum Hungariae compensetur; deinde per prohibitionem ejusmodi iterum aliquae partes Regni damnum sentiunt, quin exinde Germanicae Provinciae ullum capiant emolumentum. Cum enim Hungaria vasta sit, partes illae, quae a Germanicis Provinciis remotae, exoticis vero propinquiores sunt, si evectio

Previous page

Next page


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.