Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous page

Next page

-- 1206 --

materialium ejusmodi ad extra prohibeatur, eadem in Germanicas Provincias eo minus educent, quod eorum aliqua nec sumtus transportus sustinere possint, adeoque illa domi inutiliter dissipari debebunt, id quod iterum totius in complexu sumtae Monarchiae rationibus adversatur.

§ 82.

Caeterum essituale portorium ad extra Hungaricis mercibus idem defigatur quod ejusdem speciei articuli in Germanico vectigali obtinebunt. Quodsi vero peculiaris quoad aliquem articulum ratio subversetur, tunc in alio aequipollenti articulo reciprocum semper constituatur.

Motiva.

Quam quoad inductionem exoticam §-pho Projecti hujus 97. attulimus rationem, eadem etiam quoad eductionem ad extra subversatur. Nimirum hujus quoque intuitu viget principium illud ut talium articulorum evectio, quibus domestica aut consumtio aut industria opus habet, per gravia portoria difficilior efficiatur, talium e contra exportatio, quibus Regnum redundat, per exilia portoria aut liberam plane eductionem promoveatur.

Principia haec in Germanico vectigali ad amussim observata sunt: nihil itaque obstat, quominus in ordine ad illos articulos, qui eandem relate ad utriusque ordinis provincias subeunt considerationem, Germanica essitualia portoria adoptentur. Ita superfluum vinum et frumentum ad extra educi tam Hungariae quam et Germanicarum Provinciarum perinde interest. Cur igitur his articulis aut idem essituale portorium, aut eadem eductionis libertas non concedatur?

Verum sunt articuli quorum longe diversa est in uno Monarchiae membro relate ad aliud ratio. Ita interest Germanicarum Provinciarum ut plurium artefactorum, quae nec in Hungaria distrahere possunt, eductio ad extra sibi facilitetur, lanae vero domesticae, tamquam pro fabricis suis necessariae, aggravetur. E converso, cum Hungaria laneis fabricis careat, hujus interest ut lanae Hungaricae eductio non tantum in Germanicas, sed etiam exoticas Provincias facilitetur. In ejusmodi casibus quod reciprocum locum habere et possit, et debeat, quisque facile agnoscet.

1208
Articulus XXVII.

De eductione Hungaricarum mercium in Germanicas Provincias.

§ 83.

Et idem etiam quoad eductionem Hungaricarum mercium in Germanicas Provincias observetur.

Motivum.

Educuntur e Hungaria etiam ad Germanicas Provincias et vicissim complures indifferentes ejusmodi articuli in quorum reciproco portorio nunc quoque haud adeo magnum discrimen intercedit. Interest tamen, ut hi quoque perfecte exaequentur. Et ad hanc classem pertinent omnia ferme naturae producta, nisi necessarium pro aliqua fabrica materiale constituant. Quare quoad haec Deputatio sequentem legem perferendam esse existimavit.

§ 84.

Materialia tamen illa, quibus Hungaricae fabricae egent, graviori tantisper portorio etiam in eductione ad Germanicas Provincias subjiciantur, et quidem ab ea proportione, qua alii Germanici articuli pro ejatibus fabricis necessarii in exitu ad Hungariam gravabuntur.

Motivum.

Ostendimus in Elaborato Status actualis §-pho 59. quod per postremum 1788. vectigal Germanicum materialia illa, quibus Germanicae fabricae egent, graviori tantisper essituali portorio, si in Hungariam educantur, subjectae sint. Ipsa proinde reciproci ratio, quam in summa aequitate fundari superius jam satis ostendimus, exigit ut lex haec perferatur.

Articulus XXVIII.

De transituali portorio.

§ 85.

Exoticis ejusdem speciei articulis, seu hi ex una exotica in aliam, seu vero ex extera regione in Germanicas Provincias per Hungariam transvehantur, universim eadem transitualia portoria defigantur, quae illis pro utroque hoc casu in vectigali Germanico fuerint constituta.

1210
Motiva.

Quoad portorium transituale merces in duas classes dispesci solent, nempe in illas, quarum transvectio domestico commercio nihil officit, et his exiguum portorium constituere expedit, ideo, quia alioquin transportuales expensae in beneficium talis Provinciae cedunt, per quam hae transportantur; et in illas, quarum transportus in detrimentum domestici commercii vergit: tales sunt, quibus ipsa Provincia illa eget , hujus enim interesset, ut illae in eadem potius divendantur, aut vero quibus eadem Provincia abundat ; tunc enim transituales ejusmodi merces impediunt ejusdem speciei domesticarum mercium distractionem. Utriusque speciei merces portorio transituali gravari expedit, ideo ut, si per graviora haec portoria nec transitualium ejusmodi mercium distractio domi procurari nec concurrentia foris evitari possit, adminus Aerarium Regium ex adaucto ejusmodi portorio majus capiat emolumentum.

Omnia haec principia in Germanico vectigali rite observata sunt; nihil proinde obstat, quominus eadem transitualia portoria in Hungarico etiam vectigali adoptentur.

Principia tamen haec de illo tantum transitu tenere videntur, quando merces ex una exotica regione in aliam per Hungariam transferuntur et vicissim; si enim de illo transitu agatur, quando merces exoticae per Hungariam in Germanicas Provincias vel vicissim pro consumtione transponuntur, rationibus Monarchiae magis conducere videtur, si nullum inter haec duo ejus membra portorium transituale constituatur. Interea nisi principium hoc in vectigali Germanico adoptetur, Hungaricae legislationi nihil reliquum est quam ut eadem transportualia portoria constituat mercibus, quae per Hungariam in Germanicas Provincias invehuntur, quae vectigal Germanicum ejusdem speciei articulis defixit, si per Germanicas Provincias Hungariae inferantur.

§ 86

Quodsi vero aliqui seu Hungarici, seu exotici, sed Hungariae necessarii articuli per vectigal Germanicum graviori portorio transituali subjiciantur, in vectigali Hungarico quoad alios aequipollentes articulos reciprocum constituatur.

Motivum.

Ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 62. quod bobus Hungaricis, si per Germanicas Provincias ad exteras oras depellantur, enorme 5 florenorum 30 xrorum transituale portorium in vectigali Gemanico emensum sit. Aliqua etiam exotica colorum materialia, si per easdem Hungariae invehantur, graviori transituali 1212 portorio subjiciuntur. Exigit proinde stabilita jam superius reciproci ratio, ut idem in vectigali Hungarico quoad alios aequipollentes articulos constituatur. Possent autem hi esse lana macedonica et gosypium , quae per Hungariam in Germanicas Provincias invehuntur.

Quoad lanam macedonicam eadem est per omnia ratio, quae stat pro Germanicis Provinciis quoad exotica colorum materialia ; sicut enim harum interest, ne fabricae, quae his opus habent, in Hungaria exsurgant: ita interest Hungariae, ne concurrentia exoticae lanae pretium Hungaricae deprimat, quandoque ipsam ejus distractionem impediat.

Quoad boves major adhuc ratio militat pro Hungaria, quam quoad gosypium pro Germanicis Provinciis; hi enim respectu Hungariae sunt domesticum , gosypium vero respectu Germanicarum Provinciarum est exoticum productum: deberent itaque illi ex ipsa ratione nexus, qui inter Hungariam et Germanicas Provincias tamquam ejusdem Monarchiae membra intercedit, majori favore gaudere, quam gosypium.

Imo si sublatis semel impositionibus provincialibus educendum per Germanicas Provincias in exteras oras vinum et frumentum Hungaricum graviori fortasse transituali portorio subinde gravetur, eadem reciproci ratio exiget, ut vicissim artefacta Germanica, dum per Hungariam in Turcicas Provincias evehuntur, eidem transituali portorio subjiciantur.

Articulus XXIX.

De reliquis vectigalis adjunctis.

§ 87.

Si merces ab exotico in Germanicas Provincias pro consumtione per Hungariam invehantur, portorium consumtionale in limitanea statim, essituale vero in finitima, per quam in Germanicas Provincias exit, Hungarica statione ab iis deponitur.

Motivum.

Juxta genuina vectigalis principia, si exotica merx per unam Haereditariam Provinciam eo fine transit, ut in alia consumatur, in illa tantum transitus , in hac vero consumtionale portorium dependere deberet. Vectigal tamen Germanicum 1775. sub titulo naturalisationis id constituit, ut merces exoticae, quae per Germanicas Provincias in Hungariam pro consumtione inducuntur, portorium consumtionale statim in Germanicis tricesimis deponere debeant, hoc vero praestito penes solum essituale Germanicum in Hungariam induci possint,

Previous page

Next page


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.