Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous page

Next page

-- 1244 --

ex alia eruendum e sexennali diametro proventum. Quo facto relicta pro lucro proprietarii una tertia correspondens reliquis duabus tertiis seu in pontibus, seu in viis onus justo calculo exscindant.

Motiva.

Quod privilegium telonii sit partim lucrosum , partim vero onerosum paulo ante ostendimus; ut justa inter lucrum et onus proportio defigatur, res ipsa exposcit. Hactenus lex quottam oneris eo tantum definivit, ut teloniatus pontes , accessum item et recessum reparare teneatur, quin vel spatium, quod sub categoriam accessus et recessus cadere debeat, per orgias determinaverit. Et ideo variae hac de re quaestiones, et frequentes inter jurisdictiones publicas et teloniorum possessores differentiae, ut in jam provocato Elaborato et §-pho ostendimus, suboriuntur. Sed et secus provisio haec non praebet justam inter ipsa teloniata dominia proportionis mensuram. Cui enim in loco minus frequentato longior pons obtigit, is minus privilegii sui beneficium sentit quam alter, cui brevior pons in loco frequentioris commeatus obvenit. Eandem improportionem majus etiam aut minus lignorum et materialium locale pretium inducit. Interest itaque ut onus telonii certae potius proventus quantitati quam fortuito localis situationis casui commensuretur. Fiet hac ratione ut et quotta oneris determinata evadat, sicque omnes ea de re quaestiones inter comitatus et teloniata dominia praescindantur, et justa inter ipsos teloniorum possessores proportio inducatur: ad eruendum justum proventuum diametrum deberent quidem teloniati sexennales rationes exhibere; verum cum in casu investigationis teloniorum eos lex ad productionem plane privilegii obstringat, exhibitionem rationum eo minus difficultare possunt.

Eruta hac ratione justa proventuum quantitate, defalcataque in lucrum proprietarii una tertia, pronum deinde erit e locali materialium et operarum pretio determinare, an? et si ita, quantum viae spatium titulo accessus et recessus proprietario exscindi debeat?

Caeterum an plus vel minus una tertia titulo lucri proprietario assignari debeat definire ad legislationem pertinebit.

§ 104.

Eadem occasione proprietarios ad telonia zelo boni publici sponte cedenda disponere conentur. De qualicunque tamen succesu comitatus adaequatas Consilio Locumtenentiali relationes praestent; istud vero iis combinatis planum efformet super eo: quibus in locis? et cum quali tariffa? in casum reperiendi pro redimendis in capitalibus adminus ductibus privatorum , qui iis sponte decedere noluerint, teloniis fundi, telonia publica ita constitui possent, ut illa nec commercium 1246 premant, et tamen notabilem pro reparatione viarum harum fundum efficiant; planum vero hoc in proximis comitiis referatur.

Motiva.

Deputatio haec tantam in patriotico regnicolarum zelo confidentiam collocavit, ut proponere non dubitaverit quo teloniorum possessores ad cedenda sponte telonia per comitatus disponantur. Ad propositionem hanc faciendam ea etiam consideratio illam permovit, quod sibi polliceri non possit tantum fundum publicum unquam constabiliendum esse, ut ex illo et viae non teloniales conservari, et necessarii, ac mox proponendi labores hydraulici perfici possint; omnes vero moderni temporis circumstantiae imperiose exigere videantur ut plebs, quae nunc sola et vias reparat, et una censum telonialem dependit, hac adminus onerum publicorum parte proximius relevetur.

Quodsi teloniorum possessores iis sponte decederent, praesertim si generosum eorum exemplum imitando reliqua etiam nobilitas et civitates suae eatenus immunitati ultro renunciarent, possent substituenda iis telonia publica ita regulari, ut nec commercium premant, et tamen sufficientem pro conservandis adminus capitalibus commercialibus viis fundum praebeant, uti id in aliis Regnis evenire constat. In hunc casum utique ad partes Consilii Locumtenentialis pertineret, combinatis omnium comitatuum relationibus planum efformare, ubi et cum quali tariffa telonia publica defigi deberent, ad id, ut propositi duo fines obtineantur. Ut autem institutum hoc fixam accipiat basim, deberet utique sanctionem legis in proximis comitiis obtinere.

Sed etiamsi non omnes fortasse possessores teloniorum ad ea cedenda disponi possent, sperat tamen Deputatio quod notabilis eorum pars nobile hoc sui in bonum publicum zeli argumentum ultro editura sit. In hunc autem casum juvat experiri, an non aliquis pro redimendis residuis adminus in capitalibus commercialibus viis situatis teloniis fundus reperiri possit? Ut autem vel id cognoscatur, necessarium est ut proventus singuli ejusmodi telonii constet, quo exinde necessaria pro ejus redemtione summa erui possit; adeoque et proposita praecedenti §-pho operatio et relationes comitatuum in omnem casum necessariae evadunt.

1248
§ 105.

Utprimum seu nunc propositus telonialis, seu alter etiam commercialis fundus tantas vires acceperit ut sustinendo conservationis viarum publicarum oneri seu in toto seu in parte sufficere possit, plebs a praestandis ad has gratuitis laboratoribus seu in toto, seu in parte relevetur.

Motiva.

Ut proventus teloniorum publicorum nullas sic! alio, quam in conservationem viarum convertatur, res ipsa alioquin deposcit. Prouti proventus hic augetur: ita etiam majori viae quantitati sufficere potest, adeoque ab eadem proportione numerus etiam laboratorum publicorum minus necessarius evadit, hacque oneris parte plebs jam ultro relevari potest. In capitalibus commercialibus ductibus crescens cum quotidiano populationis incremento commercium tantam sensim commeatus frequentiam procurabit, ut si telonia privata per propositos paulo ante modos cessent, proventus stabiliendorum publicorum teloniorum conservationi viarum illarum sufficere possint. Idem eveniet in aliquibus collateralibus, quae simul commerciales, simul postales sunt, viis, adeoque plebs, qua hae viae concernebant, onere hoc ultro exsolvetur.

Verum erunt aliquae viae, in quibus citra commercii impedimentum nec tot telonia, nec tales tariffae stabiliri poterunt ut eorum proventus oneri huic sufficiant; justitia autem non admittit, ut una pars plebis ab aliquo onere relevetur, alia vero sub eodem ultro fatiscat: itaque in ejusmodi casu, si via talis reipsa necessaria sit, nullus alius modus suppetit, quam ut id, quod in proventibus telonialibus defecerit, per alium unde unde conquirendum innocentem fundum publicum suppleatur. Stricta enim justitia exigit, ut palmare illud aggravium, quo plebs et vias reparare, et insuper telonia sola ferme persolvere debet, successive sufferatur, adeoque legislatio omnem ad assequendum hunc scopum sollicitudinem impendere debet.

Articulus XXXII.

De rei vecturariae regulatione.

§ 106.

Si vector conventionatas merces ad stipulatum tempus et locum , quin insuperabile impedimentum eidem se objiciat, non promoverit, praeter amissionem residuae adhuc mercedis enasciturum etiam exinde damnum refundet, quod si praestare non posset, proportionata etiam corporali poena per localem jurisdictionem afficiatur.

1250
Motiva.

Frustra viae instaurantur, nisi una de ordinato vecturarum cursu commercio prospiciatur. Id quia uno ictu perfici non potest, interest ut interea idoneae modernae vecturisationi regulae praescribantur. Haec cum simplici adhuc casu regatur, evenit quandoque ut vector, qui vires equorum suorum tantum ad casum pulchri temporis calculavit, si eum mala tempestas deprehendat, merces in primo proximo diversorio aut alio loco deponat, quin vel minimam de substituendo sibi alio vectore curam suscipiat. Constat autem quantum saepe detrimenti mercatori vel id adferre possit, si merces suae ad stipulatum tempus non advehantur. Proinde cum vectores excessum hunc sub ea plerumque confidentia committant, quod praeter amissionem residuae adhuc mercedis nulla alia poena eum mansura sit, justum est ut insuper et refusione damni, si facultates ejus admittunt, sin, poena corporali plectatur. Et cum hac quoque in re varii culpae gradus intervenire possint, poena his utique gradibus attemperari debet.

§ 107.

Si vero insuperabile aliquod impedimentum eidem re ipsa se objiciat, tunc illud locali possessionis illius, ad quam usque merces promovere potuerit, judici detegere et merces in assignando per hunc loco deponere debebit. Judex vero tenetur commodissimum hunc in finem locum sub onere resarciendi, si quod e neglectu officii hujus oriturum est, damni, assignare, una et proprietarium de incidenti hoc ocyus edocere.

Motiva.

Insinuatio impedimenti apud judicem eo etiam fine necessaria est, ut si forte de validitate impedimenti quaestio oriatur, haec testimonio judicis facilius dilucidari possit; potest autem judex ad assignandum commodum depositorium vel ideo obligari, quia et hujus census, et fatigia sua, ut mox dicemus, eidem persolventur; si autem impositae per legem obligationi huic non satisfaciat, justum est ut compensatione damni teneatur.

Interest etiam ut judex ad edocendum ocyus de hoc incidenti proprietarium obligetur, quia quo citius hic de mercibus suis disponere potuerit, eo minus in illis damnum emerget. Potest autem judex pagensis, etiamsi scripturae ignarus, id seu medio notarii pagensis, seu vicinioris alicujus magistratualis personae facile praestare.

1252
§ 108.

Proprietarius accepta hac insinuatione de mercibus suis ocyus disponet, secus damnum, quod post tempus, a quo de iis disponere potuisset, emerget, sibi imputandum habebit, fatigium etiam judicis, censum depositorii, et alias, si quae enatae sunt, expensas, mutua conventione determinandas persolvet; an tamen quoad has regressum ad vectorem habere possit, per competentem judicem determinabitur. Quodsi vero partes de expensis transigere non possent, has localis jurisdictio limitabit.

Motiva.

Potest evenire ut seu incurius, seu in praestanda sibi per vectorem, aut judicem pagensem indemnitate confidens proprietarius de mercibus suis tardius, ac potuisset, disponat. In hoc certe casu damnum omne, quod ab eo inde tempore, quo de illis disponere potuisset, emerget, illum manere debet.

In casu quo vector sufficientem non deductarum ad stipulatum terminum mercium causam non assignet, quod has quoque expensas portare debeat, jam supra statutum est. Verum etiamsi sufficientem facti sui rationem reddat, adhuc variae circumstantiae emergere possunt, quae dubium efficiant, an expensas proprietarius vel vero vector debeat supportare; quare id cognitioni judicis, modo mox declarando deferendum censebatur.

§ 109.

Controversia, quae in ejusmodi casibus seu circa allegandi per vectorem impedimenti realitatem aut validitatem, seu circa enascituram tam in promotione, quam in depositione mercium deteriorationem exorientur, localis jurisdictio summarie decidet, et sententiam suam statim effectui mancipabit; salva parti, decisione hac non contentae, praetensionem suam solenni juris via in forma novi prosequendi facultate. Quaestiones tamen, quae circa causatum proprietario mercium propter has ad stipulatum tempus non advectas damnum emergent, non summaria , sed ordinaria juris via coram competenti foro pertractentur.

Motiva.

Provisio haec tantum ad modernae vecturisationis statum refertur. Postquam fora mercantilia, quorum organisationis elaboratio Deputationi Juridicae commissa est, introducta, et mox projectandus vectorum coetus stabilitus fuerit, legislatio conformem his circumstantiis faciet provisionem.

In moderno etiam vecturisationis statu ratio promovendi commercii omnino 1254 deposcit ut exortae inter mercatores et vectores differentiae quo citius superentur, nimirum ne seu unus, seu alter longum in his discutiendis tempus perdere debeat. Questiones autem circa id: an allegatum per vectorem impedimentum seu reale, seu sufficiens sit? uti et de eo: an merces seu in promotione, seu in depositionis loco deterioratae sint? et si ita: in quo valore? in stationibus a loco ordinariorum fororum remotis plerumque exoriri, et in facie loci promptissime decidi possunt. Has ergo per localem jurisdictionem summarie decidi, et mercatoris et vectoris interest.

Faciet quidem innatus homini amor proprius ut succumbens appellatam intra dominium desideret. Verum cum institutum mercantile promptas exigat solutiones, melius prospicietur commercio, si triumphans statim contentetur, succumbenti vero via novi , coram ordinariis foris salva relinquatur. Decisa enim semel summarie lite ulterior praetensio e mercantili in civilis objecti naturam transiise videbitur.

Et haec est ratio cur e converso exorituras de enato propter non advectas ad praefixum tempus merces damno non ad locales jurisdictiones et summariam discussionem, sed ad ordinariam juris viam relegandas esse Deputatio existimavit. Quaestiones enim hae tantis circumstantiis implicari possunt ut praetensiones ejusmodi civile potius, quam mercantile objectum constituere videantur.

Caeterum tota haec provisio ad eos tantum commerciales ductus pertinere potest, ubi vecturae ad longiores distantias conduci solent, v.gr. Pestino Canisam, inde vero Pettovium. Viae Carolinae distincta est hoc in genere ratio; in hac enim vecturae de statione ad stationem plerumque conducuntur, adeoque quaestiones etiam inter mercatores et vectores de statione ad stationem exoriri solent. Circa modum has decidendi varius quidem hactenus usus viguit, fluctuatque in praesens etiam hoc objectum. Cum tamen Flumine et Buccari tribunalia mercantilia jam subsistant, illiusque etiam Carlostadii proximius inducendi spes adsit, stabilitis vero semel foris mercantilibus alia circa objectum hoc provisio fieri debeat, Deputatio ejus est demissae opinionis, ut in Carolina modernus differentias ejusmodi dirimendi modus in suo esse relinquatur; nimirum, ut has Camerales, qui in singula statione defixi sunt, Officiales summarie cognoscant, succumbens vero ad magistratualem personam, quarum una in Herszina , alia in Ravnagora residet, ita provocare possit, ut harum decisio statim effectui mancipetur: parti tamen non contentae ordinaria juris via in salvo relinquatur.

§ 110.

Etiamsi caupo aut educillator merces, quae devehuntur, ad vectores pertinere persuasus aliquid ex iis in sortem factorum per hos in condescensione sua sumtuum bona fide acceptaverit, si tamen contrarium eveniat, merces tales, aut earum pretium repetenti eas proprietario gratis , salvo tamen ad vectores regressu, 1256 restituere tenebitur. Si vero bonam fidem docere non possit, proprietarius poenam dupli ab illo exigendi jus habebit. Fraudulenti etiam ejusmodi vectores in poena dupli per locales jurisdictiones aggraventur, si hanc persolvere non potuerint, proportionata corporali poena plectantur.

Motiva.

Etsi raro, potest tamen casus evenire ut vectores merces, quas vehunt, ad se pertinere cauponi persuadeant. In hoc tamen etiam casu justum est ut proprietarius ad cauponem, hic vero ad vectores regressum habeat. Si in mala fide versetur, duplum est poena satis moderata. Si vectores poenam dupli persolvere non possunt, justum est ut proportionatam corporalem poenam sustineant; fraudes enim ejusmodi non possunt impunes relinqui.

§ 111.

Consilium Locumtenentiale, audito et statu mercantili, et localibus jurisdictionibus, in singulo capitali commerciali ductu certas permutationis vecturarum commercialium stationes defiget, et ut in his coetus vectorum sub concertandis inter hos et statum mercantilem regulis coalescat, medio localium jurisdictionum effici procurabit. Inter has autem regulas illud praecipue referatur ut vectorum horum coetus in omnibus rem vecturariam concernentibus objectis judicio concernentis tribunalis mercantilis se ultro et diserte subjiciat: liberum nihilominus sit singulo mercatori vecturas suas etiam extra has stationes per separatos contractus permutare.

Motiva.

Haec est tutissima frequentes inter mercatores et vectores differentias aut impediendi, aut tanto promptius componendi via, hoc unicum commercii Hungarici cursum Pestino ad Littorale Hungaricum derivandi medium. Ostendimus quippe in Elaborato status actualis §-pho 57. quod licet directa exotica importatio jam per vectigal 1784-ti reserata sit, licet praeterea Pestino, per Pettovium, Tergestum via quatuor postis longior, et secus etiam sumtuosior sit, quam Pestino per Canisam, Carlostadium ad Littorale Hungaricum , vix tamen aliquid Articulorum exoticorum hac adhuc via Pestinum importetur , sed tota ferme exotica importatio Tergesto per Pettovium Pestinum hodiedum procedat. Et cum exportatio ad importationem naturalem habeat relationem, quod major etiam productorum Hungariae pars, veluti Tabaca , Frumentum etc. per Tergestum, quam per Flumen exportetur.

Constituti eatenus domestici mercatores duas hujus rei causas assignant. Primum quod Pettovio usque Tergestum res vecturaria ita regulata sit, ut nullo mercatoris 1258 seu fatigio, seu periculo merces ad destinatum tempus certo transponantur. Ubi e converso Canisa usque Flumen et vectores reperire admodum molestum, et merces iis concredere periculosum est.

Deinde quod defixis Pettovii jam pluribus intermediis mercatoribus quaestor Pestiensis non debeat a primo plane Tergestino mercatore merces sibi procurare, sed eas a Pettoviensi erga moderatam provisionem commodius obtinere possit. In Fluminensi autem via in nulla adhuc intermedia civitate, imo ne in ipso quidem Carlostadio, mercatores ejusmodi exstent.

Primum in via Tergestina ea solum ratione effectum est, quod certae permutandarum vecturarum stationes defixae, in his vero coetus vectorum ita regulatus sit, ut et mercator sumtus transportus in antecessum calculare, et factor ejus, ut primum merces adveniunt, advocato tantum coetus magistro, securam continuo vecturam habere possit. Donec itaque id ipsum in via Fluminensi constituatur, nunquam haec concurrentiam Tergestinae sustinebit, adeoque Hungaria tot transportuum jacturam eousque semper patietur.

Alterum nec Pettovii uno ictu effectum fuit; sed prout commercii cursus per regulatam vecturisationem accrevit, ita id ipsum plures mercatores eo sensim allicuit. Si per regulandam in via Fluminensi rem vecturariam commercii cursus continuo increscat, eadem causa eundem effectum hic quoque producet, defigentque se seu Canisae, seu Zagrabiae, seu etiam Carlostadii, intermedii mercatores, medio quorum Pestienses merces Flumine perinde habere poterunt, sicut nunc eas Tergesto obtinent per Pettovienses.

Caeterum transportus mercium natura sua sub categoriam objectorum commercialium cadit, adeoque exoriturae circa id quaestiones fora mercantilia, postquam in Regno erecta fuerint, suapte respicient. Ad evitandam tamen cum vigentibus hactenus jurisdictionis principiis collisionem, interest ut coetus ejusmodi vectorum et sponte, et diserte foro mercantili se subjiciat.

Et ne coetus hic in monopolium degenerare possit, interest commercii ut stante etiam hoc coetu singulo mercatori libertas relinquatur alias etiam vecturas penes distinctos contractus conducendi.

Objicient se quidem effectuationi instituti hujus complures difficultates; sed has superare non ad legislationis, sed ad administrationis publicae partes pertinebit.

1260
Articulus XXXIII.

Quoad objectum navigationis.

De promovenda maritima navigatione.

§ 112.

Stabilitis jam in Codice maritimo congruis ad augendum in littorali Hungarico nautarum maritimorum numerum professioni huic favoribus, ut progressus instituti hujus constare et, si quae se offerant, impedimenta removeri possint, extractus matriculae per Gubernium Littoralis Croatici Consilio Locumtenentiali quotannis submittatur.

Motiva.

Ostendimus in Elaborato Status Actualis §-pho 69. quod navigatio nationalis adhuc in herba versetur, licet et Regnum necessariis ad maritimas naves materialibus, et littorale copioso ad navigationem prono populo abundet; interest itaque ut legislatio provehendae maritimae navigationis curam suscipiat. Ad hanc autem promovendam ab augendo nautarum numero exordium fieri debet. Nisi enim numerus nautarum in littorali Hungarico augeatur, commercium Hungaricum aliis nationibus, quae propriis navibus et producta Regni evehent, et necessarias exoticas merces inducent, semper obnoxium et subalternum manebit. Littorale hoc in longitudine quidem vix ultra 14. Hungarica milliaria protenditur; verum regio haec solum sterile, populationem vero copiosam habet, adeoque cum multae illi seu ab agricultura , seu a re pecuaria et vinaria residuae manus supersint, incolae ejus ad amplectendum copiosiori numero navigationis institutum eo facilius poterunt permoveri, quod in illud naturali quasi inclinatione ferantur. Ut tamen scopus hic obtineatur, debent idonei professioni huic favores indulgeri, id quod ad objectum Codicis maritimi , qui completam nautarum regulationem continere debet, refertur. Labor autem hic ad Juridicam pertinet Deputationem. Si necdum peractus est, posset fortasse in simultaneo cum hac Deputatione consessu perfici.

Inducta semel completa nautarum regulatione progressus instituti hujus dirigenti Dicasterio utique constare debet. Ad hunc autem cognoscendum ipsa matricula non est opus, sufficit si extractus hujus eidem annue submittatur, nimirum quot Flumine? quot Buccari? quot e Portu Regio, aliisque seu immediate littoralibus, seu propius adjacentibus locis professionem hanc exerceant? quot Tergesti, aut apud exteras nationes servitium assumserint? et vicissim. Ex annuis enim ejusmodi relationibus Consilium cognoscet, an nautarum numerus crescat, vel decrescat? et si posterius compererit, indagabit in causas, hisque remotis progressum instituti hujus denuo facilitabit.

1262
§ 113.

In Littorali in scholis nationalibus elementa eorum etiam objectorum pertractentur, quae ad artem navigandi navesque construendi conducunt. In capitali vero Littoralis loco, sede nimirum Gubernii, cathedra nautices omniumque eorum objectorum, quae haec praerequirit, constituatur.

Motiva.

Si juvenes infimae incolarum plagae illius classis objecta navigationis, veluti geographiae maritimae , et astronomiae elementa jam in ipsis nationalibus scholis sibi familiaria reddant, plures certe ad suscipiendum hoc institutum animum adjicient. Si insuper elementa constructionis navium in scholis his tradantur, illi, qui ad artes mechanicas suapte inclinant, tanto facilius ad hanc profitendam se determinabunt.

Jam vero sicut nautarum , domesticarumque navium numerum promovere: ita etiam modum suppeditare interest, ut domestici et periti capitanei , aliique pro navibus necessarii officiales formari possint. Sunt quidem aliqui, qui scientiam naves regendi usu tantum sibi compararunt; verum sicut in omnibus aliis artibus et scientiis, ita in hoc quoque instituto pauci admodum, et hi tarde plerumque eo eluctantur. Si theoriam discendi occasio adsit, et plures, et hi citius ad majores gradus enitentur.

Ante complures annos exstabat Tergesti nautices cathedra, quae subinde cum aliqua concernentium institutum hoc librorum et instrumentorum collectione Flumen translata est. Hic illa paucis tantum annis substitit, intra hoc tamen tempus subsidia Cathedrae hujus, libri nempe et instrumenta, e fundo litterario Fluminensi notabiliter aucta fuerunt, quae omnia simul cum cathedra iterum Tergestum translata sunt.

Donec etiam cathedra haec Flumine constitit, praeter physicam nulla alia nautices subsidiaria scientia illic tradebatur, ita ut cathedra haec ad formandos potius eos, qui officia in re navali jam obibant, quam ad formandos pro instituto hoc alumnos deserviverit. Interest itaque ut non sola nautices , sed omnes una subsidiariae ejus cathedrae in Littorali Hungarico stabiliantur. Quod qua ratione effici possit? ad objectum Deputationis litterariae refertur. Forte tamen et hoc objectum in mixto cum Deputatione hac consessu pertractari deberet.

§ 114.

Omnia ad constructionem maritimarum navium necessaria materialia et fabricata e Regno in liberos Portus Hungariae absque omni portorio invehi permittantur.

1264
Motiva.

Objectum hujus et sequentis §-phi immediatum quidem cum vectigali nexum habet; cum tamen una ad media promovenda maritimae navigationis referatur, potiori jure hic loci pertractandum videbatur.

Caeterum constructio navium in liberis portubus utilissime suscipi potest. In hos libera alioquin est omnium mercium, adeoque necessariorum etiam pro navibus materialium et fabricatorum ab exotico invectio. Verum liberi etiam Hungarici Portus a reliquo Regni corpore per lineam tricesimalem ita praecluduntur, ut praeter eos articulos, quibus vectigal favores aliquos per expressum concessit, reliqui ejusdem speciei, qui ex iis in- aut educuntur, iisdem, quibus exoticae merces, portoriis subjaceant. Interest itaque ut inter favorisatos ejusmodi articulos necessaria etiam pro navium constructione, quae e Regno haberi possunt, materialia et fabricata collocentur, ad hoc, ut ista leviori obveniant, sicque navium fabricatio minus sumtuosa evadat. Materialia haec in asseribus , lignis , ferro , canabibus , et pice consistunt, quae ferme omnia e Regno haberi possunt. Id quod proventui tricesimali per id decedet, multipliciter compensabitur per augmentum circulationis pecuniae, quam domesticae ejusmodi naves procurabunt.

Terminum artefacta ideo addendum esse Deputatio existimavit, ne forte asseres et clavi ad materialium categoriam non pertinere dicantur; funes enim et tela e Regno vix petentur, cum littoralis incolae canabes ex Italia leviori habere possint, et ideo haec soli conficiant. Reliqua alioquin sub classem crudorum materialium stricte veniunt.

§ 115.

Advectae domestica navi ad Littorale Hungaricum exoticae non prohibitae merces, dum deinde Regno inferuntur, dimidium tantum ejus portorii persolvant, quod ejusdem speciei merces, si extera navi invehantur, dependunt, frumentum vero, vinum, animalia, et tabaca per domesticas naves absque omni portorio inde evehantur. Si tamen exteris navibus educantur, nisi peculiaris ratio aliud suadeat, ipsa etiam haec producta, praeter vinum , moderato essituali portorio subjiciantur. Reliqua Regni producta et artefacta, si domesticis navibus e Littorali exportata fuerint, iterum dimidium tantum ejus portorii persolvant, cui subjacerent si exteris navibus educerentur.

Motiva.

Hactenus per concessos certis exoticis articulis, si hi per portus Tergestinum aut Fluminensem, seu deinde domesticis, seu exteris navibus invecti fuerint, favores,

Previous page

Next page


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.