Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous page

Next page

-- 1268 --

ejus notabiliter minuere possit. Et tali casu generale hoc legis principium circumstantiis temporis accomodari debet.

Alia ratio est de vino , cujus copia Hungaria perinde laborat. Huic enim via per Littorale necdum est reserata. Itaque hujus exemtionem ad exteras etiam naves extendere expedit. Quodsi tamen seu industria mercatorum, seu aliqua commercii vicissitudo huic quoque producto certum per Littorale exitum aperiat, possunt hujus etiam intuitu eadem, quae de frumento, principia observari.

Tabaca a proportione pretii sui minus quidem voluminosum articulum efficit; cum tamen gravem cum Americana concurrentiam sustinere debeat, interest ut hujus quoque eductio domesticis quidem navibus libera, exteris vero moderato portorio affecta concedatur.

Animalium sumtuosa perinde est ad Littorale depulsio. Expedit itaque ut horum quoque eductio eidem regulae subjiciatur.

Reliqua minus voluminosa Regni producta et artefacta, dum exteris navibus exportantur, si moderato essituali portorio subjiciantur, eductio eorum non impedietur; si vero ipsius hujus portorii medietas in favorem domesticarum navium remittatur, erit hoc novus ad excitandam nationalem navigationem stimulus.

Instituto huic id universim objici potest, quod cum in ejusdem speciei merce an illa domestica navi advecta? vel eadem efferenda sit? discerni non possit, facilis hac ratione praevaricationibus via aperiretur. Exoticae enim merces, dum portum liberum subeunt, seu domestica, seu extera navi advehantur, tricesimali manipulationi non subsunt; et saepe idem mercator ejusdem speciei merces et e domestica et ab extranea navi sibi comparare solet. Quomodo ergo has limitaneus tricesimator distinguet, dum eaedem postea mixtim Regno inducuntur? Idem est de exportatione. Domesticae enim merces, antequam libero portui inferantur, admensum sibi portorium dependere debent; tunc autem necdum constare potest, an, et quae earum pars domestica? quae extera navi evehenda sit?

Verum quoad inductionem . Usuale jam est in ejusmodi casibus remedium: stigmatisatio . Cur haec quoad inductas etiam domesticis navibus merces una cum reliquis in similibus casibus consuetis cautelis non posset adhiberi? Quoad eductionem vero exstat jam exemplum instituti retrosolutionis ; cur hoc quoad educendas domesticis navibus merces ita induci non posset ut tricesimator aut totum, aut partem jam depensi portorii mercatori illi restituat, qui legitimare poterit, quod ipsae hae merces domestica navi educendae sint.

Nec portorii tricesimalis diminutio aliquem instituto huic obicem ponere potest; donec enim domesticis navibus exigua mercium quantitas in- et educetur, exiguum etiam erit quod de proventu decedet; id autem per augendam a proportione circulantis pecuniae quantitatem satis compensabitur. Quodsi vero in- et eductio 1270 per domesticas naves notabilior efficiatur, id ipsum florentis jam nationalis navigationis argumentum praebebit, et tunc legislatio accomodam circumstantiis temporis illius facere poterit portorii regulationem.

§ 116.

Si in- aut educendis per Littorale Hungaricum aliquibus articulis sic dictae primae constitutae fuerint, pro domesticis navibus duplicata prima defigatur.

Motiva.

Praeter frumenti in casu famis, inductioni primam aliquam constituere vix expedit. Exportationem e contra plurium etiam domesticorum articulorum per primas ejusmodi promovere saepe interest. Augustus Josephus II, ut navigationem per Mare Nigrum aperiat, pro singula exportandi hac via frumenti metreta duorum grossorum primam constituerat. Eductioni per Littorale nulla hactenus prima proposita fuit; indubie quia hanc sibi viam commercium suapte jam aperuerat. Erant tamen casus quo exportationem alicujus articuli hac quoque via per primas ejusmodi promovere expedivisset, et si Fundus Commercialis unquam invaluerit, id saepius praestare oportebit. In hoc proinde casu poterit novus nationali navigationi stimulus per id addi, ut pro navi domestica duplicata prima constituatur.

Aliquae gentes eo etiam pro excitanda nationali navigatione medio feliciter usae sunt, ut exteris navibus nonnisi proprias regioni suae merces in portus suos invehere admiserint. Verum medium hoc nonnisi per talem populum tentari potest, qui nationalem navigationem jam solide stabilitam habet; secus enim periculum subit, ne saepe necessariis etiam exoticis mercibus destituatur. Debet praeterea ejusmodi natio omni oeconomiae commercio ultro renunciare; utprimum enim illa id constituerit, ab omnibus indubie maritimis potentiis statim reciprocum accipiet, sicque nec illa cum alterius populi mercibus ullum oeconomiae commercium exercere poterit. Ac Hungaria quidem de nullo adhuc maritimo oeconomiae commercio cogitare potest; cum tamen nationalis ejus navigatio adhuc in herba versetur, medium hoc eidem necdum convenire potest.

Articulus XXXIV.

De sufferendis actualis navigationis impedimentis.

§ 117.

Cum per totum, qua is Hungariam praetermeat, Danubium ; per Tibiscum vero, inde Szegedino; item per Savum , inde Rugvicza; Colapim autem inde Carlostadio tam secunda , quam adversa aqua navigatio jam vigeat, ad officiosa adjacentium 1272 jurisdictionum agenda pertinebit omnem impendere operam, ut interea etiam, donec generale regulandae navigationis planum stabilitum fuerit, per capitales hos navigationis fluvialis canales alvei a truncis repurgentur, et ne novae in eos arbores, aut radices incidere possint, ripae in designanda per artis peritos distantia exstirpentur; semitae attractoriae, ubi necdum efformatae sunt, instaurentur; ubi vero jam praeexstantes collapsae sunt, reficiantur; obstantia denique attractioni navium aedificia aut molae removeantur.

Motiva.

Praeter expositos hoc §-pho labores, ut facilis per hos fluvios navigatio efficiatur, deberent alicubi transsectiones fieri, alibi superflui rami occludi, quibusdam in locis profundior alveus efformari, aut si saxa obstent, lectus fluvii penes talia loca circumduci deberent; etiam in Tibisco repulsuales viae, idest semitae attractoriae Szegedino, si non usque Tokainum , adminus Szolnokinum usque instaurari, uti id in Elaborato status actualis §§-is 70. 73. et 74. ostendimus. Verum omnes hi labores cum generali regulandae navigationis plano nexum habent, ad hoc vero elaborandum et stabiliendum longiori adhuc tempore opus est. Quare ne interea ea etiam, quae jam actu viget, per capitales hos canales navigatio impracticabilis efficiatur, interest ut in his labores eousque etiam pro re nata continuentur; ne vero suscipiendi in aliis collateralibus fluviis, in vastioribus stagnis, aut in canalibus communicationis labores cum elaborando generali plano fors non concordent, sicque inutiles efficiantur, interest ut ab omnibus his interea, uti infra proponemus, supersedeatur. Videbantur autem Deputationi huic labores hi alacrius processuri, si eorum obligatio jurisdictionibus diserta lege imponatur.

§ 118.

Ut labores hi ordinate perfici et jurisdictiones adaequatas circa ejusmodi objecta relationes Consilio praestare, istud vero fundatas superinde opiniones Suae Majestati submittere possit, jurisdictiones quidem, ubi labores ejusmodi occurrunt, idoneo, et non tantum geometriae et geodesiae , sed et hydraulicae principiis sufficienter instructo individuo, si eodem adhuc destituuntur, erga stipulandum per mutuam conventionem ejus salarium se providebunt. Pro ejusmodi vero geometra nemo per jurisdictiones suscipi possit, nisi bonum suum profectum, in theoria quidem concernentis professoris; in praxi vero Departamenti Hydraulici testimonialibus edocuerit. Penes Consilium vero stabilitur jam praeexistens Departamentum Hydraulicum cum uno directore, necessariis ejusdem adjuncto, et requisito subalternorum individuorum numero.

1274
Motiva.

In comitatibus illis, in quorum gremio nulli hydraulici labores occurrunt, sufficiunt talia individua, quae labores pontium et viarum dirigere et emergentes circa dimensiones urbariales quaestiones dirimere possint, adeoque geometriae tantum et geodesiae principiis instructa sunt. In aliis, ubi hydraulici labores frequentes sunt, ut individuum ejusmodi hydraulicam etiam scientiam calleat, prorsus necessum est. Debent itaque hi majori prae illis stipendio provideri; debet stipendium laborum frequentiae, et capacitati individui admensurari, id autem nonnisi per mutuam conventionem praestari potest. Ni id fiat, aut pauci ad studium hoc animum adjicient, aut capaciores fortunam suam alibi quaerere cogentur, sicque Regnum aut summe necessarios hydraulicos labores negligere, aut pro singulo eorum majoribus adhuc sumtibus exteros evocare debebit. Caeterum postquam parte ex una omnium harum scientiarum cathedrae in universitate jam stabilitae sunt, parte vero ex alia usus ille jam invaluit, ut juvenes absoluta studiorum horum theoria pro praxi ad Departamentum Hydraulicum transire soleant, individua ejusmodi jam haud difficulter haberi possunt; superest tantum ut diserta lege constituatur, ne ullus, nisi necessariis de utroque hoc objecto testimonialibus provisus, per jurisdictiones ad officium geometrae assumi possit.

Pro Hydraulico Departamento hactenus director cum duobus adjunctis suffecit; ubi labores increverint, posteriorum numerus iis admensurari debebit, subalternis individuis eo paucioribus opus erit, quo plures practicantes Hydraulica Schola suppeditabit.

Caeterum haec quoque instituta jam hactenus etiam subsistebant. Ad majorem tamen consistentiam iis conciliandam legis sanctione firmanda esse videbantur.

§ 119.

Cum Hydraulicum Departamentum omnes totius Regni hydraulicos labores quoad ipsum executionis modum immediate dirigere non sufficiat, quinque praeterea dirigentes geometrae ita constituantur, ut singulo Hungariae circulo unus, partibus vero adnexis itidem unus obveniat. Neque tamen aut dirigentes hi a Departamento Hydraulico; neque comitatenses geometrae a dirigentibus ; sed hi quidem a Consilio; comitatenses vero ab ipsis comitatibus dependeant, ab his tantum ordinationes recipiant, et iis vicissim relationes suas praestent. Consilium tamen submissas per comitatus geometrarum suorum relationes, si e re existimaverit, dirigentum revisioni, horum vero opiniones Hydraulici Departamenti inspectioni transmittere poterit. Intererit etiam, ut in majoris momenti laboribus comitatenses quidem cum dirigentibus geometris, hi vero cum Departamento Hydraulico quoad ipsum mechanicum manipulandi laboris modum privatam etiam officiosam correspondentiam foveant.

1276
Motiva.

Jusserat sub recenter defunctus Augustus Leopoldus II. ut deputatio haec planum etiam organisandi Departamenti Hydraulici elaboret. Nos totam hanc organisationem, qua parte illa legislationem respicit, in his concentrari, reliqua ad potestatem executivam pertinere, sicque imposito nobis officio nos defunctos esse demisse existimamus, superest tantum ut motiva propositae per nos organisationis demisse depromamus.

Necdum tantus est scientiarum mechanicarum ac praesertim hydraulices in Regno progressus, ut comitatus tam peritis geometris et hydraulis provideri potuissent, ut in eorum judicio quoad difficiliores tantisper labores plene conquiesci queat. Debuerunt pro expendendis in facie loci eorum opinionibus, pro danda ipsis practica inviatione, pro rectificandis, quae hi proposuerant, sumtuum schematibus, e Departamento Hydraulico individua adeo frequenter exmitti, ut ea amplius non suffecerint. Ut difficultati huic subveniat, Augustus Josephus II. prouti singulo e decem, in quos Hungariam diviserat, districtui unum commissarium praefecerat, ita in singulo etiam districtu unum dirigentem geometram, majori tantisper salario provisum constituit, hancque hydraulicorum laborum graduationem defixit, ut hi dirigentes labores comitatensium geometrarum immediate direxerint. Hydraulicum vero Departamentum superiorem in hos utriusque ordinis geometras inspectionem ita habuerit, ut si propter laboris alicujus difficultatem ne in dirigentum quidem judicio acquiesci potuit, tum primum individua e Departamento Hydraulico ad ocularem investigationem exmissa fuerint.

Necessitatem intermedii hujus hydraularum gradus haec quoque Deputatio agnoscit; licet enim e studio mechanicarum scientiarum capaciora successive individua proditura non dubitet, tarde tamen, aut vix unquam tantus erit horum numerus, ut singulus comitatus talibus, qui nulla amplius directione egeant, subjectis provideri possit. Accedit quod ab eadem proportione, qua capaciora sensim individua prodibunt, labores etiam hydraulicos cum progressu temporis accumulandos esse facile praevideri possit, adeoque insufficientia Departamenti Hydraulici pro omnibus his laboribus immediate dirigendis porro etiam subsistet.

Quoad distributionem tamen dirigentium geometrarum, debuit Deputatio ab instituto Josephino recedere, cum divisio Regni in 10. districtus nec eotum lege canonisata fuerit, nec nunc ut solo laborum hydraulicorum titulo canonisetur intersit. Possunt enim dirigentes per legalium circulorum numerum constitui, et si forte progressu temporis unus singulo circulo dirigens non sufficiat, poterit eorum numerus semper a ratione circulorum augeri. 1278 Caeterum hydraulicum institutum non potest ita organisari, ut comitatenses a dirigentibus geometris, hi vero a Departamento Hydraulico dependeant. – Si enim id constituetur, posset ipsum iterum hoc Departamentum alteri extra Regnum constituto officio ita subjici, ut externum hoc officium intra limites depromendae opinionis non subsistat, sed in ordinandis etiam et inspiciendis laboribus jurisdictionem in Regno contra constitutionalem ejus independentiam exerceat; Consilium vero et comitatus simplices tantum canales efficiantur, per quos ordinationes exteri illius offici in effectum deducantur, sicut id sub Josepho II. quoad directionem tricesimarum evenisse praesentis projecti §-pho 60. jam ostendimus, et prouti id quoad rem rationariam perinde introductum fuisse constat. Interest proinde ut a contrario et Departamentum Hydraulicum, et dirigentes geometrae tamquam Consilii, comitatenses vero tamquam comitatuum simplicia instrumenta considerentur, ut nec Departamentum Hydraulicum apud dirigentes geometras, nec hi apud comitatenses quidquam ordinare, aut vicissim hi suas retrogrado ordine relationes praestare possint; verum ut sicut reliqua, ita etiam hydraulica negotia, per canalem Cancellariae , Consilii , et localium Jurisdictionum manipulentur; ut Departamentum Hydraulicum et dirigentes geometrae a nullo quam a Consilio ordinationes accipere aut suas alteri, quam huic relationes praestare debeant; comitatenses autem eandem a comitatibus dependentiam habeant. Tota proinde Hydraulici instituti graduatio in eo tantum consistere debet ut comitatenses geometrae pro elaborandis tantum localium hydraulicorum operum planis, et postquam eadem concertata fuerint, pro iis effectuandis deserviant. Consilium vero dirigentes , tamquam in arte sua jam perfectiores, pro discutiendis geometrarum comitatensium planis, inspiciendisque, si opus esse existimaverit, eorum laboribus adhibere; Departamento vero Hydraulico pro efformandis generalibus planis, revidendis, si res ferat, ipsorum dirigentium opinionibus, et decidendis, quae seu inter ipsos geometras, seu etiam inter jurisdictiones emergent, gravioribus quaestionibus in regula uti possit, liberum tamen eidem sit pro qualicunque ejusmodi labore seu dirigentem geometram, seu aliquod Departamenti Hydraulici individuum adhibere.

Ut tamen officiosa inter diversorum horum graduum individua correspondentia vigeat, vel ideo interest ut mechanicae, quae in ipsa saepe executione se objiciunt difficultates, tanto promptius superari possint. Exempli causa: concertato jam per ordinariam manipulationem plano committitur comitatensi geometrae ut in uno fluvii loco ripas muniat, in alio calcar erigat. Hic in ipsa jam executione impingit in aliquam difficultatem quam sibi ipsi resolvere non potest. ne hanc comitatui, comitatus vero Consilio proponere, sicque longa primum manipulationis hujus via inviationem accipere debeat, expedit ut hanc potius dirigenti suo immediate proponat. Hic si eam resolvere potest, necessariam continuo eidem det inviationem; 1280 sin, ipse ad Departamentum Hydraulicum recurrat, deque accipienda inde inviatione comitatensem geometram continuo edoceat.

§ 120.

Consilium Locumtenentiale omnia loca illa, in quibus labores ejusmodi necessarii sunt, una cum elaborando per locales geometras plano et sumtuum schemate a concernentibus jurisdictionibus (quae respectivos etiam dominos terrestres, si opus fuerit, audiendos habebunt) sibi referri faciet: super his primum respectivos circuli geometras, tum ipsum etiam Departamentum Hydraulicum audiet, sicque demissam superinde opinionem suam Suae Majestati repraesentabit, emanandae vero erga hanc benignae resolutionis effectum procurabit; ubi tamen generale aliquod planum, quod nonnisi Departamento Hydraulico concredi potest, elaborandum veniet, illud semper alicui ejus adjuncto committatur, et super hujus demum elaborato director suam depromat opinionem.

Motiva.

Hydraulica et geometrica opera adeo sumtuosa geometrarum vero plana et opiniones, teste quotidiana experientia, adeo dubii eventus sunt, ut singulum particulare planum duplici, dirigentis nempe geometrae et Departamenti Hydraulici, revisioni subjici omnino intersit. Si dirigentes omnes locales geometras, adjuncti vero ipsos dirigentes artis peritia superaverint, singulum certe publicum opus post binariam ejusmodi revisionem feliciori quam hactenus eventu suscipietur. Ad ipsum autem hunc selectum revisiones hae multum momenti adferrent. Si enim dirigens omnium localium , Departamentum vero Hydraulicum ipsorum dirigentium opera reviderit, Consilium, apud quod omnia haec concentrabuntur, majorem atque nunc de capacitate singuli individui notitiam habebit, adeoque in casibus promotionum eo tutiores depromere poterit opiniones.

Si generale aliquod planum elaborandum fuit, hactenus promiscue tantum ad Departamentum Hydraulicum relegabatur. Ut tamen et res ipsa magis enucleetur, et Consilium de ipsorum etiam adjunctorum capacitate existimare possit, interest, ut illud semper per adjunctum aliquem elaboretur, per directorem vero tantum revideatur. Verum quidem est, quod hac ratione generalia plana, licet plerumque momentosiora, unicam tantum subibunt revisionem. Verum hic jam nullus secundae revisionis modus superest, nisi forte exposcente rei gravitate ipsius directoris opinio cum extero summae hac in arte existimationis viro communicetur.

1282
§ 121.

Quodsi tamen circa ordinationem ejusmodi seu per jurisdictionem aliquam, seu per privatum etiam, cujus interest, difficultas obmoveatur, Consilium recurrentes sufficienter audiet, et si hi novam petant revisionem, ad hanc peragendam unum ex adjunctis, sumtibus reclamantis, ad faciem loci exmittet, et hujus opinionem non jam solus director, sed totum simul Departamentum revidebit. Si Consilium erga hanc etiam relationem opus bono publico proficuum fore judicaverit, effectuationem ejus concernenti jurisdictioni committet. Quodsi tamen recurrens se ulteriorem ad Suam Majestatem recursum sumere velle declaraverit, illud interea sistetur. Sua vero Majestas erga recursum talem aut ipsum Departamenti Hydraulici directorem, aut aliud, etiamsi exterum majoris nominis individuum, sumtibus recurrentis, pro suprema differentiae ejusmodi revisione benigne ordinabit. Postquam individuum hoc Consilio, istud vero Suae Majestati relationem superinde praestiterit, erga emanandam superinde benignam resolutionem opus ejusmodi, non obstante cujuscunque contradictione, in effectum deducatur.

Motiva.

Duplici ex causa suscipiendo cuipiam publico labori aliquis reclamare potest: primum si id per fundos suos cum eorum jactura procedere deberet, et de hoc immediate sequenti §-pho providebitur.

Deinde si opus tale per fundos suos non procedat quidem, illud tamen praejudiciosum fundis suis effectum producturum credat: veluti si per erigendos in adversa ripa aggeres aut aliquam fluvii transsectionem terrena sua inundanda, vel a contrario aquam a molis suis subtrahendam esse existimet. Et in hoc casu nullum aliud medium superest, quam ut reclamanti aut unum, aut, si postulet, duo etiam novae revisionis beneficia concedantur. Post has vero emananda benigna resolutio non obstante ejus contradictione in effectum deducatur; secus enim aut revisiones in infinitum procedere deberent, aut utilissimum etiam, imo quandoque necessarium opus per quemcunque, saepe inquietum tantum privatum, sisti possent.

Quod in revisione ejusmodi alia, quam quae in primam plani concertationem influxerunt, individua adhiberi debeant, res ipsa ostendit. Id autem proposita ratione opportune praestari posse censetur.

Caeterum debet Consilium post primam statim revisionem effectuationem operis ordinare, quia raro indubie eveniet, ut quis secundam velut magis adhuc sumtuosam revisonem postulet. Quodsi tamen eadem postuletur, exmissioni ipsius 1284 directoris non obstabit id, quod ille jam bis in depromendam quoad hoc objectum opinionem, influxerit. Aliud enim est erga aliorum, qui oculatas peregerunt, fidem opinionem depromere, aliud objectum propriis oculis examinare.

§ 122.

Pro necessariis ad ejusmodi labores instumentis, adhibendis nefors aliquot extragremialibus laboris hujusmodi magis peritis individuis, directuro opus geometra, et, si opus fuerit, ejus practicante, sumtus e Fundo Salis suppeditabuntur; necessarias vero tam currules et manuales operas, quam necessaria fortasse aliqua cruda materialia locales magistratus in sortem jam defixae gratuitorum laborum quottae praestabunt.

Motiva.

Si locales comitatus necessarias operas in sortem jam defixae gratuitorum laboratorum quottae praestiterint, per hoc plebs eorum nihilo magis prae aliis aggravabitur. Si vero requisitos etiam sumtus e Cassa sua Domestica suppeditare deberent, cum operae ejusmodi non in omnibus comitatibus occurrant, et pro emolumento totius publici suscipiantur, jam unus pro aliis onus portare deberet. Et ideo sumtus hi e Fundo Publico praestari debent. Censebat autem Deputatio omnes ejusmodi sumtus ad Fundum Salis ideo relegandos esse, quia hic e primaeva sui institutione ad hydraulicos ejusmodi labores destinatus est.

Caeterum possunt casus evenire, ubi aliqua laboris alicujus magis perita extragremialia individua accersiri expediet, veluti si rupes infra aquam disrumpere opus sit. Haec utique parata solvi debebunt.

Intererit etiam aliquando ut pro accelerando labore directuro opus geometrae practicans adjungatur. Et tunc hic quoque solvi debebit.

Cruda quoque materialia, velut lapides, ligna, fascinas, ut locales comitatus erga justam repartitionem suppeditent, necessarium videtur; secus enim sumtus in immensum augerentur.

§ 123.

Nulli liceat seu sepimenta, aut praeclusuras piscium, seu molas in alveo , seu vero qualiacunque aedificia in ripis navigabilium fluviorum collocare, quin prius per localem jurisdictionem cognoscatur an non haec navigationi obstent. Si opera haec navigationi obstare concernens jurisdictio compererit, eorum erectionem efficaciter impediet. Molis tamen, si situatio admittat, innoxium locum assignabit, et ut hae in eadem situatione rite conserventur per suscipiendas annuas investigationes 1286 procurabit. Quodsi opus moliri volens decisioni huic non acquiescat, liberum eidem erit modalitate §-pho 5. jam praescripta juribus suis prospicere.

Motiva.

Non licet in proprio etiam fundo tale opus collocare, quod in detrimentum vicini cedat; quanto minus ergo talia opera in praejudicium publici admitti possunt. Verum hactenus is usus viguit, ut proprietarii absque praevia investigatione qualiacunque opera etiam in navigabilibus fluviis ponere potuerint: quodsi tamen ejusmodi opus navigationi obstare compertum est, illud auctoritate publica demoliebatur. Jam vero expedit ut investigatio potius praecedat, et si opus navigationi obstare eveniat, illud impediatur, quam ut proprietarii notabilibus saepe sumtibus inutiliter profundendis ultro exponantur; exigua enim, quam manipulatio haec causabit, molestia in minus eorum praejudicium verget, quam periculum graves saepe sumtus perdendi; si proprietarius facultatem ponendi operis a prima instantia sibi minus juste negatam existimabit, poterit remedium jam stabilitae duplicis revisionis experiri.

Quod molas attinet: de his, si navigationi obstent, tollendis exstat alioquin Articuli 14. 1751. dispositio: rarus tamen est casus ut harum erectio etiam in navigabilibus fluviis debeat impediri. Idoneus tantum situs exquiri debet, ubi citra periculum navigationis consistere possint. Verum frustra neo-erigendis molis idoneus situs assignabitur, frustra jam exstantes ad situm ejusmodi transferentur, nisi locales jurisdictiones per annuas, ea, quae in Marusio jam stabilita est, norma suscipiendas investigationes easdem in assignatis jam locis conservari procurent.

Articulus XXXV.

De emendanda fluviatili navigatione.

§ 124.

Consilium Locumtenentiale eo curas suas convertet ut necessariae pro domestica navigatione naves domi, et quidem e duro , quoad res admittit, ligno construantur; et ut devectio mercium minus sumtuosa evadat, exstruantur in Danubio sumtibus publicis duae naves ad modulum Rhoenanum , peritisque eas regendi nautis provideantur. Hae pro devehendis erga moderatum censum privatorum mercibus applicentur; singulo vero privato, qui sibi navem hujus moduli construxerit, 100 aureorum proemium eousque, donec usus hic invalescat, decernatur, una necessarii pro illa regenda nautae e capacioribus publicarum illarum navium individuis eidem suppeditentur. Horum denique loca per conducendos, et in eadem arte sensim subinstruendos tyrones suppleantur.

1288
Motiva.

Ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 71. quanta pecuniae vis pro constructis e molli ligno exteris navibus e Regno evehatur. Constat etiam, quod quercinae naves tres mollium aetates ferant, et quod Regnum hac specie ligni abunde provisum sit. Interest itaque ut administratio publica eo curas suas convertat, ut et canalis hic evehendae pecuniae obstruatur, et commercium durabilioribus navibus provideatur. Id quod ineunda per locales jurisdictiones partim persuasionis , partim exempli via obtineri potest.

Quod naves Rhoenanas Danubius ferat, jam usus docuit; forte effectuato semel generali navigationis plano Tibiscus etiam et Savus eas ferent. Constat, quod cum navis ejusmodi velis et ancoris provisa sit, si peritum illam regendi navarchum habeat, et cursum suum citius conficiat, et majorem mercium quantitatem sustinere possit; id autem praesertim in Hungaria, cujus producta plerumque voluminosa sunt, pretium sumtuum admodum minuet, atque notabile provehendo commercio vehiculum praebebit. Verum usus ejusmodi navium alia via vix unquam inducetur, quam si administratio publica et primum earum modulum omnium oculis objiciat, et de capacibus eas regendi nautis provideat; si publicae ejusmodi naves devehendis mercibus privatorum locentur, fundus publicus interea, donec eas privato fortasse alicui vendere intersit, suum adminus interusurium certe habebit.

Ut exemplum hoc in privatos efficacius operetur, illud 100 aureorum proemium necessarium videtur. Proemia haec Fundum Publicum non gravabunt; si enim vel tres quatuorve privati naves ejusmodi construxerint, necessitas proemii jam cessabit. Horum enim exempla jam in alios etiam sufficienter valebunt. Insuper id etiam necessarium est, ut illi, qui ejusmodi naves erexerit, periti eandem regendi nautae e publicis illis navibus suppeditentur; quid enim eum juvabit talem navim construere, si idoneis navarchis destituatur; hos autem sibi procurare privato non ita pronum est. Publicum faciliorem habet aut eos e conducendis tyronibus formandi, aut si id non succedat, exteros etiam accersendi rationem. Itaque publicae illae naves quodpiam veluti nautarum seminarium constituere deberent, et ideo non interesset eas tamdiu vendere, donec haec navigandi ratio in naves etiam privatorum sufficienter propagetur.

Jam quidem Augusta Maria Theresia, ut provocato loco ostendimus, et duas ejusmodi Rhoenanas naves construi curaverat, et 100 aureorum proemium illi, qui similem exstruxerit, decreverat; quin haec ullum privatum ad suscipiendum hoc opus permoverint. Verum nulla eotum de tentaturo opus hoc privato idoneis etiam nautis providendo dispositio facta fuit, id autem solum omnem suscipiendi periculi 1290 hujus animum cuique privato adimere potuit. Deinde multa adhuc eotum commercium Hungaricum impediebant, quae postea primum sublata sunt: et ideo nec commercii, nec navigationis spiritus adhuc ita, ut nunc post auctam notabiliter intra intermedios 30 annos populationem excitatus fuit. Potest itaque fundate sperari id nunc successurum esse, quod tunc praecox fortasse adhuc fuit institutum. Forte ad feliciorem ejus successum id ipsum conferet, quod lege publica stabiliatur. Negari certe non potest complures utilissimos conatus hactenus in irritum cecidisse seu quia praemature suscepti fuerunt, seu quia aliqua necessaria ad rerum promotionem media intermissa fuerant, seu denique quia in legis sanctione non fundabantur.

§ 125.

Consilium Locumtenentiale, auditis audiendis, elaborabit planum regulationis nautarum, in quo parte ex una remigum erga navarchos et vicissim, parte vero ex alia proprietariorum navis, erga navarchos et vicissim officia diserte definiantur, una necessarius etiam circa suscipiendam , exercendam , et deserendam hanc professionem politiae ordo praescribatur. In opere hoc et ad subsistentia jam hoc in genere in Germanicis Provinciis instituta, et ad peculiares, quae circa unum aliumve fluvium occurrere possunt, circumstantias reflectet, illudque comitiis praesentabit.

Motiva.

Ut regulatio nautarum fundate elaborari possit et multae locales jurisdictiones, et status mercantilis, et praecipui aliquot navarchi audiri debent. Id quoniam activitatem Deputationis excessit, opus hoc Consilio Locumtenentiali reservandum esse existimavit. Hanc autem regulationem necessariam esse ex iis, quae in Elaborato status actualis §§-phis 71. et 74. sub finem dicta sunt, satis apparet.

Caeterum vel propter nexum mutuae communicationis debet in opere hoc ad praeextantes jam in vicinis Germanicis Provinciis nautarum regulationes reflecti, ne forte per minus necessarias discrepantias haec difficilior efficiatur.

Debet etiam ad locales singuli fluvii circumstantias adverti, quia hae distinctam in uno aliove puncto exposcere possunt provisionem.

Omnia quidem haec hactenus politica tantum via tractabantur, sed plane ideo, quia legis sanctione carebant, saepe difficilis, quandoque impossibilis etiam erant executionis. Interest itaque ut Consilium opus hoc in Comitiis referat, quo illud, postquam revisum fuerit, in legem referri possit.

1292
Articulus XXXVI.

De elaborando generali navigationis plano.

§ 126.

Ut generale navigationis planum systematice efformari possit, Consilio Locumtenentiali incumbet procurare ut omnes navigabiles Regni fluvii, uti et vastiora stagna, ad eandem scalam libellentur, et juxta uniformia operaturis geometris praescribenda hydraulicarum observationum puncta in mappas referantur.

Motiva.

Hactenus de corrigendo jam in uno, jam in alio loco fluvii alicujus cursu, de ducendo jam hac, jam illac communicationis canali, de emittenda e vastiori aliquo stagno jam hic, jam alibi aqua, per partes tantum agebatur. Et ideo frequenter evenit ut aut suscepti labores nullum ideo successum habuerint, quia alter, qui hunc praecedere debuisset, intermissus est, aut si quis etiam labor successit, ut ille loco quidem tali, ubi peractus est, aliqud emolumenti, aliis vero longe majus detrimentum attulerit. Tempus itaque esse Deputatio existimavit ut de generali plano, quod omnes necessarios hydraulicos labores systematice exhauriat, cura suscipiatur. Huic autem quod libellatio ad eandem scalam et uniformes quoad objecta hydraulica observationes praemitti, adeoque cum unus totum hunc laborem perficere non possit, quod operantes geometrae et uniformem instructionem et eandem directionem habere debeant, satis constat.

Ostendimus in Elaborato status actualis a §-pho 71. usque 78. quod nullus ferme sit navigabilis fluvius de cujus regulatione, nullum vastius stagnum de cujus exsiccatione partiales mappae et plana in Arhivo Consilii non extent, et quod complurium etiam communicationis canalium projecta ibidem praesto sint. Verum nullum ex his elaboratis ad generale navigationis planum dirigebatur; omnis operans aut projectans particulare tantum suum objectum respexit, singulus ferme distinctam libellationis scalam adhibuit; unus unius, alter alterius ordinis observationes in medium attulit, ita ut omnia illa elaborata pro usus generalis plani non sufficiant, et ad summum pro aliqua tantum inviatione deservire possint.

Ostendimus tamen in eodem Elaborato §-pho 74. quod jam anno 1784. generalis capitalium Regni fluviorum regulationis consilium susceptum, operaturis in necessaria pro hoc opere mappa geometris uniformis instructio extradita; districtualibus geometris immediata, departamento vero hydraulico superior directio concredita; ipsa denique norma, qua locales geometrae interventuras nefors in his fluviis mutationes de tempore in tempus referre possint, praescripta fuerit. 1294 Ad consummationem mappae hujus forte non multum amplius desideratur; hoc vero absoluto, aliorum collateralium fluviorum systematica mappatio haud magnum tempus requiret; hi enim ab eo tantum puncto, quo minoribus adminus navibus patent, in considerationem venire possunt; id autem haud magnum spatium efferre in provocato Elaborato jam ostendimus.

E vastioribus stagnis saepe canales communicationis opportune formari possunt: quare et horum systematica mappatio necessaria est. Ac illa quidem majori molestia, quam fluvii libellabuntur, et cum copiosiora sint, utpote: Förtöensia , Balatoniensia , Temessiensia , Tibiscana , et ea, quae Samusius , tres Crisii , et Marusius efficiunt, labor hic longius tantisper tempus requiret. Verum si major geometrarum numerus adhibeatur, omnes hi labores haud intra multum tempus confici possunt; expedit autem tantillam moram potius tolerare, quam sumtuosum adeo planum periculo erroris exponere. Neque obstat quod interea, dum haec absolvantur, interventurae in fluviis mutationes novas iterum mappationes requirent. Habent enim locales geometrae in elargita ipsis 1784. instructione inviationem qualiter omnem eventuram nefors mutationem in distinctam mappulam ita conjicere debeant, ut stante in reliquo mappa mutationes hae per appapandas cartulas in eadem exhiberi possint.

§ 127.

Peracta et proxime secuturae Diaetae reportata hac mappatione denominentur pro elaborando generali navigationis plano deputati, iisdemque celeberrimum in arte hydraulica, quod haberi poterit, individuum adjungatur; una vero Deputationi huic exstantia in Archivo Cancellariae Hungaricae et Consilii laborum ejusmodi plana communicentur, et omnes publici geometrae et hydraulae pro hoc actu ita subordinentur, ut singulorum opera, dum eam sibi necessariam esse exstimaverit sic!, uti possit.

Motiva.

Opus hoc et tanti in publicum momenti, et adeo sumtuosum erit, ut si Legislatio ejus temporis perfectioni ejus per evocandum exterum aliquem famigeratum hydraulam magis consultum iri existimaverit, id eidem liberum relinqui debeat. Erunt fortasse aliqui, qui individuum ejusmodi ad ipsam jam mappationem dirigendam evocandum, deputatosque regnicolares nunc statim nominandos esse existiment. Verum jam elargita pro systematica mappatione instructio per abbatem Walcher et modernum Departamenti directorem Heppe, viros in arte hydraulica adeo peritos, elaborata est, ut in ea tuto conquiesci possit. Accedit quod notabilis laboris hujus pars juxta eandem mappam jam peracta sit, adeoque hanc potius consummare, quam iterum de novo ordiri intersit. Deputatos etiam ante terminatam

Previous page

Next page


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.