Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous page

Next page

-- 1298 --

Cum nec determinandi in hunc usum collaterales fluvii sufficientes pro toto Regno communicationis canales praebituri sint, an non hos per Fertöiensia , Balatoniensia , Temessiensia , Tibiscana , aliaque vasta stagna ideo praeprimis efformare intersit, ut hac ratione eodem labore et communicatio aperiatur, et ingentes, quae modo vix alicui usui sunt, plagae in fructifera terrena convertantur? si ita, ubi? et qualiter? canales hi fodi debeant?

Si vero omnibus his praestitis adhuc notabilem aliquam Regni plagam beneficio communicationis cum aliquo navigabili fluvio destitui eveniat, an? ubi? et qualiter ejusmodi communicationis canalem per siccum effodere expediat?

Denique cum hac etiam ratione aliqua emporialia loca extra canales ejusmodi casura sint, determinari debet ad quas navigationis stationes ex emporialibus ejusmodi locis vias commerciales instaurare intersit?

Si omnia haec ordinate elaborentur, tum primum generale et systematicum navigationis planum exsurget. Hoc vero elaborato debet deinde ipse suscipiendorum sua serie laborum ordo determinari. Ac id quidem ipsa rei natura universim indicare videtur, quod primum capitalia flumina, tum collaterales fluvii, postea ducendi per vasta stagna canales, ac postremo commerciales ex emporialibus locis ad propinquiores navigationis stationes viae perfici debeant. Verum cum singulum iterum objectorum horum complures labores, qui forte e defectu fundi simul suscipi non poterunt, requirat, interest ut exmittenda Deputatio inter hos ipsos novam iterum seriem specifice elaboret, v. g. an prius transsectionem aliquam fieri vel superfluum ramum occludi intersit? Si ejusdem speciei labor in pluribus ejusdem fluvii locis occurrat, quem praeprimis suscipere expediat? quos e collateralibus fluviis praeferenter regulare? quos canales per vastiora stagna praeprimis efformari, publica utilitas exigat.

Si omnia haec rite determinentur, nulli inposterum labores praepostere suscipientur, neque plures quam perfici possint ad semel inchoabuntur. Unus labor alteri non nocebit, imo posteriores per eos, qui praecedent, facilitabuntur. Quod summum est, nunquam opus e defectu fundi adhaerebit, quia defixo semel laborum ordine quantuscunque demum fundus adfuerit, is nonnisi in eum, qui in sua serie maxime necessarius fuerit, laborem quotannis impendetur, sicque totum planum, etsi tardius, aliquando tamen perficietur. Ubi e contra, si sine plano porro quoque agatur, etsi iidem sumtus impendantur, facilis tamen et per totum Regnum diffusa navigatio, quodque ejus consectaneum est, florens commercium, nunquam obtinebitur.

Caeterum id res ipsa exigit, ut in hoc plano nonnisi tales labores stabiliantur, quorum utilitas necessarios ad eos perficiendos sumtus compensabit. Ars improbo labore et immensis sumtibus montes perfodere, perque has rimas fluvios traducere, 1300 aut canales ad eorum apices per cataractas elevare potest. Verum nisi utilitas publica profusis in hos labores sumtibus respondeat, opera ejusmodi ad artis tantum ostentationem referuntur. Quare ut eadem Deputatio sumtuum etiam schemata elaboret, prorsus necessum est. Nihil quidem ejusmodi schematibus incertius esse satis constat. Cum tamen Deputatio illa, parte ex una e viris localium pretiorum probe gnaris, parte vero ex alia ex hydraula laborum, quos opera ejusmodi requirunt, aprime perito constituta sit, sperare licet, quod schemata haec adminus proxime ad realitatem perduci possint.

§ 129.

Praeter indicatos superius pro conservando actuali navigationis statu necessarios labores aut urgentia nefors, quae ad impediendum imminens grave aliquod damnum adhiberi deberent, remedia; donec generale hoc planum elaboratum et stabilitum fuerit, nulli seu in navigabili aliquo fluvio seu in vastiori stagno systematici labores suscipiantur, nulli canales communicationis per siccum fodantur, neque commerciales ex emporialibus locis ad aliquas navigationis stationes viae exstruantur. Cum tamen restauratio rami Érsek-Ujváriensis ad navigationem in eum, in quo jam praefuit, statum reponendum summe necessaria sit, aliquot vero Tibisci gyrorum transsectio in qualicunque generalis plani systemate alioquin fieri debeat, haec interea etiam perficiantur.

Motiva.

Quod partiales ejusmodi labores citra periculum profundendorum inutiliter sumtuum suscipi non possint, in motivis immediate praecedentis §-phi ostendimus; interest igitur ut id diserta lege interdicatur.

Caeterum capitales , imo aliquae etiam collaterales commerciales viae, quae nullum cum plano navigationis nexum habent, absque ulla ad hoc reflexione interea etiam et instaurari et conservari debent; saepe enim talis est emporiorum situatio, ut merces ex uno ad aliud per continentem promovere longe lucrosius sit, quam beneficio navigationis. Et tales sunt omnes tres illi ductus, quos pro capitalibus superius declaravimus, nempe Vienna et Posonio ad Littorale; hinc in Galliciam, item Vienna et Posonio per Budam in Transilvaniam . Has itaque uti et illas, quae e talibus emporialibus locis, qui ab aliquo navigationis canali procul distant, in capitales hos ductus incidunt, collaterales vias, tamquam nullum cum generali plano navigationis nexum habentes, interea etiam et instaurari, et conservari interest, prouti id in motivis ad praesentis Projecti §-phum 97. jam ostendimus. Restant itaque tantum illae viae, quae ex emporiali quopiam loco ad aliquam navigationis stationem ducunt. Hae naturalem jam ad planum navigationis relationem habent. Transsectio enim aliqua, vel aperiendus quispiam 1302 communicationis canalis facile efficere potest ut locus aliquis stationem navigationi praebere desinat, et tunc perderentur omnes, qui in ducentem ad talem locum viam commercialem impensi sunt, labores: expedit itaque ut talium etiam viarum restauratio ad eventum generalis navigationis plani differatur.

In reliquo quam necessaria sit rami Érsek-Újváriensis reseratio in Elaborato status actualis §-pho 77, id autem quod ad celeriorem tantisper fluxum Tibisco procurandum aliquot gyrorum ejus transsectiones ocyus suscipi intersit ibidem §-pho 73. ostendimus; itaque haec tamquam generali navigationis plano, qualecunque demum ejus systema sit, haud obstitura, interea etiam perfici vel ideo expedit, quia his jam praevie superatis, utprimum planum illud stabilitum fuerit, statim effectuationi ejus manus poterit admoveri.

§ 130.

Si viam repulsualem, transsectionem fluvii aut canalis, vel aliud ejusmodi pro facilitanda navigatione opus per cultum alicujus privati fundum, uti sunt agri , foenilia , vineae duci oporteat, nisi proprietarius zelo boni publici juri suo sponte cedere velit, enasciturum exinde damnum eidem e fundo salis persolvetur: si tamen opus ejusmodi per fundum incultum , veluti sunt pascua , dumeta , silvae procedat, compensatio locum non habebit. Molarum etiam aut aliorum aedificiorum ligneorum translationes operis publicis suscipientur. Si tamen muratum aliquod aedificium dirui oporteat, horum pretium detracto materialium valore proprietario persolvetur.

Motiva.

Agnoscit Deputatio quod, si natura juris proprietatis spectetur, eadem sit incultorum quae culturam fundorum ratio: ne tamen fundus commercialis nimium aggravetur, et quia in fundis incultis longe minus quam cultis damnum inferri potest, sperat Deputatio quod proprietarii exigui hujus damni sacrificium zelo boni publici ultro facturi sunt.

§ 131.

Quodsi tamen tale aliquod opus publicum suscipiatur per quod proprietario, per cujus fundum illud procedit, realis aliqua utilitas procuratur, sumtus ab hoc requirantur, et si ille eos recusaverit, opus, si secus utile aut necessarium est, sumtibus publicis perficiatur quidem, usumfructum tamen meliorandi hac ratione terreni publicum tamdiu retineat, donec factas in opus tale expensas sibi compensaverit.

1304
Motiva.

Casus hic evenire potest si collateralis aliquis navigationis canalis per loca paludinosa efformetur, aut secus etiam vastioris stagni alicujus exsiccatio publicis operis suscipiatur. Evenit enim plerumque ut per procuratum hac ratione aquae effluxum inutiles antea paludes in pinguia foeneta convertantur. Tali in casu justum certe non est ut aliquot tantum privati, quorum tenuta labori tali fortuito adjacent, e sumtibus et laboratoribus totius publici fructum ferant. Possunt itaque necessarii in tale opus sumtus ab iis jure requiri. Ut tamen libera de rebus suis disponendi facultas salva maneat, ad eos, si nolint, praestandos cogi non possunt. Opus tamen tale ex ipsa justitiae naturalis ratione, invito etiam proprietario, sumtibus publicis ita perfici potest ut publicum factas in illud expensas ex usufructu meliorandi hac ratione terreni sibi compenset. Nisi enim opus hac ratione perfectum fuisset, proprietarius per totum, quo publicum fundi talis fructum capiet, tempus alioquin nullam ex illo coepisset utilitatem, evoluto vel hoc tempore reale illi beneficium accedet, quia fundum fructiferum absque ullis suis impensis, etsi tardius recipiet. Libera autem disponendi facultas non potest eo plane extendi, ut voluntati proprietarii in eo etiam casu deferri debeat, si malit fundum cum suo et publici detrimento porro etiam infructuosum manere.

Sub Augusta Maria Theresia, licet nulla adhuc lex obligatoria eatenus exstiterit, hujus rei exemplum in paludibus Sárviziensibus editum fuit, et tunc proprietarii in obversum libere disponendi facultatis ad suppeditandos sumtus cogebantur. Cui tamen inconvenientiae per legem hanc obviatur.

§ 132.

Si e compluribus stagni alicujus, quod nullum cum generali navigationis plano nexum habet, compossessoribus pluralitas eorum exsiccando illi manum admovere velit, hi id ipsum comitatui detegere, hic vero facultatem suscipiendi talis operis, non attenta reliquorum contradictione, nisi quid aliud obstet, iis elargiri debet; si vero duo tantum sint compossessores, et hi coalescere non possint, an opus proportionatam necessariis in illud sumtibus habeat utilitatem, comitatus rem cognoscet, et si utilitatem laboris compererit, ejus suscipiendi facultatem illi, qui hanc postulabit, concedet. Non possunt tamen ii, qui reluctantur, ad suppeditandos pro rata sua sumtus cogi, verum totum opus ii, qui in illud consenserunt, suis sumtibus perficere tenentur. E converso hi usumfructum ratae eorum, qui in sumtus non concurrerunt, tamdiu retinere possunt, donec factas pro rata illa expensas sibi compensent.

1306
Motiva.

Inter reliqua compossessorii incommoda etiam illud est, quod unius alteriusve infundatus plerumque dissensus utilissima saepe ejusmodi opera hactenus sistere potuerit. Ut inconvenientiae huic provideatur, interest publici, in quod utilitas operum ejusmodi, licet mediate tantum, perinde tamen dimanat. Id autem haud secus praestari potest, quam si res voto pluralitatis compossessorum deferatur. Nisi enim opus reipsa utile sit, pluralitas compossessorum in illud non consentiet. Accedit quod in ejusmodi casu ne proportionalis quidem processus locum habeat, cum labores ejusmodi per ratas suscipi non possint, sed totum in complexo opus ad semel absolvi debeat. Pro reliquis §-phi hujus clausulis eadem motiva militant, quae ad immediate praecedentem jam allata sunt.

§ 133.

Si occasione exsiccationis paludum seu per publicum, seu etiam per privatos suscipiendae, quaestio de metis exoriatur, hanc Vice-Comes summarie revidebit, et nisi aliqua partium evidentes probas adferat, controversam plagam bifariabit. Salva parti non contentae in forma novi solenni juris via.

Motiva.

In paludinosis ejusmodi locis metae plerumque incertae esse solent, seu quod in illis aliqua signa metalia vix defigi possint, seu quod praeter falcaturam cariceti vix alter modus sit usum per aliquem proprietatis actum exercendi. Ne proinde per longam juris viam utilissima saepe opera adhaerere et per id saepe perfectus jam usque ad controversum locum labor corrumpi debeat, justum videtur ut differentiae ejusmodi per summariam discussionem promte terminentur. Cum succumbenti ordinaria juris via in forma novi salva relinquatur, hic eo minus ex eo praejudicii sentiet, quod, si etiam illum in hac triumphare contingat, interea nonnisi infructuosi alioquin fundi possesorio cariturus sit.

Articulus XXXVII.

Quoad objectum commercii.

De reseranda commercii libertate.

§ 134.

Monopolium, id est privilegium exclusivum super cujuscunque speciei commercio, nulli seu individuo seu societati concedi possit, et si concessum fuerit, nullius sit 1308 firmitatis. Quodsi tamen aliquis novum et dubii eventus quaestum, qui si succedat, magnam publico adferre possit utilitatem, suscipiat, conatus ejus seu per exemtionem a portoriis tricesimalibus, seu per anticipandas erga sufficientem cautionem pecunias, seu etiam per concedendam primam sustineantur.

Motiva.

Legislatio commercium haud secus promovere potest, quam si impedimenta , quae eidem obstant, removeat, et idonea eidem adminicula subministret. De extrinsecis ejus impedimentis, quae in oeconomiae publicae , opificiorum , manufacturarum , viarum , navigationis , et vectigalis defectibus consistunt, removendis, Deputatio suam in superioribus opinionem jam depromsit. Intrinseca ejus impedimenta constituunt omnia illa, quae libertatem ejus quoquo modo contingunt. Superest itaque, ut per horum etiam sublationem ultimum, quod adhuc commercio obstat, impedimentum removeatur.

Inter haec monopolia primum locum obtinent. Ac Deputatio quidem ipsa pro novis et utilibus in tractando aliquo opificio aut manufactura inventis privilegia exclusiva in certis casibus §-pho projecti hujus 45. proposuit. Verum distincta est hac in re commercii ratio. In primo enim casu saepe inventor nullam, nisi eidem privilegium exclusivum concedatur, inventionis suae utilitatem capere, aut inventum suum ad aliam provinciam transferre potest. E converso, si quis novum, et reipsa utilem commercii ramum suscipiat, ad capiendam inde utilitatem privilegio exclusivo opus non habet. Nam si primum eidem periculum succedat, vel haec experientia tantas ipsi pro facilitate expeditionum necessarias notitias subministrat ut aliorum, qui vestigia ejus sequentur, mercatorum concurrentia eidem tarde admodum praejudicare possit: interea vero ille fructum inventionis suae jam reportavit. Et ideo Deputatio iis etiam, qui utile aliquod productum primi colere incipiunt, privilegia exclusiva non esse concedenda §-pho 18. projecti hujus existimavit. Si navigatio Hungarica unquam eo perducatur ut commercium suum seu ad Africam , seu ad orientales , occidentales Indias extendat, poterit Legislatio problematicam adhuc quaestionem illam: an exclusivas societates vel in hoc casu stabilire expediat? eotum uberius discutere, et pro circumstantiis temporis illius definire.

Caeterum novi commercii rami quandoque nimis sumtuosi, alias, etiamsi evidentem ostentant utilitatem, propter evenibilia tamen, quae praevideri non possunt, impedimenta dubii eventus esse solent. Et in his casibus expedire videbatur Deputationi ut conatus eorum, qui primi aliquam ejusmodi commercii speciem susceperint, seu per exemtionem a portorio, seu per anticipandas, si fundus commercialis suffecerit, pecunias, seu etiam per concedendas primas secundetur.

1310
§ 135.

Mercatoribus Caehas formare non liceat, et si quos hactenus ejusmodi coetus induxerunt, hi aboleantur.

Motiva.

Omnis certis regulis adstrictus coetus repugnat necessariae commercio, ut efflorescere possit, libertati; opificum caehas eo tantum nomine tantisper tolerandas §-pho projecti hujus 49. proposuimus, quia illae in Germanicis Provinciis adhuc subsistunt; si vero in Hungaria tollantur, opifices Hungari necessariis sodalibus destituerentur. Ratio haec quoad mercatores non subversatur, adeoque horum caehas impedire ratio publici exigit; possent enim hi quoque per occasionem caehalis instituti de pretio mercium condicere, id quod publicum magis adhuc gravaret, quam opificum condictum.

Caeterum formalis quidem mercatorum caeha vix alicubi extat. Hi enim infra dignitatem suam esse reputant ea in re opificibus exaequari. Alicubi tamen mercatores sub nomine Status Mercantilis coetum formarunt, qui omnes illas, quas caehae, inconvenientias post se trahere possunt. Hi per magistratus eo difficilius possent regulari, quod eorum existentia et operationes minus apparentes sint, quam caeharum: itaque hos simpliciter potius cassari expedit.

§ 136.

Mercaturam all ingrosso cum quibusvis commercii articulis omnis seu domesticus , seu exter, modo praescriptis in Codice Cambio Mercantili conditionibus satisfaciat, suscipere et exercere potest. Officinam etiam aperire, aut merces sub tuguriolo exponere, qui vulgo Ständler appellantur, absque ulla seu apud judicem, seu apud magistratum insinuatione singulo civi in propria civitate liberum est. Quodsi tamen regnicola, sed alterius jurisdictionis incola officinam in aliqua civitate aperire velit, praevie concivilitatem, quam magistratus eidem recusare non possit, assumere debet; irritantur proinde omnia illa nonnullarum civitatum statua, per quae seu obligatio insinuationis in ejusmodi casu imponebatur, seu certus tantum officinarum, aut mercatorum, vel etiam opificiorum numerus definiebatur; seu denique aliqua mercatorum merciumque, cum quibus singulus traficare possit, classificatio constituebatur.

Motiva.

Mercaturam all ingrosso exteris etiam indulgere ipsius publici interest. Si enim haec ad solos domesticos restringatur, hi indubie pretia articulorum importationis 1312 quidem nimium elevabunt, exportationis vero valde diminuent. Officinalis e contra et alter minutus quaestus est proprium juris incolatus beneficium, quod in singula civitate nonnisi ejus civibus competere potest. Et ideo justum est ut si quis ex aliena jurisdictione domesticus officinam in aliqua civitate aperire velit, praevie concivilitatem assumere debeat. Haec autem pro conservanda commercii libertate eidem per magistratum negari non possit.

Caeterum necessitas insinuationis non potest cum libertate commercii conciliari, quia illa variis partialitatibus, plerumque etiam interessentiis occasionem praebet.

Vigebat etiam in aliquibus civitatibus abusus ille, forte statutis etiam earum confirmatus, ut certus officinarum, adeoque mercatorum etiam numerus, qui pro domestica provisione sufficere credebatur, ita defigatur, ut ultra hunc nemini officinam aperire liceat. Instituto huic ea ratio praetexebatur, quod si plures, quam quas domestica consumtio requirit, officinae aperiantur, unus mercator alium enervet; expediat autem pauciores validos , quam plures languidos habere Mercatores. Verum officinarii ejusmodi mercatoris distractio nunquam ad solos civitatis limites restringitur. Quanta autem provisio pro tota, ad quam se ejusmodi mercatoris distractio extendit, peripheria necessaria sit, id magistratus civitatis calculare non potest. Ipsa haec provisionis necessitas eosdem limites semper non retinet, sed cum populationis incremento assurgit. Fit itaque per ejusmodi numeri mercatorum restrictionem ut beneficium, e quo plures cives honeste subsistere potuissent, paucorum cupiditati in forma monopolii tradatur. Ubi e converso si plena commercio libertas concedatur, ipse naturalis commercii cursus justum inter numerum mercatorum et necessitates peripheriae alicujus aequilibrium suapte producet; concurrentia mercatorum justa mercium pretia inducet; et cum officinariorum ejusmodi mercatorum quaestus in importatione exterarum mercium plerumque consistat, si hunc plures, quam inde subsistere possint, amplexi fuerint, cogentur eorum aliqui ad commercium exportationis , quod Regno longe utilius est, animum adjicere.

Alter, qui in nonnullas civitates irrepsit, abusus ille est, quod mercatores in plures classes dispescantur, et singulo certae tantum mercium species, cum quibus quaestum exercere ausit, praescribantur. Institutum hoc Pestiensium et Temessiensium mercatorum coetui adeo utile videbatur, ut hi illud lege publica stabiliendum postulaverint. Verum institutum hoc perinde ac restrictio numeri mercatorum libertati commercii adversatur; aliquam monopolii speciem perinde redolet; necessariam pro obtinendis justis mercium pretiis mercatorum concurrentiam impedit; ipsum denique promovendi Regno longe utilissimi exportationis commercii stimulum perinde exstinguit.

Et vero tota hec classificatio contra minores quaestores, tuguristas videlicet ( Ständler ) ostiarios ( Hausirer ) et proletarios, nempe sclavos rusticos, et 1314 Gottscheenses dirigitur. Nimirum ut his sensim sublatis pauci tantum majores mercatores supersint, qui deinde publicum pro arbitrio tractare possint. Ubi tamen si res practice consideretur, majores mercatores suapte et absque ullo legis praesidio illis praevalere possunt. Certum enim est quod quaestor, qui magnam alicujus articuli quantitatem habet, illum ipsa hac de causa leviori dare possit, quam alter, cui nonnisi exigua ejus copia suppetit; quia ille etiamsi in singulo frusto parum lucretur, in toto tamen notabile lucrum percipit. Hic e contra, nisi in paucis, quae habet, frustis multum lucretur, subsistere non potest. Certum etiam est, quod, si majores quaestores ejusdem qualitatis articulum leviori pretio distrahant, minuti nullum emtorem invenient. Cum illi remedium hoc in potestate habeant, et tamen his praevalere non possint, sed ad eos supprimendos legis auxilium implorent, patet evidenter quod majores quaestores aut deterioris qualitatis merces habeant, aut illas altiori distrahant, aut forte iis, quos minuti manipulant, articulis nec provisi sint; in his enim solis ferme casibus hi emtores invenire possunt, adeoque apparet quod majores quaestores id tantum quaerant, ut suppressis per legis dispositionem minoribus horum concurrentia cesset, sicque illi publicum pro arbitrio tractare possint. Et ideo Deputatio vel illam, quae §-pho 49. novi vectigalis quoad paucos tantum exoticos articulos stabilita est, inter habitantes in capitalibus et depositorialibus stationibus, campestres item mercatores differentiam abolendam jam supra §-pho projecti hujus 89. proposuit. Quare classificationem mercatorum tanto magis adhuc lege publica abrogandam esse Deputatio demisse arbitratur.

§ 137.

Exhinc vero suapte consequitur quod abusus etiam jus mercaturae aut opificii emendi aut vendendi pro abrogato habeatur, adeoque quod in casibus cridae jus mercaturae aut opificii creditoribus pro fundo assignari non possit.

Motiva.

Ut unus mercator ab alio totam cum mercibus officinam emat, id in iis etiam provinciis, ubi plena commercii libertas viget, usu venire solet. Verum ut emtor praeter mercium pretium insuper ipsum jus quaestum exercendi persolvere debeat, id ibi tantum locum habere potest, ubi mercatores ad certum numerum restricti sunt. Quis enim est qui pro jure quaestum exercendi aliquid deponere velit, si hunc exercendi facultas cuique alioquin libera est. E converso si mercatorum numerus restringatur, a primis, qui systematicum hunc numerum ingrediuntur, beneficium hoc amplius adimi non potest, adeoque jus hoc in eorum familia haereditarium efficitur. Et cum per id, si haereditaria ejusmodi familia mercaturam suam vendat, jam definitus mercatorum numerus non augeatur, venditio haec facile indulgetur. 1316 Jam vero primus, qui e haereditariis ejusmodi mercatoribus mercaturam deserere mercesque suas alteri vendere constituit, cum jus quaestum in tali civitate exercendi relate ad eum, cum quo tractavit, sibi exclusivum fuisse sciverit, facile in eam devenit cogitationem, ut praeter mercium pretium jus hoc tamquam haereditatem suam sibi seorsim persolvi postulaverit; emtor vero idem jus sibi etiam postea futurum reputans id ultro praestiterit. Apparet itaque, quod abusus jus quaestus emendi et vendendi cum restrictione numeri mercatorum adeo arctum nexum habeat ut hac semel inducta, ille etiam suapte enasci; hac vero sublata, ille quoque necessario evanescere debent. Proinde cum abolitio restrictionis numeri mercatorum jam priori §-pho proposita sit, abusus etiam jus quaestus emendi et vendendi naturaliter proponi debuerit.

Si restrictio numeri mercatorum, et qui cum hac insuperabiliter nexus est, jus quaestus emendi et vendendi abusus tolerari posset, eodem, imo potiore jure tolerari etiam deberet restrictio numeri opificum, et usus jus opificii emendi et vendendi; hoc autem facto omnia opificia, omnes cujuscunque speciei quaestus certis tantum familiis haereditaria efficerentur, idest inducerentur universale et opificiorum, et quaestus monopolium , cujus tristes effectus notiores sunt, quam ut hic pluribus debeant explicari.

Potest quidem propositae legi ea difficultas objici quod cum emtio et venditio juris quaestus nulla hactenus lege vetita fuerit, moderni contrahentes bona fide egerint, adeoque nec emtor depositam summam perdere, nec venditor perceptam restituere teneatur; proinde cum nemo citra suam culpam damnum pati possit, quod publicum omnes has summas bonificare deberet; cui oneri cum fundus publicus vix suffecturus sit, usus autem venditionis juris quaestus non in omnibus civitatibus usu venerit, expedientius foret hunc pro futuro tantum interdicere, in civitatibus vero, in quibus jam invaluit, rem in statu quo relinquere.

Verum si ratiocinium hoc subsisteret, nec de eo ut molae navigationi noxiae sufferantur Articulus 14. 1751. secus condi potuisset, quam erga refusionem damni, quod inde proprietariis emerget, per publicum praestandam, universim ratiocinium hoc eam post se traheret sequelam, quod, qualemcunque abusum privatorum cupiditas semel invexit, hic non jam secus aboleri possit, quam si lucrum , quod privati illi e continuatione abusus hujus capere potuissent, iisdem per publicum compensetur; quod quidem principium nec a natura pacti socialis nec e jure proprietatis deduci solet. Pactum enim sociale nonnisi redundantem e bono publico in singulum civem utilitatem pro scopo habet, et omne id excludit, quod paucis tantum privatis lucrum , toti autem publico detrimentum adfert. Proprietas autem nonnisi e legitimo possessorii titulo enascitur, qui si absit, usus aliquis non pro proprietate, sed pro mera usurpatione haberi debet. Jam vero primus, qui usum jus quaestus vendendi exercere coepit, non potuit habere 1318 legitimum possessorii titulum, quia usus hic in restrictione numeri mercatorum ita, ut jam ostendimus, radicatur, ut illa posita hic enasci, illa vero sublata hic suapte evanescere debeat. Illam vero magistratus nunquam legitime stabilire potuit. Habent quidem civitates jus obligatoria pro gremio sui statuta condendi, si illa Princeps confirmet, et in nullum tertii praejudicium vergant. Verum restrictio numeri mercatorum et usus jus quaestus vendendi nullam harum conditionum habent. Jam primum haec in forma solennis statuti per Principem nunquam confirmata fuerunt; quae enim via Consilii favorabiles fortasse usui huic emanarunt resolutiones, pro tali, quale lex requirit, obligatorio statuto reputari non possunt. Emanarunt quippe hae de casu ad casum, in hypothesi subsistentis ejusmodi usus, lex autem ad hoc, ut aliqua civitatis determinatio vim obligatorii statuti obtineat, requirit ut illa unanimi Magistratus et Electae Communitatis consensu perferatur, et tamquam formale statutum Principi submissa, qua tale consueta in ejusmodi casibus styli formalitate confirmetur, id quod de restrictione numeri mercatorum et facultate jus quaestus vendendi vix aliqua civitas remonstrabit.

Sed etsi id nefors remonstraret, statutum hoc in ipsa sui origine invigorosum fuit, quia praejudicium tertii involvebat; singulus enim nativus civis per nativitatem, adjecticius autem per assumtam concivilitatem omnium civilium beneficiorum, inter quae jus quaestus etiam reputatur, particeps efficitur. Non potuit itaque magistratus etiam cum Electae Communitatis assensu jus hoc, in praejudicium totius civium corporis, ad pauca tantum individua restringere. Confirmatio autem semper relativa est ad confirmatum , adeoque si id, quod confirmatur, invigorosum est, ipsa etiam confirmatio vim suam amittit.

Proinde pro amittenda, quam emtores pro jure quaestus deposuerunt, summa non fuit necessaria lex anterior, quae venditionem juris hujus interdicat, sufficit principium, quod singulus civis omnium civilium beneficiorum particeps sit , per ipsam civitatum constitutionem stabilitum fuisse. Jam per id irritabatur omnis cujuscunque beneficii civilis ad pauca tantum individua restrictio. Jam prohibebatur, ne singulares cives commune ejusmodi, uti jus quaestus est, beneficium exclusive usurpare, et de eo tamquam haereditate sua per venditionem disponere possint. Sibi igitur imputare debent incauti juris quaestus emtores, si depositae pro tali objecto, quod legitime alienari non posse scire eos oportebat, summae jacturam patiantur, praesertim cum in iis etiam, in quibus abusus iste se adhuc sustinet, locis saepius eidem reclamatum venditionemque et emtionem juris quaestus in quaestionem vocatam fuisse acta Consilii testentur, adeoque illa nec eo, qui ad praescriptionem (si tamen haec in re tam grave totius publici praejudicium involvente allegari posset) requiritur, pacifico usu fulciatur.

1320

Imo si res ad vivum resecetur, facile apparebit quod emtor, qui exclusivum ejusmodi quaestum vel uno aliove anno exercuit, depositam pro jure summam sibi jam compensaverit. In locis enim illis, ubi ejusmodi monopolium viget, quaestus adeo lucrosus esse solet, ut deposita pro jure summa intra exiguum tempus resarciatur, sicque emtores nequidem de damno vitando , sed tantum de lucro captando agere apparet; ut autem hoc obtineant, legislatio trabalem adeo abusum stabilire non potest.

Nec obstat quod tales etiam emtores quandocunque ad casum fallimenti delabantur; id enim non e defectu utilitatis emti quaestus, sed vel ex inscitia rei mercantilis, vel e negligentia, rerumque suarum incuria, vel e nimis lauta vivendi ratione, vel denique e fortuito aliquo infortunio promanare solet: id autem suapte consequitur quod abolito jus quaestus vendendi abusu jus hoc in casu cridae creditoribus pro fundo assignari non possit.

Caeterum quam intricatas quaestiones abusus jus quaestus vendendi producat, quam arbitrarie has magistratus definire soleant? adeoque quantam partialitatibus ansam praebeat? praeter complura in Archivo Consilii exstantia acta vel demisse readnexa, quam piae memoriae Rex et Imperator Leopoldus II. ad Deputationem hanc relegaverat, status mercantilis Pestiensis instantia abunde perhibet. Apparet ex illa quod in hac Civitate jus quaestus aliis cum , aliis sine facultate illud vendendi concedatur: id quod in linea mercantili pro monstruoso instituto reputari debet. Vel enim in hac civitate singulus civis jus quaestum exercendi habet, et tunc inane est facultatem jus quaestus vendendi concedere; quis enim pro tali jure aliquid dabit, quod alioquin habet? Vel beneficium quaestus ad certum tantum mercatorum numerum restrictum est; et tunc quo jure potest beneficium hoc uni e sistematisatis mercatoribus concedi? alteri vero negari? dicetur fortasse quod facultas illa vendendi non ad domesticos cives sed ad exteros referatur. Verum huic quoque eadem difficultas obstat; si enim plena quaestum exercendi facultas Pestini jam viget, casus ejusmodi venditionis nunquam emergere potest. Si certus tantum mercatorum numerus defixus est, cur aliquibus ex his facultas jus quaestus, etiamsi tantum extraneis, vendendi concedatur? aliis negetur? magistratus nullum unquam alium quem merum arbitrium . Apparet etiam ex eadem instantia quod in casu cridae magistratus jus quaestus vendendi creditoribus pro fundo assignare jam admiserit, jam negaverit. Cujus iterum, si allegati illic duo casus ad vivum excutiantur, nullam praeter merum arbitrium rationem reddere poterit. Apparet denique, quod hoc non obstante status mercantilis Pestiensis non postulet, ut abusus jus quaestum vendendi aboleatur, sed tantum ut certa quoad illum principia 1322 defigantur. Ubi e contra alii abolitionem abusus hujus Deputationi diserte proposuerunt. Nimirum erunt e Pestiensibus complures, qui jus quaestus ipsi emerunt, adeoque nollent lucello illo privari, quod e venditione ejus, si circumstantiae eorum id postulent, sibi promittunt; alii vero mercatores extra casum ejus rei forte versantur. Verum Legislatio non id, quod unius aut alterius civitatis quaestoribus, sed quod commercio in genere conducit, spectare debet; hujus autem promotio non restrictionem ad certa tantum individua, sed plenam quaestus libertatem requirit, quae usum jus quaestus vendendi suapte excludit. Per nulla certe regulativa principia id unquam efficietur, ut abusus jus quaestus vendendi desinat esse nocivum promotioni commercii monopolium , ut per illa omne magistratus arbitrium, omnis partialitatum occasio praevertatur; denique ut aliae civitates, in quibus abusus hic necdum invaluit, si sub eadem regulativorum punctorum observatione hunc etiam sibi admitti postulent, a petito suo fundate rejici possint, adeoque nullum prorsus medium est, quam aut abusum illum ubique abolere, aut totum internum Regni commercium sponte in monopolium convertere.

§ 138.

Quaestusdomalis cum talibus, quas mercator aut dorso suo deferre, vel equo, aut leviori, cui ipse insidet, curriculo devehere potest, mercibus, singulo regnicolae tam in civitatibus, quam et per privatorum bona liber est. Ne tamen sub hoc praetextu suspecti, aut reipsa perniciosi homines per Regnum oberrare possint, omnis, qui quaestum hunc exercere vult, primum de integritate vitae suae testimonium a jurisdictione, in qua degit, excipere, deinde hanc seu Vice-Comiti, seu judici civitatis exhibere, et ab alterutro horum scriptam quaestum hunc exercendi facultatem impetrare debet. Testimoniales autem et scripta ejusmodi facultas semper gratis expediatur neque alias negari possit, quam si eam sollicitans aut suspectus, aut a mala vita reipsa jam notatus sit. Qui sine ejusmodi facultate domalem quaestum exercuerint, tamquam vagi intercipiantur, et ad locum originis relegentur. Jurisdictiones autem, quae facultatem hanc bonae existimationis hominibus negaverint, aut aliquam seu a testimonialibus seu a facultate ejusmodi taxam exegerint, in poena 100 florenorum convincantur.

Respectu haereditariarum vero Germanicarum Provinciarum reciprocum semper observetur, id est, si domalis quaestus Hungaris in illis provinciis liber fuerit, idem incolis earum provinciarum etiam in Hungaria concedatur. Sin, hi etiam in prima statim, quam in Regno attigerint, statione, a quaestu hoc inhibeantur, et ad locum originis relegentur. Allis exteris domalis quaestus simpliciter non admittatur.

1324
Motiva.

Ut domalis quaestus simpliciter sufferatur, plurimi quidem, qui stabilem in civitatibus tantum et nundinis quaestum exercent, mercatores in porrectis Deputationi huic reflexionibus postularunt. Verum hi per id nonnisi proprium lucrum respexerunt; Deputatio e contra domalem quaestum et ad libertatem commercii et ad regnicolarum commoditatem pertinere, adeoque eum non abolendum, sed regulandum tantum esse existimavit. Hac autem in re id primum definiendum occurrit: an domalis quaestus cum omnibus vel aliquibus tantum; et si ita, cum quibus mercibus exerceri possit? Relate ad id communiter quidem id statui solet, ut quaestus hic ad minutiores tantum articulos restringatur. Verum id quaestionem adhuc non resolvit; decidi enim insuper debet, an minutia alicujus articuli ab ejus volumine? vel vero a pretio metienda sit? si primum, quis mensuram voluminis? si secundum, quis pretium singulae mercis in singulo casu determinabit? Quare Deputatio discrimen inter fixum et vagum ejusmodi domalem quaestum tantum in mercium quantitate defigendum esse existimavit, nimirum quantum quis seu dorso portare, seu leviori curriculo secum devehere potest. Nisi enim restrictio haec statuatur, possent onerario curru merces, quae pro integra officina sufficiant, per Regnum circumvehi, sicque major commercii pars vaga effici, quod systema regularis commercii non admittit. Nec obstat, quod per restrictionem hanc nulla inter voluminosas et parvae quidem molis, sed pretiosas merces proportio instituatur. Haec enim non secus defigi posset, quam si certa summae quantitas stabiliatur, ultra quam nec cum voluminosis, nec cum minoris molis mercibus domalem quaestum liceat exercere; ejusmodi autem legis executioni intendendi administratio publica nullum absolute modum haberet. Hactenus etiam Judaei clenodia, horologia, aliaque minoris molis aurea et argentea fabricata per domos et curias circumferebant, et tamen id substantiali Regni commercio nil praejudicavit. Nil proinde obstat, quin id porro etiam tolleretur.

Caeterum, quod legislatio domalem quaestum etiam in privatorum bonis admittere possit, in motivis §-phi 143. uberius ostendetur.

Necessitatem etiam testimonialium et scriptae facultatis vel ipsa in textu allata ratio satis evincit, nempe, ne sub hoc praetextu perniciosi homines per Regnum oberrare possint. Ut haec gratis expediantur, aequitas ipsa postulare videtur. Ne vero cupiditas legem hanc violare possit, specifica poena defigenda videbatur. Plurimae enim leges ideo tantum non observantur, quia earum transgressioni nulla specifica poena statuta est.

Domalis per incolas Germanicarum Provinciarum in Hungaria exerciti quaestus prohibitionem plerique omnes mercatores in reflexionibus suis deposcunt. Per hunc rejectamenta mercium Germanicarum, quae in nullis jam nundinis vendi 1326 poterant, regnicolis obtrudi exponunt. Beneficium hoc locale esse, adeoque indigenis tantum quaestoribus competere sustinent; hanc denique praecipuam languentis Hungarici commercii causam assignant. Verum non reflectunt illi ad constitutionalem, qui virtute Sanctionis Pragmaticae inter has provincias et Hungariam vigere debet, nexum, qui non admittit, ut legislatio Hungarica incolas illarum provinciarum etiam in commerciali linea, ita uti subditos extranearum potentiarum tractet. Non potest itaque illa respectu horum aliud, quam reciprocum stabilire; si domalis quaestus Hungaris in illis provinciis negatur, jam tum legislatio Hungarica nexum illum non violabit, hunc iisdem reciproce interdicendo.

E converso quoad subditos exterarum potentiarum principium illud, quod domalis quaestus sit privatum incolarum beneficium, jam reipsa locum habet, adeoque his ille jam jure interdici potest.

§ 139.

Domestici fabricantes artefacta sua seu in loco fabricae, seu in nundinis, seu etiam domatim non tantum all ingrosso , sed etiam alla minuta distrahere possunt. Extraneis tamen fabricantibus fabricata sua in nundinis quidem nonnisi all ingrosso, domatim vero nulla ratione distrahere liceat; quoad fabricantes autem Germanicarum Provinciarum reciprocum observetur.

Motiva.

Hujus rei intuitu inter quaestores et fabricantes differentiae saepius occurrunt. Ac theoretica quidem fabricae idea illa est, ut haec fabricata sua mercatoribus all ingrosso , hi vero consumentibus alla minuta eadem divendant. Verum raro fabricae alicui ea felicitas obtingit, ut principio statim omnes suas merces all ingrosso distrahere possit; quodsi autem notabilis earum pars invendita remaneat, cum fabricarum erectio sumtuosa sit, hae facile labefactantur. Sed nec ipsa commercii libertas admittit ut consumentes impediantur, quominus merces quascunque a prima manu sibi possint comparere. Opponent quidem mercatores quod id citra detrimentum status mercantilis admitti non possit. Verum in ejusmodi casibus fabricans ipse subit vices mercatoris primae manus , publicum autem non eget quaestoribus secundae manus , donec illos habere potest. Secus posset status mercantilis praetendere ut nec opificibus liceat erga paratam solutionem laborare, sed quod hi artefacta sua primo alicui mercatori vendere, consumens vero eadem ab hoc debeat comparare.

Quoad extraneos fabricantes eadem est ratio, quae quoad quaestores; sicut his §-pho 136. nonnisi quaestus all ingrosso concessus est, ita his quid amplius concedi potest.

1328

Fabricantum etiam haereditariarum Germanicarum Provinciarum eadem est, quae mercatorum ratio: adeoque sicut quoad hos praecedenti §-pho reciprocum stabilitum est: ita quoad hos etiam idem debet observari.

§ 140.

Si opifex una in quaestum se immittat, ab hoc etiam beneficio cum justa proportione taxetur. Id tamen pro quaestu eidem non imputetur, si remansam e procurata sibi necessariorum pro opificio suo materialium provisione quantitatem divendat.

Motiva.

Status mercantilis Pestiensis exposuit quod capillamentarii cum Dintuch aliisque similibus, sartores cum panno variisque materiis quaestum incipiant exercere, et ex hac occasione opifices a quaestu diserta lege inhiberi postulavit: verum ut legislatio commercii libertatem vel hac parte constringat, non expedit. Quid enim publico nocet, si potentior civis per sodales suos opificium, per se vero aliquam quaestus speciem exerceat? Id tamen justum est ut in tali casu ab utroque beneficio contribuat. Cum tamen mercatores Pestienses opificibus jam id pro quaestu imputent, si necessaria pro opificio suo materialia de casu in casum ex eorum officinis non accipiant, sed de his sibi in nundinis, aut alibi, ubi ea leviori habere possunt, provisionem faciant, et si hanc totam consumere forte non possit, remanentiam divendat, videbatur id diserte clarificari debere. Opponent quidem mercatores quod sub titulo remanentiae opifices formalem cum materialibus opificii sui quaestum possint exercere. Verum id observare, et si reipsa eveniat opificem talem etiam a beneficio quaestus taxare, ad partes localis magistratus pertinebit.

Exponunt etiam mercatores Pestienses quod opifices non tantum analogos opificio suo, sed jam alios etiam articulos vendere incipiant. Verum minutia haec attentionem legis non meretur. Hic quoque eadem, quam supra pro aliis minutis quaestoribus attulimus, ratio obtinet. Dent majores mercatores, uti possunt, minori pretio eosdem articulos, et opifices nec pro remanentia materialium opificii sui, nec pro aliis sibi minus analogis mercibus emtorem invenient.

§ 141.

Non tantum in annuis, sed in hebdomadalibus etiam nundinis, praeter victualia alias quoque cujuscunque speciei merces venui exponere licet; adeoque discrimen etiam omne inter ordinarias et pecuarias nundinas suffertur.

1330
Motiva.

Ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 79. quod in iis Regnis commercium maxime floreat, ubi nullus est nundinarum usus; merces cujusvis speciei ubique et quotidie venui prostant: magna autem negotia per contractus, qui nec loco nec diei alicui affixi sunt, concluduntur. In Hungaria legislatio nec illam adhuc quaestionem decidit, an advicinantium jurisdictionum opifices fabricata sua in hebdomadalibus civitatis nundinis distrahere possint? Pecora vero nonnisi in eorum locorum hebdomadalibus nundinis vendere licet, quae speciali eatenus privilegio provisa sunt.

Cum proinde politicae Hungariae circumstantiae sublationem nundinarum necdum admittant, interest ut adminus Legislatio eas quam maxime liberas efficiat, et quidem non annuas tantum, sed etiam hebdomadales. Publici enim nihil interest, an annuae vel hebdomadales nundinae magis floreant; interest autem vel maxime ut quo promptior sit mercium, et quod consequens est, pecuniae circulatio. Jam vero Legislatio, ut ad scopum hunc tendat, eandem hebdomadalibus quam annuis admittere debet libertatem. Hoc enim stabilito singulus articulus per naturalem commercii cursum eo sponte inclinabit, ubi celeriorem distractionem reperiet. Quis enim nescit quod aliquarum civitatum, quibus felix relate ad commercium situatio obtigit, hebdomadales nundinae actu etiam solenniores sint, quam aliarum annuae . Quis ignorat quod aliquarum civitatum, quae olim florebant, annuae nundinae nunc miserae langueant, et vicissim. Omnia haec naturalis commercii cursus regit, qui nisi eidem impedimenta per Legislationem aut irrepentes sensim abusus ponantur, eo semper sponte inclinat, ubi cum maxima utilitate exerceri potest.

Quod pecuarias nundinas in particulari attinet: viguit quidem hactenus usus ille quod pecora nonnnisi in talium locorum hebdomadalibus nundinis distrahi potuerint, quae peculiari superinde privilegio provisa fuerunt. Quomodo usus hic quoad pecora induci potuerit, quin una de frumento inducatur, non satis assequi licet. Pecora enim perinde atque frumentum articulum primae necessitatis constituunt, et tamen nullae dantur nundinae frumentariae . Ut ut sit, si restrictio haec quoad articulos primae necessitatis subsistere posset, potiori adhuc jure introduci quiret quoad reliquas merces, ita ut exempli causa panni quaestus tantum ad aliqua, lineorum fabricatorum ad alia loca etc. restringatur. Quod cum ratio ipsa non admittat, interest certe ut Legislatio pecuariarum etiam nundinarum discrimen sufferat, et sicut omnes alias merces, ita etiam pecora in hebdomadalibus nundinis distrahi admittat. Non inferetur per id injuria iis, qui ejusmodi privilegia jam impetrarunt; nam respectu eorum ad idem recidit: an pecuariae nundinae per privilegia multiplicentur, vel vero per legem pro liberis declarentur; contra id autem nec nunc querulari possunt, si omnes sui in legali distantia vicini privilegium ejusmodi

Previous page

Next page


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.