Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous page

Next page

-- 1332 --

impetrent. Si modernorum privilegiatorum situatio pro quaestu pecuario idonea est, ipse naturalis commercii cursus beneficium hoc ipsis porro quoque confirmabit. Sin, sibi adscribant quod commercii cursum cum detrimento publici cogere voluerint.

Caeterum proposuerunt aliqui ut auctus jam supra modum nundinarum numerus ad justam proportionem reducatur, eo potissimum nixi argumento, quod nimia nundinarum copia populum a labore agriculturae avocet, et in vitio ebriositatis obfirmet. Verum argumentum hoc ad omnium potius nundinarum sublationem spectare videtur; quam cum ratio moderni temporis non admittat, interesse potius videtur ut eae quam maxime multiplicentur. Ita enim eveniet ut nundinae ipsa hac de causa suapte sensim evanescant, quemadmodum id apud eos, quibus nullus amplius est nundinarum usus, populos factum est.

§ 142.

Sub limitationem nonnisi articuli primae necessitatis cadunt, et hi sunt e victualibus panis, caro bubula, vervecina, et suilla, nec non sebum. Ex opificiis labor murarius et asciarius, et in casum quo aliquam caeham de pretio artefactorum suorum condixisse eveniat, omnis etiam ejusmodi cujuscunque speciei labor.

Horum tamen omnium limitatio nec ad semel, nec periodice suscipiatur; sed prouti alicujus articulorum horum pretium ultra justos limites elevatum fuerit, ita eidem remedium de casu ad casum adferatur. Et primum quidem tententur omnes alii, per quos pretium ejusmodi restringi possit, politici modi; si nullum jam aliud medium supersit, tum demum ad limitationem descendatur.

Hanc ubi casus fert, singula jurisdictio in gremio sui peragat; magistratus tamen civitatum ad actum hunc et Electam Communitatem, et possessionatam nobilitatem convocare, et rem hanc secundum pluralitatem votorum determinare debent.

Motiva.

Augustus Josephus II. ipsam etiam articulorum primae necessitatis limitationem aboleverat, eo nixus argumento, quod naturalis commercii cursus ipsorum etiam horum articulorum pretia ad justum aequilibrium suapte reducat. Nimirum cum pretia rerum a proportione auctae circulantis pecuniae sensim increscere, etsi pretia victualium eleventur, artefacta ab eadem proportione assurgere soleant. An enormia, quae non multo post enata sunt articulorum horum pretia, ordinationi huic, vel vero mox consecuto Turcico bello adscribi debeant, tuto quidem statuere non licet: quodsi tamen aliorum temporum populorumque experientiam consulamus, facile apparebit quod limitationem pro variis status commercii epochis jam extendere, jam restringere, jam etiam simpliciter abolere intersit. Nimirum tres epochae hac in 1334 re universim defigi possunt. Prima dum tenui adhuc populatione, nationalis industria et opificia quasi pullulare primo incipiunt, et tunc, cum nulla adhuc sit venditorum concurrentia, administratio publica vigilare debet, ne pauci, qui adhuc praesto sunt venditores, nimis exaggerata articulis primae necessitatis pretia statuant, id quod illa nonnisi per generales et periodicas limitationes impedire potest. Altera epocha est dum aucta populatione et opificum numero notabilior jam venditorum concurrentia enata est, et tunc sicut non ubique, et omnium primae necessitatis articulorum, sed jam hic, jam ibi, jam unius, jam alterius articuli pretia exorbitare solent: ita administratio etiam publica in illis tantum locis, ubi casus enascitur, et illius tantum, cujus pretium nimium assurgit, articuli partialem tantum limitationem suscipere debet. Tertia demum epocha est, dum commercium jam ita effloruit ut sola venditorum concurrentia sufficiens cupiditati frenum injiciat; et tunc cessante limitationis necessitate ipsa suapte evanescit. Hungaria in prima adhuc epocha versabatur, dum veteres leges et generalem , et periodicam articulorum primae necessitatis limitationem praescripserunt. Quod tertiam necdum attigerit, vel id demonstrat, quod commercium ejus cum iis populis, apud quos limitatio omnis jam exolevit, nullatenus comparari possit, id est, quod in Hungaria necdum tanta, quanta apud populos illos, venditorum concurrentia vigeat. Itaque Hungaria in secunda adhuc epocha versatur, adeoque non interest ejus ut seu generalem et periodicam limitationem continuet, seu eam simpliciter aboleat, sed ut remedium hoc in specificis tantum casibus et articulis adhibeat.

Temperamentum hoc ea etiam ratio commendat, quod generalis omnium primae necessitatis victualium et artefactorum limitatio, ut justa evadat, non secus institui possit, quam si internus rei valor ad justam cum massa circulantis pecuniae proportionem reducatur, ac praeterea victualium pretia artefactis, et vicissim, commensurentur; massa vero circulantis pecuniae nunquam exacte determinari, adeoque tota haec operatio in nullo fixo principio fundari possit. E converso si partialis tantum alicujus articuli limitatio suscipiatur, omnia haec ita ad vivum resecari non est necesse, sufficit, si vel per practicam aliquam probam, vel per institutam cum sumtuosiori aliquo articulo comparationem, seu etiam a vicinae, quae in iisdem plane circumstantiis versatur, jurisdictionis exemplo pretium alicujus ejusmodi articuli exaggeratum esse ostendatur.

Cum tamen ipsa haec criteria fallere possint, interest ut jurisdictiones publicae omnes alias diminuendi talis pretii politicas vias antea experiantur, quam ad limitationem descendant. Ita si pistores panis, lanii bubulae pretium plus justo augeant, juvat experiri, an non per admissam omnibus emacillandi et panem vendendi facultatem pretium articulorum horum ad justos limites reduci possit. Ita etiam si merces asciariorum et murariorum elevetur, experiri interest, an non per evocationem 1336 aliorum magistrorum malo huic subveniri possit, antequam ad anceps et invisum limitationis remedium descendatur.

Major est in eo difficultas: quinam articuli ad categoriam primae necessitatis referri debeant, cum id nulla lege diserte definitum sit. Communiter quidem ea pro primae necessitatis articulis reputantur, quorum maxima populi pars indispensabilem habet necessitatem. Verum ne hoc quidem satis determinatum rei hujus criterium est. Nemo enim est, qui indispensabilem non habeat frumenti necessitatem, et tamen hujus pretium non solet limitari. E converso e communi populo plures vino, quam bubula utuntur, et tamen haec cadit, illud non cadit sub limitationem. Tota itaque res ad usum recidere videtur. Sed ne hic quidem hactenus uniformis fuit; alii enim comitatus plura, alii pauciora objecta ad limitationem revocabant. Ita e victualibus alicubi plane vitulina limitabatur, qua certe rustici, adeoque major populi pars, non utuntur. Ex opificiis alicubi maxime vulgaria sartorum , etiam sutorum, cothurnariorum et pellionum artefacta limitationi subjiciuntur; alibi tantum ascariorum et murariorum merces, et sebacearum candelarum pretium ad limitationem revocari solet. Ut hac quoque in re uniformitas inducatur, Deputatio indicatos tantum articulos ad categoriam primae necessitatis referendos esse, et hos solos ad casum limitationis devenire posse existimavit, praeter casum illum, quo opifices cujuscunque demum caehae de pretio artefactorum suorum condixisse eveniat. In tali enim occasione, donec caehae subsistunt, nullum aliud tollendo malo huic remedium esse quam limitationem jam supra §-pho 57. ostendimus.

Quoad ascariorum et murariorum mercedem ea quidem subire potest consideratio quod rustici horum etiam opera vix utantur, et quod auctis intra tempus illud, quo diurna eorum merces in novem vel decem grossis subsistit, victualium pretiis, horum quoque labor naturali rerum cursui relinquendus esse videri possit. Verum artefactorum horum omnes quatuor Regni status indispensabilem habent necessitatem, neque tantus adhuc domesticorum ejusmodi opificum numerus adest ut non magna laborum istorum pars per extraneos perfici debeat. Ne hi mercedem suam ultra modum elevent, ex eo etiam interest, quia secus major adhuc pecuniae quantitas e Regno eveheretur. Itaque hos etiam adminus eousque per limitationem continere expedit, donec Regnum necessario domesticorum ejusmodi opificum numero provideatur. Quodsi tamen horum etiam laborum pretium suapte tantisper increscat, ad prudens localium jurisdicionum arbitrium pertinebit determinare: an non id dissimulare rerum adjuncta exigant?

Caeterum hactenus quidem limitatio etiam in civitatibus per comitatus peragebatur. Verum inficiari non licet quod id primis jurisdictionis principiis adversetur. Civitates enim quartum Regni Statum constituunt, et plena in gremio sui pollent jurisdictione. Habent jus statuta cum assensu Principis condendi. Magistratum suum ipsi 1338 cives eligunt. Hic judicatum etiam in octavalibus objectis exercet, id quod comitatensi magistratui leges denegarunt. Gaudet jure gladii, jus forisationis exercet; contributionem publicam repartitur, domesticam vero ipse imponit. Ipsam denique politiam quoad omnia sui objecta in gremio sui dirigit. Nullus itaque titulus, nulla ratio, nullum motivum superest, quo limitatio a Magistratibus Civicis legitime avelli potuerit. Seu enim qua pars politiae, seu vero qua actus territorialis jurisdictionis consideretur, in utroque casu natura sua ad activitatem Civici Magistratus spectat. Exiguorum a proportione, qui illic habitant nobilium, consideratio id exigere non potuit. Civitatem enim in substantia cives efficiunt; nobilium, qui non sunt simul cives in illis habitatio est accessorium . Itaque limitatio non ad horum, sed ad illorum commoda dirigi debet; civium autem utilitati prospicere certe non ad comitatensis, sed ad Civici Magistratus provinciam refertur. Sed nec illa ratio tenet, quasi stabilita in civitate limitatio pro regula toti comitatui deservire deberet, hocque titulo ad magistratum comitatus pertineret. Constat enim, quod alia plerumque pro civitate, alia pro rure victualium pretia defigantur.

Denique nec ea ratio subsistit quod ad civitates victualia per provinciales homines comportentur; hi autem non civili sed comitatus jurisdictioni subsint. Cum enim civitas territoriali jurisdictione gaudeat, quicunque in hac aliquid vendit, quoad ipsum venditionis actum jam ejus jurisdictionem sortitur.

Unica adhuc illa reflexio superest, quod cum saepe aliqua Magistratus Civici membra ipsas illas, quae sub limitationem cadunt, professiones exerceant, evenire posset ut abusibus eorum conniveatur. Verum ad id praecavendum alioquin proponitur, ut omnis limitatio cum interventu electae communitatis et possessionatae nobilitatis, juxta pluralitatem votorum peragatur. Praescripsit lex remedium hoc pro repartitione contributionum , et ab eo tempore aut nullae eatenus querelae oriuntur, aut per unum recursum statim complanantur. Eadem causa eundem utique effectum etiam quoad limitationem producere debebit.

§ 143.

In locis dominali jurisdictioni subjectis officinam aperiendi jus ab indultu quidem domini terrestris dependet: domalis tamen quaestus etiam cum illis articulis, qui in officina ejusmodi prostant, aliis per dominum terrestrem interdici non potest; non potest etiam dominus terrestris coemtionem alicujus articuli in terreno suae jurisdictionis ad unum tantum mercatorem restringere, sed haec libera semper omnibus patere debet.

1340
Motiva.

Quod in arbitrio domini terrestris situm sit officinae erectionem admittere vel prohibere, id ex ipsa libera fundo suo utendi potestate deducitur. Non possunt itaque cogi domini terrestres ut singulo, qui in bonis eorum officinam aperire vult, fundum pro illa assignare teneantur.

Verum sub praetextu legitimi hujus juris formales subinde abusus emergunt; nimirum offerunt quandoque cupidi ejusmodi officinarii majorem locali domino censum, si quaestum cum iis articulis, qui in tali officina prostant, per terrenum suae jurisdictionis interdicat, et dominus terrestris id ad liberam de rebus suis disponendi facultatem pertinere ratus prohibitionem ejusmodi reipsa emittit.

Alias si articuli cujuspiam, v.gr. tabacae, gallarum quercinarum, butyri, mellis, ipsius usque adeo frumenti commercium aliquo anno lucrosum evadat, solent iterum cupidi emtores ad dominos terrestres convolare, et his pro ea, quam ipsi habent, articuli talis quantitate altum pretium ea conditione offerre, si sibi soli coëmtionem talis articuli per dominium suum concedant. Et horum aliqui id quoque ad dominicam potestatem pertinere existimantes subditos suos, ne alteri quam huic quaestori articulum talem vendere ausint, reipsa inhibere solent.

Proinde cum utrumque hoc limites jurisdictionis dominalis excedat, et nocivum commercio publico monopolium inducere possit, interest ut id diserta lege interdicatur. Quod autem dominalis jurisdictio ad coactiones illas se non extendat, facile apparebit, si ad genuina hujus principia reflectatur. Nimirum dominus fundi, quem rusticus colit, proprietatem tantum habet, et ideo hic de illo sine dominii consensu nihil disponere potest. De fructibus e converso colonus de lege plenam habet disponendi facultatem: hanc itaque dominus nullo modo restringere potest. Quod enim jus colono lex tribuit, hoc eum dominus, qui ipse legibus obedire debet, privare non potest. Quod autem lex liberam de fructibus suis disponendi facultatem colonis tribuat, vel inde patet, quia hanc in unico illo casu restringit, ubi domino terrestri pro propria necessitate jus praeemtionis concedit juxta tritum autem illud: exceptio firmat regulam in casibus non exceptis . Jam vero si dominus colonis suis imperare posset, ut his, vel illis articulis nonnisi ab officinario suo se providere audeant, vel vero ut hoc, vel illud productum nonnisi illi, quem ipse designaverit, quaestori vendere possint, constringeret utique legalem colonorum de fructibus suis disponendi facultatem: adeoque id limites dominalis jurisdictionis excedere satis apparet.

Et sane si dominus colonorum de fructibus suis disponendi libertatem quoad aliquos articulos constringere valeret, posset eodem jure hanc iis indiscriminatim quoad omnes adimere; nulla enim ratio assignari potest, quare quoad hos tantum in 1342 specie, et non quoad alios etiam articulos idem Jus possit exercere. Quodsi vero generale hoc jus domino competeret, tunc posset singulus dominus terrestris statuere ut coloni sui nihil eorum, quibus ipsi egent, ab alio quam a se comparare, neque quidquam ex iis, quae dominus pro se comparare vult, alteri vendere ausint: posset singulus iis, quos a colonis suis consumi observaret, seu productis, seu artefactis se providere, coëmtos autem a colonis suis fructus ipsis illis, quibus hi eos antea vendebant, quaestoribus distrahere, sicque totum sensim internum commercium unice dominis terrestribus in monopolium cedere posset, id, quod nec legi nec rationi congruit.

Ex omnibus autem his apparet quod nec potestas dominica, nec praerogativae nobilitares in legali sensu acceptae, sed promanantes tantum ex detorto earum intellectu abusus promotioni commercii in Hungaria obstent. Contineatur jus praeemtionis dominorum terrestrium intra legales, qui sequenti §-pho explicabuntur limites: conserventur caeteroquin coloni in plena, quam ipsis jam veteres leges attribuerunt, quaeve §-pho hoc enucleatius tantum explicatur, de fructibus suis disponendi libertate, et dominalis jurisdictio tam parum commercio obstabit in Hungaria, quam parum illa eidem in aliis provinciis adversatur.

§ 144.

Jure praeemtionis dominorum terrestrium jam per Articulum 75. 1723. ad propriam tantum necessitatem restricta, ne circa ipsum ejusmodi necessitatis intellectum ulteriores quaestiones obmoveri possint, declaratur quod per necessitatem hanc propria tantum dominorum terrestrium consumtio, aut immediatus ad rationem sui usus intelligatur. Itaque hi jure praeemtionis non gaudent in omnibus iis, quae pro ulteriori quaestu comparare volunt. Qui legi huic contravenerit, per concernentem comitatum pro singulo actu poena 500. florenorum mulctetur.

Motiva.

Quamvis provocatus Articulus disertis verbis dicat jus praeemtionis eo non extendi ut deinde aliis cariori iterum pretio venales ejusmodi res distrahantur: sub praetextu tamen illo, quod vina pro educillis, animalia pro macellis, necessaria materialia pro suis fabricis comparare ad necessitatem propriam referatur, jus hoc quoad hos etiam articulos frequenter exercebatur. Imo quia nulla contraventoribus legis illius poena statuta fuit, ipsa immediati quaestus objecta, veluti tabaca , gallae quercinae , cineres clavellati , et similia saepe praeemebantur. Qui vinum pro educillis, animalia pro macellis, materialia pro fabricis suis comparat, utique ideo illa emit, ut eadem cariori iterum pretio distrahat, adeoque jam in Articulum 75. 1723. impingit: necessarium itaque existimavit Deputatio ut et praetextus illi 1344 diserte praescindantur, et cupiditati aliquorum per sensibilem poenam frenum injiciatur.

Articulus XXXVIII.

De concessis statui mercantili favoribus.

§ 145.

Qualemcunque etiam minutam mercaturam exercere, ingenuam constituit professionem; minerales autem fodinas colere, quaestum praesertim exportationis all ingrosso facere, et fabricas erigere, pro tam nobili vitae instituto declaratur, ut hoc nec nobilitaris, nec magnatum status honori, quidquam possit derogare.

Motiva.

Superatis praevia ratione tam extrinsecis , quam et intrinsecis commercii impedimentis, superest ut legislatio ea etiam, quae in potestate habet, commercii adminicula stabiliat. Haec ad concedendos Statui Mercantili favores , et ad pecuniarium , ubi interest, succursum referuntur.

Quod favores attinet: scopum quidem commercii universim utilitas efficit, haec sola satis excitat ad planum illud, nullis aut paucis admodum difficultatibus expositum commercium, quale est officinariorum , aut vagus etiam, sed minutus quaestus, et ideo professionem hanc sufficit pro ingenua declarare.

Verum ut majora nonnisi magna pecuniarum vi gerenda, variis impraevisis casibus et periculis obnoxia, adeoque nonnisi multa prudentia, et assiduo ordinatoque labore, ut succedant, dirigenda negotia a pluribus suscipiantur, praeter utilitatem , honoris etiam stimulus accedere debet. Omnes enim hae qualitates nonnisi apud homines, quorum mentem et animum natura ultra vulgus elevavit, reperiri solent; hi autem jam ex indole sua honoris stimulis agitantur, et nisi hunc per majora negotia assequendi spem habeant, facile ineunt aliud vitae institutum, quod ipsis viam ad honores, etsi minori cum utilitate, pandit. Axioma hoc non in sola rationis subtilitate, sed in ipsa omnium populorum et seculorum experientia fundatur; nam prout Status Mercantilis apud aliquem populum majori aut minori honore gaudebat gaudetque, ita etiam pauciora aut plura magna negotia et olim gerebantur, et hodiedum geruntur. Interest itaque ut Legislatio hoc vitae institutum pro nobili declaret.

Caeterum ipsas, quae majoribus mercatoribus in specifico exhiberi debeant, honoris testificationes determinare infra sphaeram Legislationis esse videtur. 1346 Reliquendum est genio nationali, qui si citius eo inclinaverit, ut par ipsis cum nobilibus honor exhibeatur, lex etiam citius propositum effectum producet.

Erunt fortasse, qui Magnates et Nobiles ad suscipiendum hoc vitae institutum diserta lege animandos esse existiment; verum id spiritui Constitutionis nostrae repugnat, et sinistrum pro ipso commercio effectum producere posset; spiritus enim Constitutionis nostrae est militaris , qui cum spiritu mercantili conciliari non potest. Ipsa etiam Magnatum et Nobilium educatio et vivendi ratio felicem in magnis negotiis progressum iisdem vix promittere potest; cum enim mercatura major, ut succedat, frugalem vitam, intensum continuo laborem, et frequentes, saepe permolestas, quandoque etiam periculosas peregrinationes exigat, haec autem vix alicujus Magnatis et Nobilis genio conveniant, suscepta per eos negotia sinistro, ut jam hactenus experientia docuit, fine plerumque terminantur. Quodsi vero plura magna negotia collabantur, id et propter exemplum, et propter eorum, qui aliquam in negotio tali partem habuerunt, ruinam, noxios ipsi commercio effectus producit. Sufficit itaque, si lex se permissive habeat, ne pauci forte illi, quos genius suus reipsa ad id formavit, metu inurendae conditioni suae alicujus maculae ab instituto hoc retrahantur.

§ 146.

Favores Articulo 17. §-pho 1. majoribus et minoribus fabricantibus concessi etiam ad eos extenduntur, qui merces Hungaricas exportant, seu deinde ejusmodi quaestor domesticus , seu recentius illocatus sed necdum naturalisatus , seu etiam simpliciter exter fuerit. Domestici , et recentius illocati sed necdum naturalisati, si majorem quampiam fabricam erigant aut commercium exportationis all ingrosso exerceant, insuper in concivilitatem gratis assumantur. Simpliciter vero exteri , aut recentius quidem illocati, sed necdum naturalisati majores ejusmodi quaestores aut fabricantes etiam absque indigenatu , vel ante terminum naturalisationis , armales erga duorum comitatuum aut civitatum commendationem impetrare possint.

Motiva.

Quaestores commercium exportationis exercentes, eandem quam fabricantes Regno praestant utilitatem; justum proinde est ut paribus etiam favoribus perfruantur. Hac ratione justa etiam quoad mercatores proportio pariter stabilitur; prouti enim majus vel minus fuerit ejus commercium exportationis, ita ab eadem proportione favorum horum fructum capiet.

Interest tamen ut iis, qui majores fabricas erigunt, aut commercium exportationis all ingrosso exercent, praeterea aliqui favores concedantur, verum praeter 1348 gratuitam concivilitatem nihil est amplius quod Legislatio domesticis ejusmodi quaestoribus aut fabricantibus concedere possit. Nobilitatis enim erga solam duorum actualium intimorum consiliariorum commendationem impetrandae alioquin capaces sunt.

Exteri e contra absque indigenatu , recentius vero illocati ante evolutum naturalisationis terminum per armales nobilitari non possunt. Proinde cum publici intersit ut fabricae et exportatio domesticarum mercium per hos quoque promoveantur, interesse putabat Deputatio his eum insuper favorem largiri, ut illi quidem absque indigenatu, qui sumtuosior et altiori conditioni magis analogus est, hi vero ante naturalisationis terminum nobilitatem per armales consequi possint. Ac terminus quidem naturalisationis nulla adhuc lege defixus est, sed nunc primum erga Deputationis politicae relationem determinabitur. Cum tamen beneficium hoc illis statim, qui se primi illocant, concedendum haud esse, tuto existimare liceat per provisionem hanc exteris etiam et recentius illocatis mercatoribus favor accedet, si fabricam erigant, aut exportationis commercium all ingrosso suscipiant.

Commendationem autem duorum comitatuum aut civitatum,objecto quaestus ideo magis analogam esse Deputatio existimavit, quia de utilitate aut extensione quaestus alicujus aut fabricae publicis jurisdictionibus magis quam duobus individuis constare potest.

Superest ut Deputatio rationem reddat, cur omnes hoc favores tantum ad exportationis commercium restringendum esse existimaverit; propositio enim haec complures re ipsa recipit considerationes.

Ac Regnum quidem multorum extraneorum Articulorum importatione perinde ac propriarum mercium exportatione opus habet, neque unum hoc commercii genus absque alio subsistere potest. Verum si importatio superet exportationem, Regnum in passivo versatur; id autem si perduret, internae Regni vires quotannis diminuuntur. In moderna enim Europae situatione pecunia pro nervo gerendarum rerum jure optimo reputatur, cum non tantum bella ingentibus sumtibus gerantur, sed et omnium, quae utilia sunt, publicorum institutorum introductio magnam pecuniae vim requirat. Et ideo omnis prosperitatis publicae studiosa legislatio commercium exportationis prae importatione fovet; illi omnes, quos in potestate habet, favores largitur; importationem ad solos necessitatis et primae commoditatis Articulos, quoad fieri potest, restringit, et horum etiam pretium per animatam mercatorum concurrentiam diminuere studet.

Donec in Germanicis haereditariis Provinciis Legislatio promotionem exportationis pro principali oeconomicarum curarum suarum scopo sibi non praefixit, lentum fuit populationis incrementum, industria languens, exiguus fabricarum

Previous page

Next page


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.