Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous page

Next page

-- 1388 --

generali arharum fundo simpliciter separandam, per Cameram Hungaricam administrandam, et exinde pensiones nonnisi viduis Hungarorum decernendas esse Deputatio existimavit.

Ut hoc tanto magis per legem determinari possit, discutienda quidem forent omnia, quae circa institutum hoc vigent normalia, utpote circa tempus, a quo salaria decurrere incipiant, circa detractam carentialem et characterialem, circa mensem emortualem, et his similia, cum in his saepius variatum sit. Verum id non ad hujus, sed Politicae Deputationis sphaeram pertinere videbatur.

Ad §-phum 7. Cum onus erectionis et conservationis viarum ac pontium commercialium cassam hanc mansurum sit, naturale est, ut regulandorum etiam in sensu §-phi 104. Projecti hujus teloniorum proventus eo inferantur.

Ad §-phum 8. Hic jam fundus ille, qui e spontaneo Statuum Regni oblato conflandus speratur, specifice inseri debuisset. Cum tamen generositati Statuum limites praescribere sphaeram Deputationis excedat, Deputatio nonnisi generalem ejus mentionem facere potuit, debuitque incompletum hac in parte Articulum exhibere, antequam autem circa modalitatem conflandi ex Statuum oblato fundi, demissam suam opinionem depromat, modum cassas has administrandi praevie proponendum existimat.

Articulus

De administratione cassarum harum.

§ 1. Singula haec cassa separatim, per eadem tamen individua manipulabitur, superior perceptor in Diaeta constituetur, reliquos Sua Majestas Sacratissima via Consilii Locumtenentialis denominabit, supremamque eadem via in cassas has exercebit inspectionem.

§ 2. Generales erogationum designationes in Diaeta fient, specificas tamen assignationes faciet potestas executiva.

§ 3. Accuratas de his cassis rationes quotannis reddi, easdemque debite censurari Sua Majestas Sacratissima, via Consilii Locumtenentialis benigne procurabit, opponendasque ratiocinantibus difficultates suprema auctoritate sua decidet.

§ 4. Adaequatus tamen annuarum perceptionum et erogationum status, pro requisita notitia faciendisque pro re nata observationibus, Statibus Regni principio singulae Diaetae per Consilium Locumtenentiale praesentabitur.

§ 5. Caeterum neque administratio cassarum harum in Cameram transferri, neque proventus earum in alios, quam qui Diaetaliter designabuntur, usus ullo unquam tempore impendi possint.

1390
Motiva.

Ad §-phum 1. Distincta manipulatio majorem individuorum numerum deposceret; interest autem, ut quo minor fundi publici pars in sumtus administrationis impendatur.

An Cassae hae per Consilium? vel vero Cameram administrandae sint? ne quaestio quidem moveri posse videtur. Camera enim, quae unice administrandis proventibus regiis destinata est, e spiritu legum nostrarum, quae ejus praesidi ne sessionem quidem in Diaeta concesserunt, nullum in politica influxum habere potest; erectio autem et destinatio harum cassarum stricte politica est. Objicietur tamen fortasse, quod auctio pretii salis, et imposita articulis luxus a manipulatione Camerae ideo abstrahi non possint, quia per homines Camerales incassabuntur; verum ipsi hi hac parte politicorum officialium rationem subibunt, et totum, quod inde inferri posset, illud est, ut illis admensa proventui, moderata remuneratio ex ipsis his fundis exscindatur.

An §-phum 2. Legislatio nonnisi in genere designare potest, e.c. quis labor hydraulicus praeferenter suscipi? quod telonium ante alia redimi? quae via commercialis praeprimis erigi debeat? et his similia: specificas tamen in omni ejusmodi casu assignationes facere ex natura rei pertinet ad potestatem executivam. Casus specificae in Diaeta faciendae assignationis nonnisi in decernendis primis aut defigenda inventori utilis alicujus instituti remuneratione evenire possent. Cum tamen hae etiam, nisi in tempore assignentur, speratum effectum non producant, Legislatio autem non semper consideat, ut hae quoque assignationes potestati executivae relinquantur, expediens videbatur.

Ad §-phum 3. De cassa quidem indigenatus, et beneficiatorum extraneorum, hactenus nonnisi de Diaeta ad Diaetam rationes Statibus reddebantur; verum summa haec adeo exigua fuit, ut nullo seu incommodo, seu periculo rationes in tantum tempus differri potuerint. Si propositi per Deputationem fundi stabiliantur, et notabile insuper Statuum oblatum accedat, utraque haec cassa adeo momentosa evadet, ut earum securitati nonnisi per annuas rationes et earum liquidationes prospici possit. Proinde cum Legislatio omni anno non consideat, debet hoc negotium dicasterialiter tractari.

Ad §-phum 4. Ut Legislatio vel aliquam designationem facere possit, Status cassae eidem notus esse debet, id quod nonnisi per adaequatam annuarum perceptionum et erogationum notitiam obtinere potest. Caeterum possunt se etiam meritoriae circa ipsam cassarum manipulationem considerationes evolvere. Has igitur discutere et id, quod e re visum fuerit, definire Legislationi semper integrum est.

1392

Ad §-phum 5. Augustus Josephus II, ut jam praemisimus, actionem pretii salis pro aliquo tempore jam incameraverat. Exemplum proinde hoc cautelam istam necessariam effecisse videtur.

Et hae sunt leges, quas Deputatio Legislationi pro modernis commercii Hungarici circumstantiis proponendas existimavit. Ubi opificia, artes et commercium jam effloruerint, complures ex iis forte supervacaneae evadent; verum commercii distincta est hac in parte ab omnibus aliis Legislationis objectis ratio. In aliis enim objectis Legislatio futura prospicere, et leges non tantum moderni, sed futuri etiam temporis rationi accomodare debet. Quoad commercium vero praesentem tantum statum respicere, ordinationes suas huic accomodare, has, prout novae circumstantiae emergunt, mutare, et novis circumstantiis, novas semper leges aptare debet. Et ideo Deputatio haec, antequam ad legum projecta descendat, actualem commercii , omniumque in hoc influentium objectorum statum , ea qua potuit exactitudine elaboratum, ob oculos ponendum existimavit. Futuris Legislationibus sufficiet mutationes, quae interea in statu commercii intercedent, observare, novasque, quas dictura est, leges illi gradui accomodare, quam eotum commercium Hungaricum attinget, superest tantum, ut exhibitas sibi conflandi ex Statuum oblato fundi modalitates Deputatio proponat.

De modalitate conflandi e spontaneo oblato fundi commercialis.

§ 156.

Antequam submissa sibi in rem hanc projecta Deputatio referat, id praevie disquirendum existimavit: an propositis pro cassa hac tot fundis adhuc de alio, e spontaneo oblato conflando, vel deliberare necessum sit? Et vero si praecise numerus propositorum fundorum spectetur, hi necessitati cassae hujus suffecturi videri possent. Verum jam nec id constat: an eos omnes Legislatio stabilitura sit? Deinde si etiam omnes stabiliantur, proventus eorum, praeter auctionem salis et arhalem fundum, ne politico quidem calculo determinari possunt; id tamen tuto statui posse videtur, quod omnes vix quadringentena millia annue elaturi sint. Jam vero is praeter recensita pagina 105. [ERROR: no reftable :]

Huius editionis pagina 420.

cassae hujus onera ad instantaneam, ut §-pho 129. projecti hujus proposuimus, rami Érsekujváriensis restaurationem et aliquot Tibisci gyrorum transsectionem, procurandam; successive item, ut §-pho 105. propositum est, plebis ab onere gratuitorum laborum immunitatem; denique si ad frequentes complurium comitatuum recursus, quibus jam unius fluvii exundationibus obviari, jam alterius cursum regulari, jam hoc vel illud vastius 1394 stagnum exsiccari, jam unam aliamve viam instaurari postulant, si, inquam, ad haec omnia reflectatur, facile apparebit proventum hunc tot sumtibus, licet non ad semel faciendis, minime suffecturum esse.

Interea agnoscit Deputatio quod, quaecunque demum sint commerciales necessitates, id unice a Statuum erga bonum publicum zelo dependeat an aliquem in usus commerciales fundum e spontaneo etiam oblato erigere velint. Cum tamen tuto praevidere liceat, quod commercium, nisi necessarius in ejus promotionem fundus stabiliatur, nunquam ad eum, cujus Hungariam natura capacem fecit, florem provehendum, imo per actualem commercii vicinorum populorum praeponderantiam semper magis et magis labefactandum sit, Deputatio vel dubitare nefas esse existimavit, quod Status Regni eam, quam vel per commissam Deputationi huic fundi publici elaborationem etiam apud exteros excitarunt exspectationem, ultro expleturi sint.

Superest ut quoad ultimam etiam, quae circa hoc objectum moveri potest, quaestionem Deputatio demissum sensum suum aperiat; nimirum: an fundus ejusmodi in Diaeta offerri? vel vero in hac projectum tantum ejus elaborari illudque seorsivae singulorum comitatuum determinationi substerni debeat? Non deerunt fortasse, qui posteriorem sententiam tueantur, eo potissimum nixi fundamento, quod objectum hoc sub exceptionem articuli 8. 1741. cadere videatur.

Deputatio tamen haec, quin vel spinosam illam quaestionem ingrediatur, an Legislatio aliquam etiam in constitutionalibus objectis , seu ut usus loquendi hactenus obtinuit, in fundamentalibus legibus mutationem facere possit; quin, inquam, quaestionem hanc vel ingrediatur, Deputatio et e genuinis civilis gubernii principiis, et ex usu ipso pluribusque exemplis demonstrari posse existimat, quod oblatum ejusmodi in Diaeta obligatorie omnino fieri possit.

Quod primum adtinet: in ipsa civilis gubernii idea nullum Legislatione eminentius corpus vel concipi potest. - Hujus itaque determinationes per nullum amplius discuti, vel in quaestionem vocari queunt. Indubitato huic principio id unum opponi solet quod, cum ipsum jus leges ferendi a natione proficiscatur, possit haec aliquid sibi ita reservare, ut in objecto tali aliqua ne per Legislationem quidem mutatio fieri valeat; tale autem in Hungaria esse illud, ne cui, nisi consentienti nobili, taxa aliqua imponatur. Verum an limitata ejusmodi Legislatio vel existere possit, disquirere, non est hujus loci. Quod ipse articulus 8. 1741. non de ephemeris ejusmodi et spontaneis oblatis , sed de formali et perenni contributione intelligi debeat, facile esset remonstare. Sed haec omnia ad vivum resecare in voluminosam degeneraret dissertationem. Usus optimus legum interpres est. Itaque id tantum indagare juvat: quis hactenus hac in re usus viguerit? Quod, relate ad substantiam immunitatis, titulus , quo aliqua depensio fit, nullum discrimen inducat, suapte patet; in re enim ipsa idem est, an quis hoc, vel alio titulo aliquid dependat. Jam vero 1396 inficiari non licet, quod et veteri et recentiori instituto sub titulo honorarii , aut subsidii bellici complures ejusmodi ephemerae et spontaneae oblationes in Diaetis ita obligative decretae fuerint, ut nullam amplius in comitatuum congregationibus subire potuerunt quaestionem. Quid igitur obstat, quominus Status diaetaliter congregati consimile etiam sub titulo erigendae commercialis cassae oblatum obligatorie facere possint? Substantialis certe inter hunc et priores titulos differentia eo minus assignari potest, quod oblatum hoc in proprium singuli nobilis commodum cedat. Si consensus Statuum Regni ad id non sufficeret, eodem jure sustineri posset, quod nec congregationum comitatensium assensus sufficiat, sed quod singulus in individuo nobilis debeat consentire; id autem vix aliquis sustinebit. In tam vasto, ut Hungaria est, regno debet natio suam, praesertim quoad ea, quae publicas impositiones concernunt, voluntatem in politicum aliquod corpus transfundere; id autem Hungari per stabilitos Diaetales repraesentantes jam praestiterunt, et ut clare contestentur, quod id de oblatis etiam ejusmodi intelligere voluerint, diserta plane lege caverunt, ne haec singillativi comitatus sub poena infamiae facere ausint. Et ideo Deputatio haec ejus est demissi sensus, quod oblatum etiam pro Cassa Commerciali nonnisi in Diaeta fieri possit, et in hac hypothesi suam etiam post recensitos propositos sibi fundos depromet opinionem.

§ 157.

Circa modalitatem conflandi e spontaneo oblato fundi nulla publica jurisdictio sensum suum hactenus expressit: privati tamen aliquot suas eatenus opiniones depromserunt, quas trutinio Legislationis substernere Deputatio officii sui existimavit. Inter has relegatus est ad Deputationem hanc typis excusus anonymi cujusdam libellus, qui et generalis pro toto Regno, et particularis pro singulo comitatu cassae erectionem proponit. Pro illius fundo, praeter indigenatus taxam, bona ecclesiastica successive publico applicanda projectat. Pro particulari vero singuli comitatus cassa assignat summam illam, quam aliquis nobilium quotannis in eam sponte conferre voluerit. Ut autem quo plures ad conferendam quo majorem summam excitentur, statuendum suadet, ut e hac cassa tantum iis, aut eorum haeredibus, qui pecunias cassae huic illaturi sunt, in casu necessitatis capitalia erga 4 pro 100 mutuari possint. Futurum hac ratione dicit, ut parte ex una capitalistae, non habentes amplius, quo pecunias elocent, eas cassae huic inferre obligentur; parte vero ex alia, ut particulares hae cassae publicis etiam totius Regni necessitatibus succurrere possint. Fusius deinde deducit emolumenta instituti hujus, explicat relationem, que inter particulares comitatuum et generalem Regni perceptorem stabiliri debeat, modum denique, quo maleversationes anteverti possint, proponit.

1398

Verum taxam indigenatus vix aliquem fundum constituere, projectans ipse agnoscit, bona autem ecclesiastica tam parum atque nobilitaria gratis collata pro fundo publico destinari possunt; adeoque projectati per hunc pro generali cassa fundi simpliciter evanescunt; quodsi vero totus generalis cassae proventus e quottis per particulares comitatuum cassas subministrandis consistere deberet, ad quid inutiles in 52 perceptorum stipendia sumtus, quando conferendam per omnium comitatuum nobilitatem summam unum aliudve individuum minoribus impensis administrare potest.

An per spontanea ejusmodi in comitatibus oblata vel prima vice notabile aliquod conflandum sit, tuto determinare non licet. Ut singulis annis notabile quid accedat, ne sperari quidem potest. Quodsi tamen seu ad semel, seu periodice quid colligatur, quod id in unam potius generalem cassam inferre expediat, jam § 148. ostendimus. Atque ita omnia illa, quae projectans seu de emolumentis instituti hujus, seu de coordinatione et securitate cassarum adfert, suapte evanescunt.

§ 158.

Alter in vicem gratuiti oblati titulum perpetui mutui ita proponit, ut primum periculum fiat in specifico aliquo, v. gr. in erigendo Pestino usque Szolnokinum communicationis inter Tibiscum et Danubium canali; quodsi enim id successerit, eadem ratione successive omnes hydraulicos labores perfici posse arbitratur.

Modalitatem autem in eo concentrat: 1. Calculentur necessarii ad opus hoc sumtus, quos ille idealiter in sex millionibus assumit. — 2. Summa haec dividatur inter dominos terrestres vel a ratione possessorii sui, vel a proportione contributionis, quam rustici sui dependunt. — 3. Obvenientem sibi quottam quisque statim in parata deponere teneatur, e converso eadem occasione correspondens summae, quam depositurus est, actiarum numerus instar obligatoriae eidem consignetur. – 4. Cum conflata praevia ratione necessaria summa perficiatur canalis, sub directione celebris alicujus Hydraulae, et utprimum perfectus fuerit, devehendis per illum mercibus unus, aut medius crucifer pro singulo milliari a singulo centenario imponatur. – 5. E proventu hoc sumtus directionis et reparationis canalis quotannis praevie detrahantur; quod resultaverit, in forma interusurii, a proportione illatae in cassam hanc summae, inter actionarios dividatur.

Hac ratione actionarii pro illis annis, quibus labor duraturus est, nullum quidem interusurium capient; utprimum tamen canalis terminatus et telonium stabilitum fuerit, habebunt perpetuum a ratione frequentioris vel rarioris navigationis interusurium, quod in casu perducendi ad florem commercii adeo increscere potest, ut jacturam primorum etiam annorum compenset; in pessimo autem casu actionarii nonnisi aliquam interusurii partem amittent, quod exiguum detrimentum bono publico facile sacrificare possunt.

1400

Certus e contra hydraula facta aerarialium, qui hac via quotannis vehuntur, articulorum pretii transportus per axem cum pretio navalis transportus comparatione demonstrare conatur, quod Camera ultra annuum unius millionis lucrum caperet, si canalis hic effodiatur. Et ideo erectionem canalis hujus aerarialibus sumtibus suscipiendam proponit.

Si tanta aerarialium articulorum, qui omnes a telonio immunes sunt, quantitas per canalem hunc quotannis devehatur, desumendum a reliquis privatorum mercibus telonium vix tantum proferet, quantum auctor primi projecti pollicetur. Sed largiamur certitudinem elaborandi sumtuum schematis; largiamur accuratam adeo canalis directionem et constructionem, ut nullus prorsus error intercedat, qui postea magnis sumtibus debeat reparari; largiamur florentem et nec per telonii gravitatem, nec per aliam impraevisam causam intercipiendam navigationem; largiamur denique tam fidelem sumtuum erectionis et conservationis canalis, uti et telonialium proventuum administrationem, ut investiendum capitale larga interusuria producat; si omnia haec admittamus, adhuc projectum hoc non pro fundo erigendae cassae publicae , sed pro plano conflandae utilis commercialis societatis haberi potest.

Jam primum omnia haec, aut complura ex iis, aliter atque supponimus evenire possunt, et tunc projectum hoc ne realem quidem utilitatem producet; stabiliendus autem per legislationem fundus certus esse debet. Deinde si projectatum telonium etiam ultra 5 pro 100 producat, lucrum hoc in systemate projecti hujus non publico , sed privatis actionariis cedet, et in omni novo opere nova ejusmodi manipulatio suscipi deberet. Praeterea titulus telonii pro viis tantum et canalibus deservire, et pro his ipsis raro sufficientem fundum proferre solet; ostendimus autem pagina 105 [ERROR: no reftable :]

Huius editionis pagina 420.

quod promotio commercii multas praeterea erogationum rubricas complectatur. Ostendimus etiam in motivis ad §-phum 126. quod hydraulici labores non carptim , jam hic, jam alibi, sed systematice juxta elaborandum navigationis planum suscipi debeant; ostendimus denique in motivis ad §-phum 128. tuto praevideri posse, quod in hoc primum regulatio capitalium fluviorum, tum efformandi per exsiccationem majorum stagnorum canales, ac tum primum effodiendi per siccum collaterales communicationis canales stabiliendi sint; horum enim nec necessitas adest, donec navigatio per principales canales efflorescat. In systemate autem projecti hujus nullus adesset pro praeferentialibus ejusmodi laboribus fundus. Quod summum est, necessarios pro commerciali aliqua speculatione sumtus in totam nationem repartiri nil aliud est, quam illam in mercantilem cogere societatem; id autem nec naturae Legislationis, nec nationis dignitati convenire videtur.

1402
§ 159.

Tertius proponit ut schedae bancales intra 40 annos ad valorem 32 millionum emittantur: ita tamen, ut pro sustinendo chartarum harum credito praeter fidejussionem Statuum intra idem tempus realis sedecim millionum cassa confletur; hujus autem sequentem modalitatem proponit.

1-mo. Singulus nobilis ex annuo suo proventu quartam ejus, quod mille florenos superat, partem titulo mutui conferat, et hanc summam quatuor milliones elaturam supponit.

2-do. A capitali tamen hoc eidem nonnisi 1 1/2 pro 100 dependatur.

3-tio. Conflata hac summa, emittantur sub fidejussione Statuum schedae bancales ad vires 8 millionum.

4-to. Operatio haec singulo decennio usque ad quartam vicem repetatur.

Et ita futurum statuit, ut singulus nobilis nonnisi per 40 annos proventus unius anni, qua parte 1000 florenos superant, conferre; in interusurio nonnisi 3 1/2 pro 100 jacturam pati debeat, et tamen omnibus commercialibus necessitatibus abunde suffectura 32 millionum summa conflari possit. Detracto enim, quod creditoribus dependi deberet, interusurio, et sumtibus administrationis ad 100 000 computatis juxta ejus calculum resultaret adhuc annue unus millio et 100 000 florenorum.

Caeterum ipsam intrinsecam fundi hujus manipulationem non definit; insinuat tantum, quod e cassa hac capitalia erga 5 pro 100 et sufficientem securitatem elocari, sicque in interusurio 3 1/2 pro 100 lucrum fieri possit. Neque id determinat, an schedae illae bancales sine , vel cum , et quali interusurio emitti debeant.

Projectum hoc in substantia recidit ad gratuitum oblatum; cum enim capitalia a 5 pro 100 facile elocentur, si alicui nonnisi 1 1/2 pro 100 solvatur, idem est, ac si ille 30 tantum florenos a 5 pro 100 elocasset, residuos vero 70 florenos donasset. Hoc autem stante, cur deberet administratio cassae publicae talium etiam capitalium, quae sibi nullum lucrum proferunt, manipulatione gravari, et vel hoc nomine sumtuosior effici? Expediret itaque statuere non ut quartam, sed ut septem quartae decimas proventuum suorum nobiles ad fundum publicum conferant, et tunc prodiret purum quottae hujus gratuitum oblatum. Mutuum in privatis tantum negotiis v.gr. emtionibus bonorum, et mercantilibus speculationibus, ubi industria longe majorem, quam sit interusurium, proventum procurare potest, notabile quandoque lucrum infert; cassa publica nulli commerciali manipulationi implicari potest, secus Legislatio ipsa se mercatorem efficeret. Quodsi autem ad siccas perceptionis et erogationis rubricas reducatur, e mutuo id tantum in eam realis emolumenti redundare potest, quanto minus ac usuale sit, interusurium dependit; sicut e converso, qui cassae publicae erga minus, quam sit usuale, interusurium pecunias credit, in re 1404 ipsa totam illam summae partem, pro qua nihil ex usuali interusurio obtingit, cassae huic donat.

Sed etsi purum in septem unius quartae proventuum decimis gratuitum oblatum assumamus, adhuc non expediret projectatum conflandi hujus oblati modum adoptare. Pro hac enim proventuum quotta determinanda vel deberet Legislatio clavim aliquam praescribere, et tunc operatio haec infinitis difficultatibus, longae morae, ac gravibus, nullo adhuc fundo provisis, sumtibus subjaceret. Vel vero id proprio singuli arbitrio relinqueretur, et ex hoc summa enasceretur improportio, et exigua indubie summa prodiret. In utroque casu projectata proventus, qui mille florenos non excedit, ab oblato hoc exemtio totam adhuc operationem magis implicaret; sed nec sufficiens pro exemtione hac argumentum adferri posse videtur; siquidem in eos, qui minorem hac summa proventum habent, beneficium melioris propter auctum commercium productorum suorum distractionis perinde redundaret, sicut vicissim illis, quorum proventus altius assurgunt, major, quae ipsis ex aequali etiam repartitione obveniret quotta, perinde sensibilis evaderet.

Quoad propositas schedas bancales, hae quidem majori, quam quae per alios hactenus propositae sunt, nituntur fundamento, quia projectans realem pro earum securitate conflandam cassam supponit. Verum ille duplicatam relate ad realem cassam harum quantitatem proponit; id autem, ut infra ostendetur, justam proportionem jam excedit; deinde ille nimis magnam facta ad jam currentes schedas regias reflexione copiam, nempe octo milliones ad semel emittendos suadet. Denique ut primum realem cassam ea, qua ille proponit, modalitate conflari non posse apparet, jam schedae etiam bancales ex allatis §-pho 149. motivis in nullam venire possunt considerationem.

§ 160.

Tandem proponit quartus purum quatuor millionum ad semel faciendum gratuitum oblatum .

Praemittit ille tres esse conflandi fundi commercialis modos: – 1. Si nobiles aliquam proventuum suorum urbarialium partem, v.gr. florenum domalem, in hunc finem cedant. Et hunc praeter alia argumenta ex eo etiam rejicit, quia hac ratione ad praedia, decimas, aliosque extraseriales ejusmodi proventus, qui multum important, nullum onus obveniret. – 2. Si classes privilegiatae ad aliquam pro fundo hoc quotannis praestandam summam se obligent. Et hunc quoque modum rejicit, quia stabilem redoleret contributionem. – 3. Si eaedem classes semel pro semper talem summam conferant, cujus interusurium jam exstanti salis fundo junctum commercialibus necessitatibus utcunque sufficiat.

1406

Et hanc modalitatem amplectendam, quatuor milliones ad semel offerendos, exinde vero sufficientem pro usibus commercialibus annuum fundum conflandum esse sequenti calculo ostendi posse arbitratur; interesse quatuor millionum efficit 200 000 florenos, annuus salis fundus infert 180 000, conflata hactenus e fundo hoc summa adminus ad unum millionem accrevisse supponitur, adeoque ejus interesse in 50 000 assumitur, et sic prodit annuus 400 000 fundus.

Oblatum tamen hoc non secus fieri posse arbitratur, quam ut congreganda per comitatus nobilitas per exmittendos ad Diaetam deputatos suos Status Regni activiset, quo hi discretam aliquam v.gr. 4 millionum summam offerre, hanc inter comitatus repartiri, et clavim etiam, pro individuali in ipsis comitatibus instituenda repartitione defigere possint.

Quod postremum projecti hujus punctum attinet, Deputatio contrariam jam §-pho 156. depromsit opinionem, et huic post recentissimum oblati pro bello Gallico subsidii exemplum tanto magis adhaeret; nulla enim realis inter hunc subsidii et fundi publici titulum differentia assignari potest.

Caeterum agnoscit Deputatio, quod ex omnibus, quae propositae sunt, et quae forte porro etiam proponi possent, modalitatibus, unica haec sit, quae omnes talis, qualem Legislatio exigit, fundi publici characteristicas notas habeat. Nam

1. Convenit dignitati Legislationis et nationis honori, qui exigit, ut haec concitatam jam de se quoad objectum hoc etiam apud exteros exspectationem impleat, et detractoribus Constitutionis nostrae ulteriorem cavillandi ansam praecidat.

2. Est practicabilis . Hactenus enim gratuito ejusmodi oblato obstabat potissimum difficultas elaborandae pro justa et aequali repartitione clavis, haec autem per factam subsidii pro bello Gallico decreti repartitionem jam sublata, sicque gratuitum oblatum practicabile effectum est.

3. Fundus hic non est vagus, eventualis et variis casibus obnoxius, sed certus et determinatus .

4. Fundus hic nec implicitam, nec magis, ac oportet, sumtuosam reddit cassae commercialis administrationem; quia illam nullis interusuriis dependendis, nulla mercantili manipulatione onerat, sed ad planam perceptionis et erogationis operationem reducit.

5. Haec conflandi fundi publici modalitas non laedit jus proprietatis , quia qui per talem, cui jus se repraesentandi detulit, aliquid promittit, ipse etiam in id consensisse censetur.

6. Non adversatur Regni constitutioni; haec enim spontanea oblata non excludit, et ideo complura horum cum antiquioribus, tum recentioribus etiam temporibus exempla prostant.

1408

7. Nullum regio alicui proventui, quos intactos conservare interest, praejudicium adfert.

8. Contribuenti plebi nullo novo oneri cedit.

Denique 9. Justificat ancipitem hactenus praestandorum per hanc gratuitorum laboratorum usum. Utprimum enim ipsae privilegiatae classes ad necessarios pro commercii promotione sumtus concurrunt, jam justum evadit, ut contribuens etiam plebs, in quam promanaturum ex augendo commercio beneficium pro modulo suo perinde redundabit, suas etiam in hunc finem operas tamdiu conferat, donec, ut §-pho 99. statuimus, cassa publica omnibus commercialibus necessitatibus sufficiat.

Circa ipsum tantum Projecti hujus calculum Deputatio pauca aliqua observanda existimavit. Nimirum, verum quidem est, quod ultra assumtos per projectantem fundos accedet eorum fundorum proventus, quos e projectatis per Deputationem hanc §-pho 40. Legislatio stabiliet, et qui idealiter forte in 100 000 assumi possunt. Verum etiam est, quod praecipuam erogationis Cassae Commercialis rubricam labores hydraulici et viarum constituant, hi autem gratuitis laboratoribus magna in parte perficiantur.

Ast evolvit se postremis Comitiis, quod conflatus hactenus ex aucto salis pretio fundus in alios usus impensus sit, calculati proinde e hujus interusurio 50 000 subtrahi, et omnes per projectantem propositi fundi ad annuum 380 000 proventum reduci debent. Quodsi etiam projectatos per Deputationem fundos 100 000 proventum producturos (id quod admodum incertum est) supponamus, adhuc totus annuus proventus nonnisi in 480 000 subsistet. Jam vero si omnia, quae jam supra recensuimus, Cassae Commercialis onera spectentur, facile apparebit quod, nisi notabiliores quotannis pecuniae impendantur, et commercium nonnisi lenta capiet incrementa, et plebs tarde admodum a gratuitis laboratoribus relevabitur.

§ 161.

Quare Deputatio haec et id: an ad semel dependendum, vel vero per aliquot annos continuandum oblatum facere expediat, et summae in utrumque casum quantitatem sublimiori Inclytorum Statuum et Ordinum judicio, cognito in bonum publicum zelo, et innato genti Hungarae generosi animi ductui, ultro submittit: in casum tamen illum, quo oblatum semel pro semper, etiamsi in 4 millionibus, fiat, summam hanc non statim in occurrentes commerciales usus expendendam, sed elocandam, eadem vero occasione, cum benigno Suae Majestatis assensu, excudendas esse schedas bancales ad vires interusurii offerendae summae, v.gr. 4 millionum, cum ea Statuum Regni assecuratione, quod hae ab earum possessoribus, dum et quando alicui collibuerit, parata pecunia redimendae sint; hanc autem schedarum 1410 emissionem tamdiu continuandam esse censet, donec summam obligati, v.gr. 4 millionum attingant.

Utriusque hujus propositionis fundamenta Deputatio in sequentibus compendio concentrat:

Relate ad 1-mum. Verum quidem est, quod, si ipsum oblati capitale statim expendatur, cum tam notabili summa et fluviorum, stagnorum, ac viarum commercialium mappa confici, et generale navigationis planum elaborari, et capitalium adminus fluviorum regulatio, ac forte unius etiam, alteriusve stagni exsiccatio intra breve tempus absolvi posset; verum absumpta semel hac summa non remaneret nisi annuus 200 000 et aliquid supra fundus, e quo restantes adhuc ad effectuationem totius plani labores, utpote collateralium fluviorum regulatio, canales communicationis, et his similia, penes alias, quas §-pho 155. recensuimus commerciales necessitates tarde admodum, aut forte nunquam perficerentur. Ipsa nimia suscipiendorum ad semel laborum copia difficiliorem redderet eorum directionem, et ideo hi minori cum exactitudine peragerentur; quod summum est, cum summa, v.gr. 4 millionum, si ad semel expendatur, nonnisi labor, qui valori hujus summae aequivalet, perfici potest; si eadem elocetur, intra 32 annos cum eadem summa opus 12 milliones valiturum peragetur. Cum proinde necessitates commerciales non ita comparatae sint, ut aut omnes simul, aut intra breve tempus expleri debeant, expedit ut ea, quae ex oblato conflabitur, summa mox explicanda modalitate ad fructificandum elocetur, erogationes vero commerciales reliquo, inclusis jam propositis schedis, fundo interea admensurentur. Quare

Relate ad 2-dum. Motiva Projecti hujus nonnisi per explicationem practicae ejus manipulationis reddi possunt.

Supponamus itaque quod Status Regni pro Fundo Commerciali 4 milliones conferant. Hoc facto firma spes haberi potest, quod Sua Majestas ad secundandum generosum hunc nationis conatum benigne admissura sit, ut ad vires ejusdem summae schedae bancales sub nomine et fidejussione Statuum successive emittantur.

Hoc supposito elocatis illis 4 millionibus excudentur ejusmodi schedae ad valorem 200 000 florenorum, id est ad vires obventuri a capitali illo interusurii, et hae cum interusurio 4 millionum, currente salis fundo, et propositis per Deputationem fundis, annuum prope 700 000 fl. proventum efficient, cum qua summa notabiles certe commerciales necessitates pro uno anno expleri possunt.

Ubi excusae primo anno schedae consumtae fuerint, excudentur aliae, iterum tantum ad vires 200 000 florenorum, donec observatum fuerit difficiliorem jam evadere earum erogationem; tunc enim ab ulteriori earum excusione statim desistetur. Quodsi vero schedae hae facilem continuo cursum retineant, excudentur successive in eadem semper quantitate aliae, donec ipsam elocati capitalis 1412 summam, v.gr. 4 milliones attingant, et tunc ab omni ulteriori earum procusione simpliciter abstrahetur.

Si schedarum harum erogatio, antequam illae summam elocati capitalis attingant, difficilior evadat, et tunc statim ab ulteriori earum emissione abstrahatur, spes est, quod erogata interea earum pars se porro etiam in cursu sustinebit, adeoque cassam per sollicitatas redemtiones non exhauriet.

E converso, licet schedae hae, postquam etiam summam praeexistentis capitalis jam attigerunt, facilem retineant cursum, nisi tamen Status Regni novam emitendae schedarum quantitati correspondentem summam tunc statim conferant, interest ut ab ulteriori earum procusione supersedeatur. Cum enim casus aut totalis, aut maximae earum partis redemtionis ex inopino emergere possit, realis quantitati schedarum harum admensus fundus semper praesto esse debet, e quo illae, emergente ejusmodi casu, prompte exsolvantur. Id si praestari non possit, collabetur creditum nationale , idque inevitabilem omnis etiam commercii ruinam post se trahet: et ideo si excussis ultra vires jam praeexstantis capitalis schedis casus ejusmodi emergeret, pro supplendo, qui deficeret, fundo comitia indicere, et hunc tum primum conflare, serotinum foret.

Caeterum in supposito etiam optimi schedarum harum cursus erunt de tempore in tempus aliqui, qui schedas suas a cassa redimi procurent; donec tamen, diminuta extrinseco quopiam casu circulantis pecuniae massa, schedae hae extra debitam cum illa proportionem collocentur, suum illae creditum semper retinebunt, adeoque ipsae ab uno redemtae schedae ab alio iterum acceptabuntur, et sic proventui, quem calculavimus, nihil decedet. Verum si massa circulantis pecuniae diminui contingat, aut malevolis de insecuritate Cassae Commercialis rumoribus eadem apud publicum in discreditum ponatur, tunc casus notabilis redemtionis reipsa emergere potest. In primo casu schedae nonnisi ab ea proportione, qua pecuniae circulatio minuetur, ad cassam refluent, adeoque haec beneficium residuae quantitatis, nisi extraordinarius pestis, aut infelicis belli casus commercium omne prosternat, ultro retinebit. In posteriori, cum realis in elocato capitali fundus semper praesto futurus sit, et erga hunc parata etiam in notabili quantitate intra breve tempus haberi possit, per promtam eorum, qui primi schedas suas redimi urgebunt, exsolutionem rumores ejusmodi facile dissipari, redemtaeque schedae in novum cursum reponi poterunt.

Superest tantum ut schedas etiam has omnes solidi fundi characteristicas notas habere demonstremus:

1-mo. Schedae Statuum non praejudicarent juri regio ; cum enim sub eorum cautione emittendae sint, deberent utique Statuum schedae compellari; et ideo plura schedarum ejusmodi exempla in aliis etiam provinciis prostant.

1414

2-do. Non praejudicarent illae praesentibus proventibus regiis; nam si schedae regiae jam in justa cum massa circulantis pecuniae proportione stant, emittendae per Status schedae vix cursum habiturae sunt. Potest quidem obverti quod e converso, in casum, quo illae cursum obtineant, tantumdem Aerario Regio decessurum sit, quantum illae efferent, quia novae schedae regiae ultra modernas in eodem valore circulare potuissent. Verum videtur id sibi natio a benignitate Principis tuto polliceri posse, quod ille majorem promovendis commercii Hungarici (e cujus flore multiplicia per alios canales in Aerarium Regium emolumenta redundabunt) rationem habiturus sit, quam exigui, et adhuc incerti, quod per augendum schedarum regiarum numerum sperari posset, beneficii. Omnis enim papiracea pecunia pure ex opinione civium valorem accipit. Potest evenire ut, licet schedae regiae jam justam cum massa circulantis pecuniae attingerint proportionem, schedae tamen Statuum, e mero nationali spiritu cursum ideo obtineant, quia in domesticam utilitatem diriguntur. Et in hunc casum Regnum quidem, si schedae Statuum emittantur, praesentem haberet utilitatem, schedae vero regiae, etiamsi schedae Statuum non emitterentur, nihilo majorem obtinerent circulationem. Interea inficiari non licet, quod si major, quam quae actu circulat, schedarum regiarum numerus cum schedis Statuum eodem tempore ad concurrentiam ponatur, id harum successum admodum dubium efficere possit.

3. Fundus hic in praevio non augendarum schedarum regiarum supposito est practicabilis. Cum enim schedae hae non ad milliones, sed tantum ad 200 000 sensim excudendae sint, dubitare vix licet, quin accedente patriotico Statuum zelo eaedem statim in cursum non deducantur, praesertim cum Status Mercantilis Temessiensis de pluribus bancalibus schedis ad circulationem ponendis postulatum formaverit.

4. Fundus hic est securus; in omnem enim, qui humanitus calculari potest, casum status nullum ex instituto hoc detrimentum capere possunt. Vel enim statim principio nemo has schedas acceptabit, et tunc Status nullam sentient seu utilitatem, seu detrimentum; id tamen, cum schedae hae reali fundo tectae sint, ne supponere quidem licet.

Vel habebunt aliquo tempore cursum, sed postea creditum ita amittent, ut notabilis earum pars redimi debeat; et tunc si vigesima tantum earundem pars pro redimendo adferatur, haec ex currenti illius anni interusurio exsolvi poterit. Si plus redimi debeat, cassa erga hypothecam praehabitarum obligatoriarum tantum parati aeris facile conquiret, ut his etiam satisfacere possit; per promtam vero hanc exsolutionem creditum schedarum harum indubie ita restabiliet, ut jam redemtae schedae denuo erogari queant, sicque fundus temporaneam tantum diminutionem patiatur.

Vel per funestum aliquod bellum, pestem, aut aliud simile flagellum, circulantis pecuniae massa ita diminuetur, ut quisque paratam tantum pecuniam, velut in 1416 arduis ejusmodi circumstantiis praesentaneis necessitatibus magis accommodam anhelet, adeoque omnes omnino schedae hae redimi debeant. Et tunc non poterunt quidem illae parato exsolvi, sed proprietarii per activas cassae obligatorias excontentari debebunt. Verum in communi ejusmodi calamitate eadem sors omnes etiam privatos creditores manebit; nam ne hi quidem a debitoribus suis paratam habere poterunt solutionem, adeoque proprietarii schedarum harum nihilo deteriorem subibunt conditionem, quam si pecunias has privato alicui credidissent. Interea cum extraordinaria ejusmodi calamitas, benignitate Numinis, nonnisi raro et per longiora intervalla evenire soleat, cassa totam illam summam, pro qua hactenus schedas erogavit, lucri faciet.

Vel denique in optimo casu schedae hae non tantum per decem, intra quos ex iis 4 milliones conflabuntur, sed per plures etiam annos facilem cursum retinebunt. Et tunc Cassa Commercialis, calculatis ut supra ejus fundis, intra decennium septem milliones erogare poterit, et adhuc pro subsequis annis, donec schedae hae decurrerint, annuus medii millionis fundus eidem ita remanebit, ut intra 30 annos 17 milliones in usus commerciales impendi possint. Quo adminiculo, si pecuniae rite, ut supponere oportet, dispensentur, commercium Hungaricum ad notabilem perfectionis gradum perduci potest.

5. Fundus hic convenit dignitati legislationis; nullam enim mercantilem operationem involvit, adeoque e legislatore mercatorem non efficit, sed fundatur unice in bancali manipulatione , quae indoli legislationis omnino congruit.

Et haec est demissa Deputationis hujus circa modalitatem conflandi fundi publici opinio. Possent aliae etiam, forte magis lucrosae, sed tanto intricatiores, pluribusque fortuitis casibus expositae bancales ejusmodi manipulationes proponi: Deputatio tamen haec, spectata moderna, quae in statu actuali delineata est, politica tam Regni, quam et regnicolarum situatione, hanc unam et practicabilem , et securam , et decoram , et praesentaneis commercii necessitatibus correspondentem esse conflandi fundi publici modalitatem existimavit. Quam tamen, uti et omnes alias superius propositas leges, altissimo Suae Majestatis Sacratissimae, et sublimi Inclytorum Dominorum Statuum et Ordinum Regni judicio humillime substernit.



Previous page

Next page


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.