Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Šilobod Bolšić, Mihalj (1724 – 1787) [1760], Fundamentum cantus Gregoriani, versio electronica (), 6772, Ed. Jelena Knešaurek Carić [genre: prosa oratio - dialogus scholasticus] [word count] [silobodbolsicmfundamentum].
Previous page

Next page

-- --

Dialogus V. De perfectione et imperfectione tonorum Magister:

Tonus Graecorum olim lex fuerat, musicorum deinde modus factus est, nobis vero regula erit, qua omnis cantus, (etsi nec antiphona, nec responsorium, nec introitus sit) cuius sit toni, cognosci poterit.

Discipulus:

Solita ergo bonitate tua dices, magister, quot sint toni?

Magister:

Nunc sunt octoni, quandoque fuere quaterni.

Discipulus:

Quare olim quaterni, nunc vero sunt octoni?

Magister:

Quia omnis fere veterum cantus in una ex quattuor finalibus litteris, quae sunt D. E. F. G. terminabatur. Totidem ergo regulae sive modi cognoscendi cantum esse debebunt. Et quidem, si ultima finalis nota cantus terminabatur in D., tunc erat toni primi in E. secundi in F. tertii in D. quarti. Primus Graece vocabatur prothus. Secundus deuterus. Tertius tritus. Quartus tetrardus. Qui, quia ob nimium ascensum admodum difficiles fuissent, utpote ab uno

Previous page

Next page


Šilobod Bolšić, Mihalj (1724 – 1787) [1760], Fundamentum cantus Gregoriani, versio electronica (), 6772, Ed. Jelena Knešaurek Carić [genre: prosa oratio - dialogus scholasticus] [word count] [silobodbolsicmfundamentum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.