Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 9 --


Volvuntur vitamque alto sub gurgite ponunt
Infleti et monstris miseri dant praeda marinis.
Nos placida fruimur regali in sede quiete
Tranquillaeque tuis gaudent in finibus urbes.
paraHaec tua vis animi, tua fortis ad arma juventus
Consiliisque acer 9, rerum cui tradita cura,
Quae reliquas spectant aulas, quique adstat ad aures
Jam senior 10, Lodovice, tuas ducitque volentem
Atque novi tecum regni moderatur habenas
Expertus longum quique 11 auri pondera solers
Eruit illaesis populis nervosque potentes
Suggerit arcendi belli pacisque fovendae.
Haec reliqui praestant lectissima turma ministri.
para Ergo insto assiduis tranquilla per otia curis.
Nec vero tantus cedet labor initus: alto
Aequore, quae longum jactata furentibus Austris
Objectam attigerit puppis male conscia sedem,
Promptius inveniet, quibus incita adhaeserit oris,
Poscere quos deceat ventos, quo vertere proram,
Spero equidem, nec vana fides, mea scripta docebunt. 12
para Sunt brevibus nunc clausa tubis 13, quae vitra remotas
Adducunt oculis oras et sidera coeli,
Illa quidem melius quam quae longissima quondam
Machina vix tellure super molimine multo
Haud poterat tumidas tractari onerosa per undas.
Immoror his, quae cura tuis mihi maxima cessit
Imperiis: varias doceo deprehendere vires
Vitrorum et formas tornandis lentibus aptas
Per numeros simul arte nova tenuique labore.
Fas erit 14 hostiles procul his dignoscere classes
Et malo et puppim fluitantia signa per altam.
Fas erit his servare polum fulgentiaque astra,
Securas ducunt quae vasta per aequora puppes.
Addo etiam 15 Uraniae certas cultoribus artes,
Arma nova ac veterum vitia errorumque pericla
Et quo quemque modo noscant fugiantque, recludo.
Astrorum evolvo motus 16 quasque ethere in alto
Obtineant sedes, quam se sublimia tollant.

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.