Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 97 --


Suspicio incertos agitabit pectore fluctus.
Scilicet ante diem, Phoebus quo deficit atque
Ardentes puro vultus obducit Olympo,
Mane vigil primo tenuatae cornua Lunae
Aspicies tumidis postrema exurgere ab undis
Excitos dum nectit equos Aurora diemque
Sollicitat noctemque fugat pallentiaque astra
Restinguit late et gremio foecunda rubenti
Perfundit rutila teneros aspergine flores.
Ergo locum, superas quo diva emergit in auras
Observa ac signis confer fulgentibus, et si
Haud pigeat, radio metire atque aere rigenti
Incisisque notis; inclusas dentibus horas
Ferratis adhibe simul et sua tempora nosce.
Quod si etiam nota numeros versaveris arte,
Invenies Boreae divam torpentis ad oras
Vix quidquam a medio se tollere seu ferventem
Ignibus aestivis vix se demittere ad Austrum,
Signifero vicinam orbi fratrisque viai.
Praeterea cum jam se evolverit altera puro
Axe dies jamque occiduas se Phoebus in undas
Merserit et primis coelum praefulserit astris,
Se vigili prodent oculo nova cornua et acrem
Tenvia fulgenti percellent cuspide visum,
Deinde brevi occiduo se mersa sub aequore condent.
Hic loca si pariter certasque notaveris horas,
Signifero vicinam orbi Phoebique videbis
Tum quoque vicinam calli, sed parte meantem
Opposita mutasse latus: si forte rigentem
Elata in Boream sese ante erexerat, imum,
Praetergressa viam Phoebi, jam accedet ad Austrum;
Contra humiles Austri si se inclinarat in oras,
Altior in Boream sese eriget atque rigentem
Cornua deflectens radiantia tollet ad Ursam.
Ergo etiam interea nodum tranarit, oportet
Et rutilo conjuncta deo sat proxima nodo
Extiterit fratrisque viae. Cumque ille feratur
Altus in immensum et contra tam proxima terris

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.