Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 161 --


Jam nullis recta radiis pergentibus umbra
Densior in medio exoritur; quae restat utrumque
Ad latus, inflexa generatur fascia luce.
Ergo etiam[ERROR: no link :]7 Solis radios, queis cingitur orbis
Celantis fratrem Phoebes, dum viribus isdem
Deflexi internas subeunt circum undique partes,
Sole etiam latitante putant fulgere, nigranti
Et rutilam Lunae fronti efformare coronam.
Rem quoque[ERROR: no link :]8 subjiciunt oculis: tubus amplior alte
Erigitur coelo patuloque hiat ore superne.
Arctior in gremio suspenditur orbis; at ima
Parte subit laevis citroque ultroque trahendus
Attactu molli tubulus, cui tenve foramen
Stat medio et superas prospectum pandit in auras.
Huc oculum admovisse solent: hinc lampada Solis
Suspiciunt omnesque notant in imagine quadam
Defectus varios, similes defectibus illis,
Objectu quos Luna suo super aethera gignit.
Namque refert Phoebes vultum nigrantis, in alto
Orbis qui gremio suspensus pendet et idem
Sive minor nitida seu major imagine Solis
Cernitur, ut libet; extrorsum si scilicet ipso
Eductus lente tubulus removetur ab orbe
Vel contra introrsum protruditur atque propinquat.
Ergo ubi protruso tubulo sat proximus orbis
Excrevit rutilaque apparet lampade major,
Ipse viam Phoebi medius si respicit axis
Immotusque manet, Phoebus prius integer, inde
Falcatus magis atque magis jam parte latente
Aspicitur, donec totum se denique condat.
Tum vero, ardentem qui lampada condidit, orbis
Undique detortis radiis in margine summo
Emicat et puro rutilus nitet annulus igne.
Quidni igitur similes pariter sint illius ortus,
Nigrantem in medio Phoeben qui cingit Olympo
Inflexisque via radiis tribuatur uterque?
Haec illi[ERROR: no link :]9 , verum ista, cave, sententia mentem
Ne tibi transversam abripiat, rationis inane

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.