Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 165 --


Se tenuant magis atque magis: namque impare nisu,
Flexibus atque adeo imparibus torquentur, et ille
Immensum, hic recto vix quidquam a calle recedit.
Tanta igitur demum post intervalla viarum
Inde oculis lumen tam tenve allabitur, omnem
Ut fugiat sensum et motus vix excitet ullos.
Et quisquam radiis memorata lege retortis
Jam tribuat natam celato Sole coronam?
Nec minus[ERROR: no link :]11 ille tamen veri a ratione recedit,
Qui sibi lunares confingit et advocat auras
Auxilio atque aliter sic omnia solvere tentat.
Scilicet, ut nostrum late circumfluit orbem,
Qui ventos ciet et nubes qui sustinet, aer,
Quo propior terris, hoc densior, idem ubi in axem
Erigitur, sensim aetheream tenuatus in auram,
Ipsam etiam Lunam simili sic aere cingi
Ac ventos sentire suos gravidasque futuris
Imbribus et multa ruituras grandine nubes.
Est quoque, qui tacitam multa jam nocte per umbram
Alta tubo et vitreis speculatus lentibus astra
In fusca Lunae facie nimbosque sonantes
Fulguraque et celsas ferientia fulmina turres
Visa sibi narret, juret quoque: mentem, animumque
Usque adeo praecepta animo sententia ludit;
Hanc vero radios partim reflectere, partim
introrsum torquere auram rutilaque corona
Nigrantis tristem Phoebes circumdare frontem;
Cumque eadem a dorso Lunae se tollat in axem
Altius assurgens, ipsam quoque se mage in altum
Haerentem fronti Phoebes attollere lucem.
Verum age[ERROR: no link :]12 , queis etiam hunc liceat configere telis
Errorem, expediam. In primis te plurima Lunam
Haud ullo circum perfundier aere, qui sit
Huic nostro assimilis, rite observata docebunt.
Aspice, cum[ERROR: no link :]13 puro nitet aethere, seu petat auras
Cornibus obstantes primis seu plena superbam
Ostentet frontem rutiloque simillima fratri
Nocturnas vincat tenebras atque obruat astra,

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.