Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 171 --


Omnia et aequali confusa in luce laterent
Atque idem, gelido loca quae sub cardine duram
Persensere hyemem nivibusque albentia candent,
Clara magis quam vere novo aut aestate videret
Ardenti, cum se nivibus jam nigra solutis
Spectandam Tellus praebet frondesque virentes
Per nemora erumpunt late rupesque sub altis
Montibus atque imis horrent in vallibus umbrae.
At Lunae in vultu non haec discrimina formae,
Non jubaris produnt sese: manet una eademque
Umbrarum facies, dum parte effulget eadem
Phoebus; nec varii percellunt lumina ductus,
Ipse,nisi, ardenti dum fervidus imbuit imbre
Conversam Phoebes frontem, mutentur et atri
Mutato tractus positu jamque altera jamque
Sordescat tenebris divae pars altera opacis.
Quae si perpendas simul omnia, concidet error
Deprensus claroque patens in lumine et auras
Aeriis similes haud Lunam ambire fatendum est.
Quamquam[ERROR: no link :]18 aliquo ipsam etiam perfundier aequore et orbem
Lunai solidum liquidis latitare sub undis
Crediderim, incerto obliquus qua margine saltem
Despectat terras limbus. Sed non tamen illas
Aeris in morem hoc tenues mage, quo mage in altum
Assurgunt, vacuo donec mutentur inani,
Esse rear; verum aequoreas imitarier undas
Et summa contra in facie quae limite certo
Sat densae affusam sustentent aetheris auram.
Indicio est ille ipse, aequo qui margine limbus
Asperitate caret nec hiatu abrumpitur ullo,
Aspera dum varia facies nigrescit ab umbra
Mille locis mediaeque inter confinia lucis,
Qua Sol curvatum radiis stringentibus orbem
Obliquus circum conradit, flexibus errat
Semita praeruptis multoque hiat aspera dente.
Scilicet ipsa etiam Phoebe qua montibus altis
Ardua se tollit coeloque minatur,hiantes
Qua gremio valles aperit camposque patentes

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.