Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 185 --


Trans nubes sibi pandit iter fractumque retorto
Calle jubar Phoebi tamen evolat, et via si qua
Finditur interrupta patens trans nubila, campos
llicet aeriasque auras crassosque vapores
Irrorat radiis salientibus. Aurea circum
Mille repulsa locis lux omnia protinus implet
Et premit astrorum tenues atque obruit ignes.
Ast ubi opaca procul sublimi ex aethere Phoebe
Et nebulas nubesque et nubibus aera densis
Impositum montesque altos camposque tenebris
Inficit et late fraternos condidit ignes,
Tum caeca ceu nocte nitentia sydera surgunt.
Sic ego[ERROR: no link :]31 cum Phoebi radios excluderet omnes
Arte tubus multa insignis noctemque foveret
In gremio, licet in medio sublimis Olympo
Arderet Titan, sudo nitidissima coelo
Saepe olim aspexi propioraque sydera terris.
Olim[ERROR: no link :]32 equidem saepe, at quoties nunc pura sereno
Ore dies sine faece nitet, cum jam altus ab undis
Extulit Eois caput ardentesque per horam
Effudit radios Titan, me candida Oloris
Cauda vocat summaque poli jam fulget in arce
Spectaturque tubo ingenti trans vitrea septa.
cum vero occiduas deflexum Phoebus ad undas
Inclinat currum, a medio nam tertia fluxit
Hora die, tollens humeros Auriga nitentes
Erigitur summique ardens in vertice Olympi
Ire jubet positusque suos metirier, et qua
Anteriore petens rabidum premit alta Leonem
Ursa pede. illa quidem sero jam vespere, cum jam
Confundit lucem dubiis nox prima tenebris,
Suspectanda venit. Veniet tamen ante diesque
Post senos Phoebi occasum praevertet et alto
Visa tubo rutilae vincet mihi lampadis ignes.
Haec ipsa et domina spectabam nuper in urbe;
Ursam equidem media ferme jam nocte per umbram
Pervigil ac primae post sera crepuscula noctis
Aurigam fulgentem humeris nigrumque per axem

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.