Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 193 --


Horrida nox Titane nigroque haud omnia velo
Inficiat penitus condens. Lux unde supersit
Languidior stellasque vetet spectare minores,
Accipe. Fulgentem Phoebi cum Cynthia vultum
Eripit ex oculis, non uno tempore cunctis,
Quas circum intuimur, terraeve aut aeris oris
Abdidit atque omnes plena demersit in umbra.
Saepe procul montesque alti vallesque profundae,
Conspicui semper pars aeris ultima, partem
Phoebeae extantem suspectant frontis et ignes
Aethereos puramque bibunt e margine lucem
Ac nitidum tenebris inspergunt lumen opacis.
Finge animo rigidas protendier aethere virgas,
Quae recto Phoebique globum Phoebenque minorem
Corradant ductu et densis circum undique septis
Includant medios, tum deinde excurrere pergant,
Cynthia fraterno qua dorsum avertit ab igne.
Nonne vides, longo transgressae tramite divam
Ut coeant sensim et puncto sistantur in uno
Ac teretem referant tenuata cuspide conum?
Umbra sinu coni concluditur atque nigranti
In gremio quicumque latet, de lampade Solis
Nil tuitur frustraque oculos attollit inanes.
Qui cono egressus virgas transcurrat et atris
Erumpat septis liber, jam limite summo
Ardentis videt ora dei tristesque tenebras
Excutit atque aliqua radiorum aspergine gaudet.
Quoque magis faciem coni fugit, hoc mage flammis
Imbuitur nitidi vultus partemque minorem
Ereptam rutila Phoebi de fronte requirit.
Ergo ipse umbrosus terras qua conus in imas
Transcurrit campisque aciem defigit acutam,
Phoebeum penitus latitat jubar: omnia circum
Conspicuus rutilo perfudit lumine margo.
Verum ubi per tenues Phoebe caput altior auras
Extulit et nostrum Titan se pronus ad orbem
Demisit propior coeloque recessit ab alto,
Ante coit breviorque acie vanescit acuta

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.