Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 201 --


Protinus exoritur, non idem impulsibus ipsis
Consonat usque adeo ac leges ita servat easdem,
Incurvi motus geminatas dupla sequatur
Mensura ut vires spatioque impulsa recedat
Fibra duplo. Est modus et certi sunt denique fines;
Quos ubi jam valido attigerint fila incita pulsu,
Nequidquam vires adjungas viribus atque
Urgentem ingemines nisum. Vix flectier ultra
Se sinit ac citius dabitur disrumpere quam vi
Usque nova extenti textum producere nervi.
Quod[ERROR: no link :]42 si forte animo titubas atque anxius haeres,
Parjetibus geminis transversi funis utrumque
Fige caput. Medio tum tenvia pondera primum
Adjice, deinde novas massis super ingere massas
Paulatim gradibusque aequis. Distendier ipsum
Et pariter medio paulatim inflectier atque
Demitti adductum terraeque accedere funem
Aspicies. Sed massa levis dum pondere nondum
Immodico excrevit nimium, torquebitur aeque
Ferme idem ad terram spatiisque a tramite recto
Ad nova se paribus demittet pondera funis.
Ast eadem exiguum post temporis intervallum
Incrementa viae terramque accessus ad imam
Decrescent sensim ac demum vis ponderis ingens
Longe ubi distractum funem depresserit, ille
Viribus usque novis vix jam descendere quidquam,
Vix poterit produci ultra massaeque recentes
Disruptum potius dissolvent quam mage tendant.
Ergo[ERROR: no link :]44 etiam, tenui piceae dum lumine taedae
Urgentur fibrae atque oculo tenduntur in imo,
Si fors aucta novis sensim nova lumina taedis
Adveniant visumque petant, tendentur iisdem
Ipsae etiam gradibus fibrae gradibusque tremores
Aucti isdem, medium ducentur ad usque cerebrum
Nec fallent vigilem nova luminis augmina mentem.
At sua dum Phoebus radiantia spicula mittit,
Dimidio licet ore latens, lux aurea tanto
Inflexas nisu fibras contorquet, ut omne

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.