Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 203 --


Quod reliquo manat vultu, licet impete duplo
Fila jubar pulset nervorum, vix tamen ipsa
Curvari jubeat magis ac tremor exoriatur
Fenne idem nisuque animum percellat eodem.
Adde,[ERROR: no link :]45 quod et frontem media plus parte coruscam
Cynthia dum tegit et missos intercipit ignes,
Non eadem ereptae lucis jactura tuenti
Accidit et media pariter plus parte minutum
Ingreditur jubar atque acies defertur ad imas.
Consuluit natura, oculi et mirabile textum
Ereptos reparat radios damnoque medetur.
Forma globi est olli; tunicae texere cavatos
Circumquaque sinus densae tenebrosaque condunt
Viscera; parte tamen media, qua prominet atque
Candentem obscurus tractum discriminat orbis,
Exiguus radiis aditus patet atque rotundum
Transmittit Phoebi rutilantia tela foramen.
Hoc super in morem tenuis pellucida cornu
Se tunica extendit nec lucem objecta moratur.
Vitrea ad apricam velut interjecta fenestram
Lamina ventorumque iras imbresque repellit.
At rerum admittit species Phoebique sagittas.
Transmissos aditu radios crystallina,utraque
Parte tumens, dorso lens excipit inflexosque
Introrsum fundo concurrere cogit in imo
Et parva objectas in imagine pingere formas.
Ipsam igitur mira contexuit arte fenestram
Et filis fila implicuit natura, trahendo
Latius extendi pluresque admittere posset
Ut radios, contra laxando contraheretur
Arctior et nimios contracta excluderet ignes.
Si forte[ERROR: no link :]46 obscura quondam sub nocte per umbram
Dum tenuis dubiam secreta in parte ministrat
Cerea fax lucem, vicinum intentus amicum
Aspicias oculosque oculis defixeris atque
Contemplere nigram trans cornea septa fenestram,
Distentos cernes aditus lateque patentes
Circumquaque fores per aperta foramina lucem

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.