Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 239 --


Hinc ubi devenere locos, quibus ardua cursum
530 Dum movet, horrenti Phoebe nigrescit ab umbra,
Diversi fugere ac tantum interjacet ollis
Jam spatii, quantum medio Telluris ab imo
Pertinet ad summam faciem et revolubile dorsum.
Nam spatiis isdem decies cum Cynthia senis
535 Assurgat, vix, quo terras ea circuit, orbis
Ter superat gyro decies bissena recurvo.
Filum etenim tereti si circumduxeris orbi
Advolvens, medio dein tensum aptaveris axi,
Invenies triplum septemque ex ipsius axis
540 Partibus una super nec pars ea tota manebit.
At flexus, binos radios qui distrahit, illi
Si redeant retro inque apicem jungantur acutum,
Haud procul a Tellure caput defigeret, ejus
Scilicet a medio, quem Cynthia permeat, orbis.
545 Cruribus ergo idem spatium, quod diximus, unum
Concludit flexus spatioque recedet eodem,
Qui radius summas vix attigit aeris auras
Quique imo Terrae interior dedit oscula dorso.
His[ERROR: no link :]29 animadversis nil jam mirabere Phoeben
550 Squalentem in media vix internoscier umbra.
Flexum etenim aeriis lumen, quod prodit ab auris,
Jam tenue et tanta mulctatum parte, per amplum
Plusquam centenis paribus magis, aera primum
Quam subiens, spatiis distenditur intervallum.
555 Quid dubitas? Radios aer torquere citatos
Qui valeat, minus hinc consurgit in aethera quam qui
Pergenti dominam signat quid restet ad urbem,
Qui quarto est decimus, distet lapis, ardua qua se
Attollit coelo Felici nomine moles
560 Subjectumque jugo Tibrim premit. At via ad imum
Terrai medium dorso si tendat ab alto,
Mille quater lapides tanto longissima lapsu
Objiceret, centum et paribus majora videres
Intervalla viae, quam quo extimus eminet aer.
565 Haec[ERROR: no link :]30 coeli ac Terrae mensoribus omnia dudum
Sat comperta; docent, aer quam celsus Olympo

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.