Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
-- 241 --
Assurgat, serae postrema crepuscula noctis
Aut coelo primum exoriens aurora sereno.
Quaeque suis tentata modis sic caetera longus
Eduxit labor atque educent plura nepotes.
At qua[ERROR: no link :]31
se densam lux aere flexa per umbram
Distribuat lege et Phoeben perfundat opacam,
Proh quantus Latiis labor est efferre Camoenis!
Cerata rursum tela calamoque nigranti
Esset opus mollive inscriptis littore sulcis.
Tentabo tamen et plectrum nervosque sonantes
Expediam, duro saltem concludere versu
Si multa, si forte, sinat prece victus Apollo.
In primis teretes[ERROR: no link :]32
et acuta cuspide conos
Contemplare duos: gremio concluditur alter
Alterius geminosque apices atque intima Terrae
Viscera pervadens idem secat axis utrumque.
Terrai circum conradit flexile dorsum
Interior, densa et penitus nigrescit ab umbra
Luce carens, sumini exterior legit aeris auras
Et non inflexos Phoebeae lampadis ignes
Distinet. At spatium, teretes quod clauditur inter
Conorum facies, jubar excipit aere flexum,
Temperat et tristes tenui splendore tenebras.
Non tamen[ERROR: no link :]33
et partes aeque se lumen in omne
Diffundit spatio in toto, tenebrasque nigrantes
Non una radiorum aspergine mollit ubique.
Primum etenim ad conum quo se magis interiorem
Demittunt radii, hoc densum magis aera tranant
Et vincunt crassos damno graviore vapores.
Illi etiam magis atque magis curvantur apertoque
Usque magis fugiunt sese et panduntur hiatu.
Inde minus rutilat, medium quod lumen ad axem
Accedit magis. At rursum dispendia tanta
Pensantur, brevior dum contrahit annulus, orbe
Quod circum aerio deflectitur undique lumen.
Quin etiam, conorum axis qua se inter acutos
Fert apices, lucro ingenti damna omnia cedunt.
Namque illic gyro, terras qui circuit omnes,
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
|