Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
-- 243 --
Deflexi, puncto radii sistuntur in uno
Et vincunt caecam collato robore noctem.
Axe[ERROR: no link :]34
quidem medio circum omni ex parte retortum
Colligitur lumen. Radios at plurima binos
Inter se aversis transmissos aeris oris
Puncta loci excipiunt; aliisque allabitur uno
Aeris in puncto flexum jubar. Usque adeo se
Non aequa radii diffundunt mole per umbram.
Quod si etiam haec libeat loca contemplarier atque
Singula sese inter componere mensurasque
Supposuisse oculis, facili ratione licebit,
Ni pigeat tenui rem consignare papyro.
Pinge[ERROR: no link :]35
tibi terrarum orbem, pinge aera, conum
In medio coni pallentis pinge nigrantem;
Adde axem tranantem apices et viscera Terrae.
Quinque aequis coni primi de partibus, alter
Interior, terris dum sese attollit ab imis,
Tantum unam tereti concludat fronte, per axem
At reliquum vertex a primi vertice distet
Ac videat partes supra se extare quaternas.
Tum vero aethereas longe latera omnia in auras
Interior conus si protrahat, exorietur
Tertius inversa conus tibi cuspide, primi
Atque apicem patulo assurgens spectabit hiatu,
Tertia qua terras laterum pars spectat ad imas
Suspiciuntque apicem bini et supera alta, trientes.
Ter tribus at quatuor faciei e partibus aequis
Ac totidem ferme spatii, quod flexa pererrat
Aere lux, coelo extantes concludet et alto
Quinque alias gremio excludet de partibus ipsis
Telluri ac densis obversas aeris oris.
Intentas jam fige acies et singula vultu
Contemplare vigil prono spatiumque retortis
Perfusum radiis, quod coni a fronte secundi
Pertinet ad primi frontem conoque recenti
In geminas scissum partes distinguitur, acri
Scrutare obtutu et menti tibi siste sagaci.
Pars, quae Tellurem inferior despectat et auras
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
|