Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 267 --


At nimio exustae flavescant Solis ab igne;
Unde rosis ardens vultu rubor; unde nigrantes
Purpura quae violas tristi circumsidet umbra
Canaque cur puro niteant candore ligustra.
At contra tenerae cur laevia colla columbae
Et bullae pueris lusus tenuesque capilli
Filaque, quae molli deducit aranea succo
Et gemmae et pluvio pendentes aere guttae
Mille trahant varios adverso sole colores.
Haec primus comperta vides, simul abdita[ERROR: no link :]19 pandis
Mille alia atque alia accumulans totumque per orbem
Diffundis late. Stupet alta mente volutans
Attonitum mortale genus tam multa repente
Educta atque adeo brevibus concredita chartis
Plus unum vidisse hominem, quam viderit omne
Naturam inquirens sapientum turba per aevum.
Ergo novum coelo delapsum ut numen ab alto
Te supplex unum veneratur Apollinis ara
Posthabita, tua scripta terit noctuque diuque
Evolvens, te in vota vocat, te oracula poscit,
Dona tibi, tibi thura parat studiosa juventus
Altaque marmoreis meditatur templa columnis.
Huc ades o igitur vatemque inventa canentem,
Magne, tua atque almae tua tenvia stamina lucis
Tu praesens moderare, incertos tu rege gressus,
Da facilem venam et cantum versusque sonantes.
Principio[ERROR: no link :]20 albenti radius qui lumine fulget
Candidus, ille quidem quamquam tenuissimus atque
In speciem prorsus simplex, quamplurima caeco
Juncta inter sese nexu mage tenvia fila
Continet atque oculos collatis viribus urget.
His autem, quamquam numero sunt innumerali
Omnibus est dispar filis natura nec una
Pergendi recto vis tramite nec color unus.
Namque dedit filo ingenitum natura colorem
Cuique suum, nulla quem vi, non flectibus ullis
Exuat atque oculos mutato ludat amictu.
Nec minus et vires et recti callis amorem

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.