Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 275 --


Ipsum autem in ternas facies procurrat. At illas
Attritu exaequa multo tenuique subactae
Pulvere fac niteant, qualis nitet alta quieti
Fontis aqua atque imas pellucida monstrat arenas.
Usus erit[ERROR: no link :]30 vitreae lentis quoque, quae tibi massa
E parili tumeat laevissima parte ab utraque
Ac radios medium compellere possit ad axem;
Qualem sublimi defixam in vertice coelo
Erigit, aethereos qui terris admovet ignes
Nocte tubus tacita vel qualem instante senecta
Ante oculos mos est suspendere caligantes.
Jam vero[ERROR: no link :]31 occlusis amplum conclave fenestris
Fac tibi nigrescat. Tantum per tenve foramen
Irrumpat radius tenuis parvaque rotundum
Exhibeat[ERROR: no link :]32 rite exceptus sub imagine Solem.
Protinus oblongo venientem intercipe vitro
Obliquam objiciens faciem: flectetur in ipso
Ingressu primo distractaque fila recedent
Diversas molita vias ac mi-sus ad auras
Regressa aerias, rursus non flexibus aequis
Ad calles detorta novos magis avia tendent
Ac demum opposito secreta in parjete sistent.
Tum vero manifesta fides: nam Solis imago
Non niveo candore nitens, non orbe rotundo,
Verum septenis distincta coloribus atque
Longior excurret. Cernes e pluribus illam
Solis imaginibus coalescere: prima rubebit,
Sordenti violae postrema nigrescet amictu,
At mediae medios referent ex ordine fucos.
Hinc summae incurvos frontes flectentur in orbes.
Ast illos recto conjunget tramite et oram
Hinc atque hinc dorsumque leget revolubile limes
Arcubus innumeris, rutilam qui lampada Solis
Quisque suo pictam concludet in orbe colorans.
Non tamen[ERROR: no link :]33 hac penitus disjuncta in imagine fila
Aspicies et secretos fulgere colores.
Purus erit curvis in frontibus hinc rubor, inde
Purpureus violae nigror ac genus omne colorum

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.