Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 277 --


Limitibus purum in rectis. Sed lumen in isdem
Tenve locis acies vix quidquam impellet acutas.
Collectum in medio jubar et densata coibunt
Multa quidem, at varios miscentia stamina fucos.
Namque superpositi vicinis orbibus orbes
Parte sui implexique simul contermina, jungent
Fucorum genera et variorum fila colorum.
Ergo adhibent[ERROR: no link :]34 lentem: similes lens vitrea fucos
Colligit et flexum densat jubar absimilesque
Disjungit radios simul et variantia fila.
Illa etenim vitro amoto, quod triplice fronte
Procurrit forma triquetrum, si forte nitentem
Sat procul a tenui disjuncta foramine Phoebum
Excipiat, flectit torquens fugientia sese
Fila decussatae lucis formamque rotundam
Crescentemque fuga punctum compingit in unum
Quoque magis radiorum aditu removetur ab arcto,
Hoc citius medium inflexos conducit ad axem.
Illi iterum fugiunt sese rutilique rotunda
Syderis ingentem pingunt sub imagine formam.
Ergo, qua coeunt, candentem oppone papyrum
Excipiens Phoebi radios punctumque coruscans;
Dein triquetrum lenti vitrum adjice. Protinus omnes
Diffugient fuci longe textuque soluto
Punctorum in seriem tenui se tendet imago
Tramite multicolor purosque ex ordine fucos
Objiciet contemplanti. Variantia fila
Disjunget triquetri frons vitri, at contrahet alto
Assimiles circum dorso curvata colores
Undique lens totidemque in puncta nitentia coget,
Quot diversa latent in plena stamina luce.
Hic age[ERROR: no link :]35 jam tenuique acie pertunde papyrum,
Ut liceat, quoscumque libet, transmittere fucos,
Sive rubescentes malis viridesve vel atram,
Languentes tristi violam qui lumine tingunt.
Hos iterum atque iterum triquetris intercipe vitris,
Mille viis agitans versa partesque per omnes
Contorque inflectens: nunquam se distrahet unus

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.