Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 295 --


In vicium praestant numero et satis ampla viarum
Post spatia adjiciunt jam centum et mille, novatos
Queis plus alternant positus formamque resumunt.
Quod simul in rubeoque rosae ditisque metalli
Evenit in fulvo reliquisque ex ordine fucis.
Ergo, perspicuae fuerit si lamina massae
Crassa satis, filis ex ingredientibus una
Atque uno tinctis fuco sub margine demum
Opposito paribus sortem formamque resumptam
Plurima signabunt numeris ac plurima contra,
Et totidem ferme, imparibus. Proinde illa priori
Quam tenuere vicem positumque in fronte tenebunt
Tum quoque, jam toties amissam ac deinde receptam
Atque adeo transmissa iterum procedere possunt
Promptius et cursum producere; caetera contra
Oppositam sortita vicem, reflectere gressum
Apta magis massamque iterum pervadere eandem,
Promptius emensas retro referentur ad oras.
Scilicet hinc, per corpus idem si tramite longo
Lux progressa novam ad frontem devenerit, illam
Continuo ferme in geminos discedere cernes
Hinc atque hinc similes radios, quorum alter easdem
Reflexus repetet sedes, procurret at alter
Victor et objecti per viscera corporis ibit:
Omne genus junctos miscebit uterque colores.
Ast[ERROR: no link :]61 ubi trananda est tenuis lamella vicesque
Vix geminae positus seu ternae sive quaternae
Alternis referunt mutatos, altera rerum
Spectanti exurgit facies. Namque illita fuco
Quae simili, pariter per primam stamina frontem
Se tulerint progressa, eadem sub fronte secunda
Unam itidem sortita vicem ferme omnia, sive
Progressum facilem seu sunt habitura regressum.
Sed quoniam, vario distant quae fila colore,
Magna etiam in vicium spatiis discrimine poscunt,
Illa pari numero mutant, haec impare, et illa
Procurrunt potius, retro haec reflexa recurrunt.
Dividit ac fucos * tenuis lamella coloresque

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.