Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 305 --


Unde[ERROR: no link :]71 tamen rubeus Phoebes squalentis in umbra
Exurgat color et sordescat sanguine vultus,
Non haec una satis lucis natura docebit.
Perge age et aerios animo tibi siste vapores.
Illi equidem, Libycis si fors exortus arenis
Africus Aethiopumve Notus de litore adusto
Advolet, ignitis et concitet aera pennis
Vel si commixto fervescant sulphure vel si
Jungantur, varii miscent dum praelia venti,
Aucta mole tumentjamque omnia flectere possunt
Mutatis vicibus variorum fila colorum.
Hinc tumidae surgunt massae coeloque feruntur;
Scilicet hic nebulis et nubibus ortus opacis.
Ast ubi jam paulatim aestus deferbuit atque
Sese iterum adstringunt tenuata mole vapores,
Prima vicem, quoniam rubeis longissima filis
Intervalla vices referunt sortemque novatam,
Ut monui, retinent rubicundo tincta colore
Stamina, prima globos perrumpunt libera nec jam
Parte sui emensas retro pelluntur ad oras
Aut vario hac illac flexu distracta feruntur.
Caetera adhuc mutantque vices cursumque reflectunt.
Si moles pergat tenuarier, aurea cursum
Libera cum rubeis producunt, tum quoque flava;
Dein fugiunt virides reliquique ex ordine fuci,
Purus et amotis pellucet nubibus aer.
Non tamen[ERROR: no link :]72 usque adeo tenui se mole vapores
Adstringunt penitus cuncti, ut genus omne colorum
Possit inoffenso totum procedere gressu.
Tenvibus admixti semper majore supersunt
Mole aliqui torquentque jubar perque aera spargunt.
Tum vero multi flectentes omnia lucis
Stamina si superant, pallet circum undique coelum,
Pallent vicini colles disjunctaque longe
Culmina mersa latent penitus caligine tristi.
Ast ubi sordentem Zephyri levis aura serenat
Aera, jam rubeus color effugit eque reflexis
Caeruleus filis oritur coelumque colorat:

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.