Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 37 --


Sydera contorquent, certa intervalla locorum,
Ut monui, et positus servant semperque sub isdem
Syderibus fixis coeloque feruntur eodem.
Atque age jam, vastis qua lege coercita campis
Excurrant, varios coeli qua parte meatus
Instituant renoventque canam. Tu mente canentem
Sectare et tacito cantum sub pectore versa.
Principio[ERROR: no link :]24 coeli per dorsum immane ruentem
Concipe, quae media excurrens regione diurnos
Exercet motus magis omnibus amplior una
Orbita et immoto procul alta recedit ab axe.
Hanc secat obliquam et rutilis qua splendida signis
Fascia procurrit longe, par altera primae
Semita per mediam protenditur atque rigentem
Non nihil ad Boream se hinc alta attollit et inde
Non nihil imbre gravem se prona inclinat ad Austrum.
Illa plagam, unanimi, signat, quam sydera motu
Respiciunt, dum lenta meant ad Memnonis oras;
Illa viam, proprium qua Phoebus in aethere cursum
Aut peragit, curru et liquida radiante per auras
Igneus, igniferoque regens fumantia fraeno
Quadrijugum colla invehitur pigramque jacentis
Terrai molem circum undique lustrat oberrans,
Seu tota Terrae cum mole obeuntibus ipsum
Creditur Eoas contendere semper in oras.
Quidquid id est, totum bissenis mensibus orbem
Absolvit Titan atque anni tempora signat.
Vere novo molitur iter, qua se utraque jungit
Semita, tum gelidas orbis procurrit ad oras
Signifer. Hinc primum coeli mensoribus ortum
Aetherei capiunt motus: hoc omnibus unum
Principium constat numeris, haec ultima meta.
Ipse[ERROR: no link :]25 Aries, fulvo rutilat qui fulgidus auro
Agmen agens comitum primus bissenaque coelo
Signa regens, hac ipsa olim de parte coruscum
Fundebat jubar. At longo jam tempore in ortum
Post annos bis mille abiit sedemque secundam
Nunc tenet et spatio Pisces subiere relicto.

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.